|
Determinata superius institutione humanae naturae quantum ad utrumque
sexum, hic prosequitur conditiones naturae institutae quantum ad primum
statum sui. Dividitur autem in partes duas: in prima determinat ea
quae pertinent ad conservationem individui in esse per immortalitatem;
in secunda ea quae pertinent etiam ad multiplicationem speciei per
generationem, 20 dist., ibi: post haec videndum est qualiter primi
parentes, si non peccassent, filios procreassent. Prima in duas: in
prima ostendit immortalitatem hominis quantum ad primum statum; in
secunda inquirit causam ac modum ejus, ibi: solet hic quaeri, cum
homo primus mortale et immortale corpus habuerit, utrum ex conditione
naturae habuerit utrumque, an alterum beneficium esset gratiae. Circa
primum tria facit: primo manifestat intentionem; secundo proponit
hominis immortalitatem, ibi: primus ergo homo secundum naturam
corporis terreni immortalis fuit quodammodo; tertio manifestat
differentiam illius primi status ad duos status sequentes, ibi: in
primo statu fuit corpus hominis animale. Solet hic quaeri. Hic
inquirit causam immortalitatis, et modum, utrum scilicet esset per
gratiam, vel per naturam; et circa hoc tria facit: primo movet
quaestionem; secundo determinat eam ex verbis Augustini, ibi: ad
quod dici potest; tertio inducit quorumdam disceptationem super hac
determinatione, ibi: propter hoc aliqui dicunt quod nisi illo ligno
vitae uteretur, non semper viveret, quia peccaret. Et circa hoc duo
facit: primo ponit quorumdam opinionem, qui simpliciter dictae
determinationi adhaerent, dicentes, solam gratiam esse causam
immortalitatis; secundo objicit in contrarium, et ponit contrariam
opinionem, ibi: sed adhuc quaeritur. Et circa hoc tria facit: primo
ponit objectionem contra primam opinionem; secundo ex hoc inducit
opinionem contrariam, ibi: aliqui dicunt quod si non fuisset ei
praeceptum vesci illo ligno, et sic aliis, non illo, vesceretur,
viveret semper; tertio ponit quaedam verba Augustini ex quibus secunda
opinio firmamentum habere videtur, ibi: de hac vero hominis
immortalitate qualis fuerit, Augustinus (...) sic ait. Ubi
prius verba Augustini ponit, qualitatem potentiae immortalitatis
exprimentia; secundo ex his concludit secundam opinionem, ad quam
firmandam aliam auctoritatem Augustini inducit, ibi: ideo alii
dicunt, quod immortalitatem de natura habebat. Hic quaeruntur
quinque: 1 de immortalitate hominis secundum animam; 2 utrum homo in
statu innocentiae fuerit immortalis secundum corpus; 3 utrum fuerit
impassibilis; 4 supposito quod sic, utrum illa immortalitas et
impassibilitas fuerit per naturam, vel per gratiam; 5 utrum illa
immortalitas sit eadem cum immortalitate resurgentium.
|
|