|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod corpus Adae fuerit
passibile. Sentire enim, secundum philosophum, quoddam pati est.
Sed Adam habuit corpus sensibile. Ergo et passibile.
2. Praeterea, corpora superiora sunt causa motuum in inferioribus
corporibus. Sed corpus Adae aliquo modo mutabile erat, ad minus
secundum augmentum. Ergo erat receptivum impressionum superiorum
corporum. Sed recipere impressionem agentis est pati. Ergo habuit
corpus passibile.
3. Praeterea, somnus est passio quaedam, et immobilitatio organorum
sensibilium, ut philosophus ostendit. Sed Adam in primo statu
dormivisset; unde Genes. 2, immissus in eo sopor a domino dicitur.
Ergo corpus passibile habebat.
4. Praeterea, augmentum sine alteratione esse non potest, nec
alteratio sine passione, ut in 1 de generatione dicitur. Sed corpus
Adae erat augmentabile. Ergo et alterabile, et passibile.
5. Praeterea, omne molle obvians duro, oportet quod cedat sibi.
Sed Adam habuit in carne sua mollitiem. Ergo ab aliquo corpore
duro, ut securi, secari potuisset; similiter etiam uri, ut dicitur,
ab excellenti calido; et sic de omnibus aliis passibilibus
corporalibus.
1. Sed contra, omnis passio magis facta abjicit a substantia, ut
dicit philosophus. Sed quod abjicitur a substantia, est via in
corruptionem. Ergo cum corpus Adae fuerit incorruptibile, non potuit
simul esse passibile.
2. Praeterea, cum semper patiens sit ignobilius agente, passio
aliquem defectum importat in patiente. Sed corpus Adae nulli defectui
subjici poterat. Ergo passibile non erat.
Respondeo dicendum, quod pati dicitur dupliciter: uno modo
communiter, alio modo proprie. Communiter dicitur pati quidquid
recipit aliquid quocumque modo; et sic cum omne recipiens careat eo
quod recipit et sit in potentia ad illud, et e contrario omne quod est
in potentia ad aliquid sit receptivum alicujus; a tali passibilitate
nihil absolvitur, nisi illud quod est actus purus, scilicet Deus:
omnis enim creatura passibilis dici potest, secundum quod alicujus
perfectionis receptibilis est. Sed quia illud quod perfectionem
recipit, non proprie dicitur passum vel alteratum, sed magis
perfectum, ut in 7 Phys. dicitur, ideo proprie dicitur pati
secundum quod passio sequitur alterationem qua aliquid transmutatur ab
eo quod est sibi secundum naturam: sicut si aqua calefiat, vel aer
inspissetur, et si corpus animalis infirmetur, non autem si sanetur.
Primo ergo modo accepta passione, corpus Adae passibile erat; sed
secundo modo accepta, tunc dicendum est, corpus ejus fuisse passibile
secundum quid, scilicet si peccaret; et impassibile simpliciter,
sicut de mortali et immortali dictum est supra, art. 2 in corp.
Ad primum ergo dicendum, quod duplex est passio. Una quae sequitur
actionem naturae: quando scilicet species agentis recipitur in patiente
secundum esse materiale, sicut quando aqua calefit ab igne. Alia quae
sequitur actionem quae est per modum animae; quando scilicet species
agentis recipitur in patiente secundum esse spirituale, ut intentio
quaedam, secundum quem modum res habet esse in anima, sicut species
lapidis recipitur in pupilla; et talis passio semper est ad
perfectionem patientis; unde talem passionem non excludimus a corpore
Adae.
Ad secundum dicendum, quod cum motus superiorum corporum sit ut vita
quaedam, quae inest natura existentibus omnibus, ut in 8 Phys.
dicitur, passio illa secundum quam corpora inferiora superiorum
impressionem recipiunt, est ad perfectionem et conservationem eorum;
unde nec etiam talis passio a corpore Adae excluditur.
Ad tertium dicendum, quod secundum quosdam homo in primo statu non
dormivisset. Sed quia hoc ratione vel auctoritate firmari non potest,
probabilius videtur ut ex quo vitam animalem habebat, ea quae talem
vitam consequuntur sibi non deessent. Somnus autem quandoque convenit
ex causa naturali, sicut ex vaporatione alimenti, vel ex humiditate
cerebri, ut in prima aetate; et sic videtur utraque de causa potuisse
esse somnum in primo statu: quandoque vero ex causa innaturali, sicut
ex labore aut aegritudine; et sic non fuisset ibi somnus. Somnus enim
quantum in se est, est passio ad perfectionem totius animalis
pertinens, eo quod in somno intenduntur virtutes naturales, et
quietantur virtutes animales, ut postmodum fortiores sint in actibus
suis.
Ad quartum dicendum, quod in augmento est alteratio ejus quod
additur, quia convertitur in substantiam ejus quod augetur; non autem
oportet quod sit alteratio ejus cui additur, per quam a perfectione
naturae suae transmutatur; et hoc quod augetur, est illud cui additur
alimentum; unde ex augmento non potest concludi passibilitas corporis
augmentati.
Ad quintum dicendum, quod quamvis caro Adae mollis esset et
divisibilis, tamen per providentiam suam continebatur a tali passione,
dum sibi a nocivis cavebat, quod si non faceret, peccaret. Sed per
divinam providentiam ab omni violentia conservabatur illaesus.
|
|