|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod homo in primo statu
habuit necessitatem moriendi secundum corpus. Quidquid enim sequitur
ex necessitate materiae, est necessarium necessitate absoluta, ut in
2 Phys. habetur. Sed corruptio compositi ex contrariis sequitur ex
necessitate materiae. Ergo corpus hominis, quod ex contrariis
compositum erat, simpliciter et absolute erat necesse corrumpi.
2. Praeterea, quod est corruptibile secundum partem, est etiam
secundum totum dissolubile. Sed corpus hominis in primo statu secundum
aliquam partem dissolubile erat: alias cibo non uteretur (praecipue
quia est formatus in perfecta quantitate), cum nutrimentum sit ad
restaurationem deperditi. Ergo videtur quod etiam totum corpus
dissolubile foret.
3. Praeterea, ut in 5 Metaph. dicitur, necessitas cibi est de
illis sine quibus non potest esse vita. Sed homo in primo statu
habebat vitam cibis indigentem, ut in littera dicitur. Ergo sine
cibis vivere non potuisset; et ita videtur quod, quantum in se erat,
necessitatem mortis haberet.
4. Praeterea, ea quae differunt secundum genus, non sunt
transmutabilia invicem. Sed corruptibile et incorruptibile sunt
hujusmodi, ut in 10 Metaph. dicitur. Ergo non potest esse ut
homo, qui nunc est corruptibilis, prius fuerit incorruptibilis.
5. Praeterea, mortale est una de differentiis constitutivis
hominis. Sed, ut in 8 Metaph. dicitur, qualibet differentia
apposita vel amota, fit alia species; sicut etiam numerus per
additionem et subtractionem unitatis. Ergo si homo ante peccatum
fuisset immortalis, fuisset alterius speciei: quod est inconveniens.
1. Sed contra, apostolus, Rom. 6, 23, dicit: stipendia
peccati mors. Ergo homo ante peccatum mortuus non fuisset. Idem
potest haberi ex hoc quod dicitur Sapient. 1, 13: Deus mortem
non fecit (...) sed impii manibus et verbis accersierunt illam.
2. Praeterea, poena non praecedit culpam. Sed mors est maxima
poenarum; unde a philosopho finis terribilium dicitur in 3 Ethic.
Ergo ante peccatum mortuus non fuisset.
Respondeo dicendum, quod, ut ex 2 Phys. habetur, ea quae sunt ad
finem, instituuntur secundum rationem finis, ut patet praecipue in
artificialibus. Cum ergo homo institutus esset ad finem beatitudinis
excedentis omnem facultatem humanae naturae, oportuit quod in ipsa sui
institutione aliquid sibi collatum fuerit supra facultatem principiorum
naturalium. Ex principiis autem naturalibus esse perpetuum habere non
potest, cum ex contrariis componatur, quod est causa corruptionis in
rebus, cum forma materiam perficiat secundum ejus capacitatem. Unde
hoc sibi supra conditionem naturae suae collatum fuit ut anima, quae in
tam nobilem finem ordinabatur, secundum potestatem suam supra communem
naturae ordinem quo materia recipit esse secundum sui conditionem, esse
perpetuum materiae communicaret. Et quia haec potestas animae super
corpus consequebatur ex ordinatione ejus in finem, non poterat impediri
ejus effectus nisi per deordinationem ejus a fine, quae sine peccato
esse non poterat: et quia peccare poterat, libero arbitrio nondum in
justitia confirmato, poterat impediri ejus effectus, ut morte esse
perpetuum interciperetur: et ideo quodammodo erat mortalis, inquantum
poterat mori; et quodammodo immortalis, inquantum poterat non mori.
Sed potentia moriendi non poterat reduci statim in actum, nisi
praecedente immutatione animae secundum actum peccati: ideo simpliciter
dicendus erat homo in statu illo immortalis, et mortalis non nisi
secundum quid, scilicet si peccaret: quia, ut in 9 Metaphys.
dicitur, illud dicitur simpliciter esse in potentia ad aliquid quod
potest statim reduci in actum uno motore: sicut non dicimus quod ex
terra possit fieri statua, sed ex cupro, quamvis ex terra fiat
cuprum.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procederet, si compositum
esse recepisset secundum conditionem materiae, et non secundum
potestatem formae, cujus esse perpetuum est: et hoc idem animae in
principio, super communem naturae cursum, collatum est.
Ad secundum dicendum, quod quidam dicunt, quod nulla dissolutio vel
perditio facta fuisset in corpore Adae, et cibus ab eo non sumebatur
ad restaurationem deperditi, sed contra hunc defectum communem omni
creaturae, qui est vertibilitas in nihil. Sed hoc ridiculum videtur:
quia secundum hoc etiam corpora caelestia cibis indigerent, et etiam
incorporeae substantiae: nec contra hunc defectum per cibos
subvenitur, ut vel tollatur dependentia sui esse per cibum, vel saltem
minuatur. Irrationabile autem est quod indiguerit propter defectum
aliquem, propter quem illi defectui subveniri non possit. Et ideo
dicendum est, quod cibus sumebatur ad restaurationem deperditi, et ad
augmentum corporis in quantitate perfecta, et ad multiplicationem
speciei per viam seminalem, secundum quod nutritiva augmentativae et
vegetativae deservire dicitur: et ideo oportet ponere quod aliqua
particularis deperditio in corpore Adae fieret; non tamen poterat
subsequi dissolutio in toto propter virtutem regitivam corporis, quae
erat ex parte animae, ut dictum est, sicut etiam in partibus mundi
contingit elementorum in partibus corruptionem fieri; non autem in toto
contingit elementa corrumpi, ex eo quod inferiorum corporum ordo
virtute superiorum conservatur.
Ad tertium dicendum, quod si Adam non comedisset, moreretur: nec
tamen mori poterat ante peccatum; quia hoc ipsum quod erat non comedere
tempore determinato, fuisset sibi peccatum: tum quia erat contra
praeceptum divinitus promulgatum, quo praeceptum erat sibi ut de omni
ligno Paradisi comederet, Genes. 2, tum quia non existente
praecepto, foret contra legem naturaliter insitam. Tempus autem
determinatum comedendi non per experientiam defectus cognovisset, sed
judicio rationis.
Ad quartum dicendum, quod impossibile est quod de corruptibili in
incorruptibile transmutatio fiat, vel e contrario, si sumantur ut
opposita, idest supra eadem principia fundata. Incorruptibilitas
autem illa quam primus homo habuit, non fuit in principiis naturae
fundata, sed in virtute animae divinitus concessa: et ideo quando
naturae suae derelictus est, mortem quam in natura sua habebat,
necesse fuit in actum exire, quae quidem dictae immortalitati opposita
non erat.
Unde patet responsio ad quintum: quia illa immortalitas principia
naturae, in quibus consistit mortalitas, non tollebat: unde nulla
differentia constitutiva diminuitur: dicebatur enim homo tunc
mortalis, prout mortale est differentia ejus, secundum quod ex
conditione naturae suae mortem habuit.
|
|