|
Postquam Magister determinavit de immortalitate Adae per quam esse
individui perpetuum conservabatur, hic determinat de generatione
filiorum per quam species multiplicatur in individuis. Dividitur autem
in partes duas: in prima determinat ea quae pertinent ad statum
generationis; in secunda ostendit in quem statum post hoc transferendus
erat, ibi: talis erat hominis institutio ante peccatum, secundum
corporis conditionem. Prima dividitur in duas: in prima determinat
conditionem generationis ex parte generantis; in secunda determinat
qualitatem generatorum, ibi: si vero quaeritur quales, si non
peccasset homo, filios genuisset (...) responderi potest, quod
filios parvulos nasci oportebat propter materni uteri necessitatem.
Circa primum tria facit: primo ostendit modum generationis, quia per
concubitum sine pruritu libidinis. Secundo ostendit generationis
principium, quia non in Paradiso conjuncti sunt ante peccatum ad
generationem, ibi: cur ergo in Paradiso non coierunt; tertio
inquirit generationis terminum, ibi: de termino vero temporis, quo
transferrentur ad spiritualem caelestemque vitam, certum aliquid
Scriptura non tradit. Si vero quaeritur, quales, si non peccasset
homo, filios genuisset et cetera. Hic inquirit qualitatem
generatorum, et primo quantum ad corpus; secundo quantum ad animam,
ibi: et cum de corpore humano non sit absurdum vel inconveniens hoc
existimare, quaeri solet, utrum de sensu animae et cognitione
veritatis eodem modo sentiendum sit. Circa primum duo facit: primo
determinat qualitatem natorum in primo statu; secundo movet quasdam
objectiones, ibi: ad hoc autem opponitur. Circa primum tria facit:
primo movet quaestionem; secundo ostendit eam esse dubitabilem, ex
verbis Augustini, ibi: et super hoc Augustinus ambigue loquitur;
tertio determinat ipsam, consentiendo in alteram partem, ibi: sed cum
Augustinus sub assertione de his nihil tradat, non irrationabiliter
quibusdam placuit primorum parentum filios nascituros parvos. Ad hoc
autem opponitur. Hic movet objectiones contra determinata: et primo
ostendendo quod comestione non indigebant; secundo quod cibum non
sumebant, quia superfluum fuisset, ibi: item opponitur. Et
utriusque patet solutio in littera. Et cum de corpore humano non sit
absurdum vel inconveniens hoc existimare, quaeri solet, utrum de sensu
animae et cognitione veritatis eodem modo sentiendum sit. Hic ostendit
qualitatem natorum ex parte animae; et circa hoc tria facit: primo
movet quaestionem; secundo determinat eam, ibi: illi qui sentiunt
parvulos natos in statura corporis et usu membrorum per accessum
temporis profecturos, non diffitentur eosdem in exordio nativitatis
sensu imperfectos existere; tertio movet objectionem in contrarium, et
solvit, ibi: ad quod quidam opponunt. Hic quaeruntur duo: primo de
generatione primorum parentum. Secundo de qualitate natorum. Circa
primum quaeruntur duo: 1 an generatio fuisset in primo statu; 2 quis
modus generationis fuisset.
|
|