|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod anima hominis corrupto
corpore corrumpatur. Primo per hoc quod habetur Eccle. 3, 19:
unus est interitus hominis et jumentorum. Sed jumenta simul in corpore
et in anima intereunt. Ergo videtur quod etiam homo.
2. Praeterea, differentiae superiores participantur uniformiter ab
his quae conveniunt in aliquo inferiori; sicut omne animal aequaliter
se habet ut dicatur corporeum. Sed incorruptibile et corruptibile sunt
differentiae entis. Ergo eodem modo conveniunt omnibus quae sunt in
aliquo determinato genere. Sed in omnibus animalibus accidit corruptio
per hoc quod forma eorum in non ens secedit. Ergo videtur quod
similiter in hominibus.
3. Praeterea, quorumcumque est unum esse, non potest corrumpi unum
sine corruptione alterius, cum corruptio sit mutatio de esse in non
esse. Sed formae et materiae est unum esse, cum esse debeatur
composito, quod ex utroque resultat. Ergo non potest esse corruptio
materiae sine corruptione formae. Sed anima est forma corporis, ut in
2 de anima habetur. Ergo corrupto corpore etiam anima corrumpitur.
4. Si dicatur, quod anima etiam est forma et substantia, et post
mortem non manet inquantum est forma, sed inquantum est substantia;
contra. Aut anima est forma per essentiam suam, aut per aliquod
accidens suum. Si primo modo, ergo cum unius rei non sint plures
essentiae, si anima post mortem non manet inquantum est forma,
essentia sua penitus annihilabitur. Si autem secundo modo, cum ex
anima et corpore non constituatur unum quod est homo nisi inquantum
anima est forma corporis, sequeretur quod homo sit ens per accidens,
et non significet aliquid in praedicamento substantiae, quod est valde
absurdum. Ergo videtur quod post mortem nullo modo anima remaneat.
5. Praeterea, ut in 1 caeli et mundi probat philosophus,
impossibile est quod aliquid habeat virtutem ad essendum semper, quod
non semper fuit: quia virtus quae est ad hoc ut sit semper,
determinatur ad tempus infinitum; et quod in tempore infinito potest
esse, non habet virtutem determinatam ad hoc ut quandoque sit, et
quandoque non sit, quod invenitur in omni eo quod esse coepit. Sed
anima rationalis non semper fuit, quinimmo cum corpore incepit. Ergo
nec semper erit, sed cum corpore finietur.
6. Praeterea, cum nulla sit substantia sine propria operatione, ut
Damascenus dicit, impossibile est animam separari a corpore, si in
omni operatione sua indiget corpore. Sed in intelligendo corpore
indiget: quia non est intelligere sine phantasmate, ut in 1 et 3 de
anima dicitur, et hujusmodi intelligere corrumpitur corrupto corpore,
ut in 1 de anima dicitur: de aliis etiam operationibus ejus planum est
quod sine corpore non exercentur. Ergo animam a corpore separatam
remanere est impossibile.
7. Praeterea, omne quod est ex nihilo, ut Damascenus dicit,
vertibile est in nihil. Sed anima, cum sit creatura, ex nihilo est.
Ergo videtur quod in nihil vertibilis sit; et ita est corruptibilis.
1. In contrarium est quod dicit philosophus in 2 de anima, quod
reliquum genus animae, scilicet intellectus, separatur ab aliis
partibus animae, sicut perpetuum a corruptibili; et in 1 de anima,
quod intellectus videtur substantia quaedam esse, et non corrumpi: non
enim corrumpitur per se, cum etiam inferiores vires, ut sensitivae,
de quibus minus videtur, debilitentur tantum ex indispositione
organorum: nec etiam per accidens, cum non sit forma super aliud
delata, sed substantia quaedam per se subsistens.
2. Praeterea, in 10 Ethic. philosophus probat felicitatem
contemplativam activa digniorem esse, quia est diuturnior. Sed
felicitas activa extenditur usque ad terminum hujus corporalis vitae.
Ergo contemplativa remanet etiam post hanc vitam. Non autem in
corpore. Ergo in anima.
3. Praeterea, ad Deum pertinet habere curam et providentiam de
omnibus quae in mundo fiunt, et praecipue de his quae circa homines
geruntur, et praecipue circa bonos, et qui sunt Deo simillimi, ut
habetur ex verbis philosophi 10 Ethicorum, quod homo sapiens est
Deo simillimus, et sibi amantissimus. Sed non potest esse sine
injustitia provisoris et gubernantis, ut mali non puniantur et boni non
praemientur. Cum ergo injustitia in Deum cadere non possit, oportet
omne malum puniri, et omne bonum praemiari. Hoc autem in vita ista
non contingit, cum frequenter bona malis eveniant, et e converso.
Ergo videtur quod hoc erit post hanc vitam.
4. Praeterea, ut in 3 de anima philosophus dicit, anima est locus
specierum. Sed locus conservat locatum. Ergo si similitudo bona
est, oportet quod in anima intellectiva, de qua loquitur, species
intelligibiles conserventur. Sed intellectus potest intelligere
praesentibus intelligibilibus, sicut sensus sentire praesentibus
sensibilibus. Ergo anima potest per se in actum intelligendi, sine
hoc quod aliquid a corpore accipiat; et ita videtur quod sine corpore
esse possit, ex regula quam Aristoteles in principio de anima ponit,
quod si anima habet operationem propriam sine corpore, est
separabilis.
Respondeo dicendum, quod circa hoc quatuor sunt positiones. Prima
fuit antiquorum naturalium, qui intellectum a sensu non discernebant;
unde sicut operatio sensus dependet a corpore, ita etiam ponebant
intellectus operationem ex corpore dependere et animam intellectivam
consequi naturam corporalem: unde quidam ponebant animam esse ignem,
quidam vaporem, quidam harmoniam, et sic de aliis, secundum quod
tantum sensus et motus animalium considerabant; et ideo secundum eos
necessarium fuit ponere animam post corpus non remanere. Hanc autem
opinionem Aristoteles, sufficienter infringit, ostendens intellectum
habere esse absolutum, non dependens a corpore; propter quod dicitur
non esse actus corporis; et ab Avicenna dicitur non esse forma
submersa in materia; et in libro de causis dicitur non esse super
corpus delata. Hujus autem probationis medium sumitur ex parte
operationis ejus. Cum enim operatio non possit esse nisi rei per se
existentis, oportet illud quod per se habet operationem absolutam,
etiam esse absolutum per se habere. Operatio autem intellectus est
ipsius absolute, sine hoc quod in hac operatione aliquod organum
corporale communicet; quod patet praecipue ex tribus. Primo, quia
haec operatio est omnium formarum corporalium sicut objectorum; unde
oportet illud principium cujus est haec operatio, ab omni forma
corporali absolutum esse. Secundo, quia intelligere est
universalium; in organo autem corporali recipi non possunt nisi
intentiones individuatae. Tertio, quia intellectus intelligit se;
quod non contingit in aliqua virtute cujus operatio sit per organum
corporale; cujus ratio est, quia secundum Avicennam, cujuslibet
virtutis operantis per organum corporale, oportet ut organum sit medium
inter ipsam et objectum ejus. Visus enim nihil cognoscit nisi illud
cujus species potest fieri in pupilla. Unde cum non sit possibile ut
organum corporale cadat medium inter virtutem aliquam et ipsam essentiam
virtutis, non erit possibile ut aliqua virtus operans mediante organo
corporali cognoscat seipsam. Et haec probatio tangitur in libro de
causis in illa propositione 15: omnis sciens qui scit essentiam
suam, est rediens ad essentiam suam reditione completa. Et dicitur
redire complete ad essentiam, ut ibi Commentator exponit, cujus
essentia est fixa stans, non super aliud delata. Ex quibus omnibus
patet quod anima intellectiva habet esse absolutum, non dependens ad
corpus; unde corrupto corpore non corrumpitur. Secunda fuit
Pythagorae et Platonis, qui videntes incorruptionem animae,
erraverunt in hoc quod posuerunt animas de corpore in corpus transire.
Et hanc positionem improbat philosophus in 1 de anima, ostendens quod
anima est forma corporis et motor ejus. Oportet autem ut determinatae
formae determinata materia debeatur, et determinato motori determinatum
organum, sicut quaelibet ars in agente utitur propriis instrumentis:
unde haec anima non potest esse forma et motor nisi hujus corporis.
Tertia positio est eorum qui dicunt, animam intellectivam secundum
quid corruptibilem esse, et secundum quid incorruptibilem; quia
secundum hoc quod de anima est huic corpori proprium, corrumpitur
corrupto corpore; secundum autem id quod omnibus est commune,
incorruptibilis est. Ponunt enim intellectum esse unum in substantia
omnium; quidam agentem, et quidam possibilem, ut supra dictum est,
dist. 17: et hunc esse substantiam incorruptibilem, et in nobis non
esse nisi phantasmata illustrata lumine intellectus agentis, et
moventia intellectum possibilem, quibus intelligentes sumus, secundum
quod per ea continuamur intellectui separato. Ex quo sequitur quod si
id quod est proprium, destruitur, tantum communi remanente, ex
omnibus animabus humanis una tantum substantia remaneat, dissolutis
corporibus. Haec autem positio quibus rationibus innitatur, et
quomodo improbari possit, supra dictum est, 17 dist. Quarta
positio est quam fides nostra tenet, quod anima intellectiva sit
substantia non dependens ex corpore, et quod sint plures intellectivae
substantiae secundum corporum multitudinem, et quod destructis
corporibus remanent separatae, non in alia corpora transeuntes; sed in
resurrectione idem corpus numero quod deposuerat unaquaeque assumat.
Ad primum ergo dicendum, quod Salomon ibi loquitur more
concionatoris, assumens in se diversorum hominum sententias, et
sapientum, et stultorum; ut in fine omnibus appareat quae sit verior
sententia; unde concludit quasi sententiam proferens, dicens, cap.
12 et 13: finem loquendi omnes pariter audiamus: Deum time, et
mandata ejus observa. Et hoc est unum ex illis quae ab eo in persona
stultorum inducuntur.
Ad secundum dicendum, quod corruptio invenitur in omnibus
corruptibilibus secundum unam rationem communem, quantum ad id quod per
se corruptioni convenit, sed non quantum ad id quod accidit ei. Cum
enim corruptio sit proprie compositi transmutatio de esse in non esse,
hoc per se ad corruptionem pertinet ut compositum esse desistat; et
quia compositum habet esse ex conjunctione formae ad materiam, ideo
divisio formae a tali materia invenitur in qualibet corruptione; sed
quod forma in nihil cadat, vel non, hoc corruptioni accidit ex ratione
propria hujus formae vel illius. Si enim sit forma talis cujus esse
sit absolutum et non dependens, in cujus esse participationem materia
adducitur ex hoc quod perficitur tali forma, contingit ut ex defectu
materiae compositum hujusmodi esse amittat, secundum hoc quod
improportionata ad ipsum efficitur: et tamen ipsa forma remanet in suo
esse, et sic destructio est compositi, forma remanente. Si vero
forma non habeat esse absolutum in quo subsistat, sed sit per esse
compositi, tunc ex quo compositum desinit esse, oportet quod forma
etiam esse amittat, et per accidens corrumpatur.
Ad tertium dicendum, quod, sicut dicit Commentator in 3 de anima,
intellectus non eodem modo dicitur forma cum aliis formis materialibus;
quod quantum ad hoc dico verum esse (licet ipse aliud intendat) quod
anima cum habeat esse absolutum, ut ejus operatio ostendit, non habet
esse per esse compositi, quin potius compositum per esse ejus; et ideo
corrupto corpore non corrumpitur per accidens anima sicut aliae formae,
quae non sunt nisi per esse compositi, nec aliquam operationem habent
nisi mediante materia.
Ad quartum dicendum, quod anima rationalis praeter alias formas
dicitur esse substantia et hoc aliquid, secundum quod habet esse
absolutum; et quod dicitur, quod anima potest dupliciter considerari,
scilicet secundum quod est substantia, et secundum quod est forma, non
est intelligendum quantum ad diversa quae in ipsa sunt, quasi aliud sit
essentia sua et aliud ipsam esse formam, ut sic esse formam accidat
sibi sicut color corpori: sed distinctio accipitur secundum ejus
diversam considerationem; non enim ex hoc quod est forma habet quod
post corpus remaneat; sed ex hoc quod habet esse absolutum, ut
substantia subsistens: sicut etiam homo non habet quod intelligat ex
hoc quod est animal, sed ex hoc quod est rationalis; quamvis utrumque
sit sibi essentiale.
Ad quintum dicendum, quod ex ratione illa non plus probatur quam hoc,
scilicet quod id quod habet virtutem ad hoc ut sit semper, dum habet
illam virtutem, non terminat esse suum ad aliquod tempus ante vel
post, quasi non potuerit per hanc virtutem plus quam certo tempore
durasse; et hoc etiam in anima verum est; quia per virtutem quam modo
habet, potuisset per mille millia annorum durasse. Sed quia hanc
virtutem a se non habet, sed ab alio, tunc ex hac virtute incepit sua
duratio quando haec virtus data est sibi.
Ad sextum dicendum, quod intelligere cum aliquo vel sine aliquo
dicitur dupliciter. Vel hoc modo quod illud etiam intelligatur esse
particeps operationis, sicut organum virtutis visivae simul cum virtute
visiva videt, quia videre est compositi; et sic intellectus omnino
sine corpore intelligit, quia haec operatio non perficitur mediante
organo corporali; vel ita quod illud sit objectum operationis, sicut
visus non potest videre sine colore; et hoc modo etiam intellectus in
statu viae non potest intelligere sine phantasmate, quod se habet ad
intellectum sicut color ad visum, ut philosophus dicit. Et ex hoc non
ostenditur quod anima intellectiva habeat esse dependens ad corpus, cum
operatio egrediatur ab ipsa absolute. Sed post mortem alium modum
intelligendi habebit, de quo locus erit inquirendi in fine quarti
libri.
Ad septimum dicendum, quod vertibilitas in nihil, nihil aliud ponit
in creatura quam dependentiam esse ejus ad principium a quo esse habet;
adeo quod si influentia ejus cessaret, quaelibet creatura esse
desisteret. Sed ex hoc non potest creatura corruptibilis dici, ut in
1 Lib. dictum est, dist. 8.
|
|