|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in statu innocentiae
generatio non fuisset. Generatio enim non est nisi ad multiplicationem
individuorum. Sed, sicut dicit Damascenus, poterat Deus genus
hoc, scilicet humanum, sine generatione multiplicare. Cum ergo via
compendiosior semper eligenda sit, videtur quod generatio non fuisset.
2. Praeterea, secundum philosophum, omne generabile est
corruptibile, et e converso, ut probat in 1 caeli et Mund. Sed
corpora humana in primo statu erant incorruptibilia. Ergo videtur quod
per generationem in esse non producerentur.
3. Praeterea, finis generationis, ut philosophus in 2 de anima
ostendit, est ut id quod non potest conservari in esse perpetuo idem in
numero, perpetuetur in esse secundum idem specie. Sed corpus humanum
secundum idem in numero in perpetua vita conservari potuisset in statu
innocentiae. Ergo videtur quod generatio non fuisset, cum in
operationibus Dei nihil sit frustra.
4. Praeterea, eorum quae sunt idem in specie est etiam unus modus
originis. Sed primi parentes non sunt producti in esse per
generationem naturalem, sed per operationem divinam. Ergo et eorum
posteritas sine generatione naturali propaganda esset.
1. Sed contra est quod dicitur Genes., 1, 28: crescite et
multiplicamini, et replete terram. Sed imperium ad aliquos factum,
non est nisi de actibus quorum ipsi sunt causa. Ergo multiplicationis
humani generis primi parentes naturali generatione causa fuissent.
2. Praeterea, imago divinitatis in homine per innocentiam in nullo
diminuta fuisset. Sed in hoc quodammodo homo divinae imaginis
similitudinem gerit quod omnium sui generis principium est. Ergo in
statu innocentiae per generationem naturalem principium fuisset
posterorum.
Respondeo dicendum, quod per peccatum natura specie variata non est;
unde quaecumque ad perfectionem humanae speciei pertinent oportet homini
in statu innocentiae attribuere. In omnibus autem per naturam
generabilibus et corruptibilibus ad perfectionem pertinet ut unumquodque
tale alterum facere possit quale ipsum est, ut in 4 Meteor. dicit
philosophus; et ideo oportet in natura humana ponere aliquem statum
naturalis generationis etiamsi in ea nunquam peccatum fuisset; et hic
est status innocentiae, post quem homines transferendi erant in statum
gloriae ubi omnino generationis cessat officium ut dicitur Matth.
22, 20: in resurrectione neque nubent, neque nubentur.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis potuisset sine operatione
alicujus naturalis principii humanum genus multiplicare, tamen hoc
velut magis congruum ex ordine suae sapientiae decrevit ut rebus omnibus
operationes proprias conferret, in quibus earum perfectio consistit:
quia tanto in eis divina bonitas magis relucet, quanto res perfectiores
sunt.
Ad secundum dicendum, quod corpus humanum quamvis in statu innocentiae
fuerit incorruptibile per gratiam innocentiae, erat tamen corruptibile
per naturam; et ideo naturali virtute ad generandum non privabatur:
quia etsi quodam modo immortalis esset, ut posset non mori; alio tamen
modo mortalis erat, quia poterat etiam mori.
Ad tertium dicendum, quod omne perpetuum est per se intentum in
natura; unde secundum quod aliqua se habent ad perpetuitatem, hoc modo
sunt de intentione naturae. Quaedam igitur sunt quae non habent
perpetuitatem nisi ratione speciei; et in his multiplicatio
individuorum non est per se intenta a natura, sed per accidens, prout
scilicet in tali multiplicatione speciei perpetuitas conservatur; unde
in his non est generatio nisi ut conservetur idem secundum speciem,
quod secundum numerum idem conservari non potest. In hominibus autem
secus est: quia quantum ad aliquam partem sui, scilicet animam,
incorruptibilitatem habent etiam secundum naturam: et ideo hominum
multiplicatio est per se intenta, etiam sine hoc quod ad conservationem
speciei pertinet.
Ad quartum dicendum, quod in primis operibus natura instituenda erat;
et ideo oportebat illa opera immediate a principio supernaturali esse:
sed postmodum natura instituta in proprios effectus per naturalem
operationem pervenire poterat; et hoc de perfectione ipsius erat.
|
|