|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod per naturam homo in
primo statu erat impassibilis et immortalis. Ejusdem enim est
infundere et continuare vitam. Sed anima naturaliter vitam corpori
infundit. Ergo etiam naturaliter in perpetuum vitam in corpore
continuasset.
2. Praeterea, ut dicit Augustinus, 11 super Genes., et
philosophus in 3 de anima, agens est nobilius patiente. Sed corpus
Adae nobilissimum corporum erat. Ergo a nullo corpore pati poterat,
ut corrumperetur, etiam secundum conditionem naturae suae.
3. Praeterea, corruptio contingit in corporibus mixtis ex hoc quod
aliquod elementorum praedominans harmoniam mixtionis dissolvit. Sed
corpus Adae erat temperatissimum. Ergo videtur quod non poterat ibi
sequi corruptio naturalis per excessum alicujus contrarii.
4. Praeterea, corruptio naturalis animalium contingit ex
consumptione humoris naturalis. Sed in corpore Adae, si aliquid
deperdebatur, poterat per cibum assumptum restaurari, praecipue cum
ipse quantitatem deperditi et virtutem cibi assumpti cognosceret, et in
edendo modum conservaret. Ergo videtur quod nunquam naturaliter
corruptus fuisset.
5. Praeterea, illa dicimus naturaliter evenire quae ex rationibus
seminalibus rebus inditis consequuntur. Sed per virtutem ligni vitae
immortalitatem consecutus fuisset, ut in littera dicitur. Ergo
videtur, cum lignum illud esset corpus naturale, quod naturaliter
vitam conservare potuisset.
1. Sed contra est, quia Dionysius dicit in 4 cap. de Div.
Nom., quod data naturalia Daemones per peccatum non perdiderunt.
Sed homo non amplius quam Daemon peccavit. Ergo si immortalitatem
habuisset, eam nullatenus amisisset.
2. Praeterea, differentiae consequuntur ex principiis essentialibus
speciei. Sed mortale est differentia hominis. Ergo ex naturalibus
principiis homo habet quod sit mortalis. Cum ergo natura speciei eadem
sit ante peccatum et post; videtur quod ante peccatum etiam naturaliter
mortalis erat.
Respondeo dicendum, quod immortalitas illa et impassibilitas quam homo
habuit in primo statu, non inerat sibi ex suis principiis naturae, ut
dictum est, sed ex beneficio conditoris: unde naturalis proprie dici
non potest, nisi forte naturale dicatur omne illud quod natura
incipiens accepit. Sed contra multiplices modos corruptionis et
causas, pluribus remediis a corruptione conservabatur. Est enim
quadruplex modus quo corpora animalium corrumpuntur. Primus est, qui
communiter invenitur in omnibus generabilibus et corruptibilibus, ex
hoc quod res materiales habent virtutem finitam ad essendum; unde
oportet quod omnes certa periodo corrumpantur, ut in 2 de Gener.
dicitur. Secundus est communis omnibus corporibus mixtis, ex excessu
inordinato alicujus contrariorum; et contra utrumque istorum defectum
subveniebatur homini per quamdam virtutem animae collatam ad hoc ut
secundum conditionem suam materiam perficeret; ut sicut ipsa anima
habet esse indeficiens, ita indeficiens esse corpori tribueret et
perpetuam aequalitatem complexionis. Tertium modum corruptionis
proprium habent corpora animata, sicut et proprium modum generationis,
ex hoc scilicet quod calor qui est instrumentum animae, humidum
consumit in quo est vita: et contra hunc defectum subveniebatur sibi
duplici beneficio: quia per esum aliorum lignorum Paradisi
restaurabatur continua deperditio facta in corpore, sicut etiam in
nobis fit per cibos quibus utimur. Sed quia illud quod ex nutrimento
convertitur, non est adeo perfecte subserviens virtuti speciei sicut
quod prius erat, eo quod virtutes naturales semper debilitantur in
agendo: ideo in nobis oportet quod in fine sequatur diminutio quando
virtus speciei adeo debilitatur propter mixtionem extranei quod non
potest fieri tanta restauratio quanta fit consumptio; et sic in fine
oportet consumptionem esse, ut philosophus in 1 de Gener. dicit: et
ponit exemplum de vino, cui semper admiscetur aqua, quod tandem
aquosum fit. Sed ad hoc subveniebat ei lignum vitae, cujus virtute
divinitus concessa alimentum assumptum in perfectam assimilationem
adducebatur: propter quod etiam a quibusdam dicitur, quod ad
restaurationem humidi radicalis deperditi conferebat. Quartus autem
modus corruptionis est per violentiam ab aliquo extrinseco agente,
sicut per incisionem gladii vel adustionem ignis, et hujusmodi: et ab
hoc modo corruptionis conservabat hominem illaesum divina providentia,
per quam decretum erat ut nullum nocumentum homo pateretur in corpore,
nisi prius a mentis innocentia deviasset.
Ad primum ergo dicendum, quod animae non est naturale infundere vitam
nisi tali corpori, scilicet quod est sic complexionatum et
organizatum; et manente tali dispositione corporis, vita continuatur
ab anima. Sed hanc non est possibile semper durare secundum potestatem
inferioris naturae; unde non oportet quod immortalitas sit naturalis.
Ad secundum dicendum, quod impossibile est aliquod mixtum esse in quo
non praedominetur alterum contrariorum, multis de causis. Primo, cum
naturae elementares se habeant quasi materialiter ad formam mixti, non
posset mixtum consequi unam formam simpliciter nisi elementa
aggregarentur in unum hoc modo quod unum sit formale et praedominans.
Secundo, quia ad mixtionem exigitur elementorum alteratio, quam esse
non contingeret, si ponerentur eorum aequales virtutes: oportet enim
quod virtus alterantis virtutem alterati excedat. Tertio, quia nullum
locum naturalem haberet, si nullum elementum in eo dominaretur; et ita
nec motum naturalem: in quo deficeret a proprietate corporis
naturalis. Quarto, quia in animatis specialiter calor est
instrumentum animae, ut in 2 de anima dicitur; unde oportet calorem
praedominari: et sic oportet quod in quolibet mixto tandem sequatur
corruptio.
Ad tertium dicendum, quod nihil prohibet, illud quod est nobilius
simpliciter, esse minus nobile secundum aliquid; sicut caro humana,
quae quidem secundum naturam suae speciei nobilior est gladio, tamen
secundum proprietatem duri et mollis, est ignobilior, quia durum
nominat potentiam naturalem respectu illius rei cujus molle impotentiam
dicit; et eodem modo est ignobilior quam ignis, cum habeat in potentia
calorem, quem ignis habet actu; actus vero semper potentia est
nobilior; et ideo contingit corpus nobilius ab ignobiliori pati
secundum naturam, ut corpus animalis ab igne.
Ad quartum dicendum, quod illud quod ex nutrimento in carnem
convertitur, semper efficitur minus ac minus habens de virtute
speciei; tum quia virtus naturalis ex actione debilitatur, eo quod
agens simul patitur, ut in 6 Physic. dicitur; tum quia perfectius
recipit virtutes speciei quod per se generatur quam quod generatur per
admixtionem ad alterum; sicut vinum quod generatur in vite virtuosius
est quam hoc quod aggeneratur ex additione aquae transumptae in vinum,
ex cujus etiam admixtione totum vinum debilitatur: tum etiam quia omnis
virtus quanto plus est unita, tanto efficacior est ad agendum; et
quanto materia magis multiplicatur, tanto calor naturalis magis
diffunditur, unde est minus potens ad convertendum; sicut etiam in
libro 13 de animalibus dicit philosophus, quod animalia quae habent
magnum cor, sunt timida; quia calor in magno corde est dispersus, et
in parvo congregatus: et ideo in puero tantum de alimento convertitur
quod sufficit non solum ad restaurationem deperditi, sed etiam ad
augmentum; sed postea convertitur solum hoc quod ad restaurationem
deperditi sufficit; tandem vero non tantum natura potest convertere
quantum deperditur; unde oportet quod sequatur diminutio et tandem
corruptio. Et ideo per virtutem naturalem hoc non potest contingere ut
per sumptionem cibi vita hominis perpetuo conservetur.
Ad quintum dicendum, quod lignum vitae non erat principalis causa
immortalitatis, sed coadjuvans ad continuationem vitae modo
praedeterminato; ideo immortalitas non est judicanda naturalis propter
virtutem ligni vitae; sed magis gratuita propter virtutem animae supra
naturam collatam quae principalis causa immortalitatis erat. Et
praeterea in rebus viventibus non dicitur aliquid naturale nisi quod ex
principio intrinseco consequitur; quamvis etiam per actionem quarumdam
rerum naturalium extrinsecus agentium aliquid in eis efficiatur, ut
patet in unctione, et aliis similibus.
|
|