|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in primo statu non
fuisset generatio per coitum. Non enim potest esse coitus sine
virginitatis corruptione. Sed indecens erat in primo statu
virginitatis corruptionem fuisse, quando humana natura omnino integra
erat, et nulla dignitate privanda. Ergo videtur quod non fuisset ibi
generatio per coitum.
2. Praeterea, in meliori natura major est delectatio, quia et major
consensus convenientis cum convenienti, ex quo causatur delectatio.
Sed natura humana in primo statu purior erat quam post peccatum. Cum
ergo post peccatum delectatio quae est in coitu, propter suam
magnitudinem usum rationis absorbeat, videtur quod multo amplius in
statu innocentiae fuisset: et ita fuisset perversitas ordinis in
partibus animae, quam originalis justitia non patiebatur.
3. Si dicatur, quod ratio poterat illam delectationem comprimere;
contra. Generativa et nutritiva potentia et augmentativa ad eamdem
partem animae reducuntur, quia sunt potentiae vegetabilis animae. Sed
ratio imperare non poterat nutritivae et augmentativae, ut sine cibo
homo nutriri et augeri posset. Ergo nec generativae, ut delectatio
actui ejus conveniens remitteretur.
4. Praeterea, generatio quae est per coitum, completur per
decisionem seminis. Sed in corporibus naturalibus decisio est
inductiva corruptionis. Ergo cum corpus humanum in primo statu
incorruptibile foret, talis generationis modus ibi esse non poterat.
5. Praeterea, secundum philosophum in 15 de animalibus, semen est
superfluum alimenti. Sed omnis superfluitas nutrimenti assumpti
inordinationi attestatur, quae in primo statu esse non poterat. Ergo
nec talis generationis modus.
6. Praeterea, aliae superfluitates alimenti, ut egestiones,
urinae, et hujusmodi, ut videtur, in primo statu non fuissent, cum
turpitudinem quamdam habeant, quae sine poena esse non potest. Ergo
cum eadem sit ratio de uno superfluo et de aliis, videtur quod nec
generatio per seminis decisionem ibi fuisset, cum semen sit
superfluum, ut dictum est.
1. Sed contra est quod dicitur Genes. 1, 27: masculum et
feminam creavit eos. Sed distinctio sexuum est ordinata in animalibus
ad generationem quae est per coitum. Ergo talis modus generationis ibi
fuisset.
2. Praeterea, secundum id quod commune est, non attenditur
aliquorum differentia. Sed in virtute generativa homo convenit cum
aliis animalibus. Ergo cum in animalibus perfectis, quibus perfectior
est homo, sit generatio per coitum, videtur quod etiam hominibus talis
modus generationis connaturalis sit.
Respondeo dicendum, quod ad quamlibet generationem oportet duo
concurrere: scilicet agens quod inducit formam, et patiens quod offert
materiam; nec haec duo in idem reducuntur, cum nihil patiatur vel
moveatur a seipso: in omnibus enim viventibus perfectis in quibus est
sexus distinctio, femina se habet ut patiens et materiam ministrans,
et mas se habet ut agens et formam inducens, ut in 15 de animalibus
dicitur. Unde non poterat compleri generatio humana nisi per
conjunctionem maris et feminae; propter quod mulier in adjutorium viri
facta dicitur, Gen. 2.
Ad primum ergo dicendum, quod ad perfectionem virginitatis duo
concurrunt; scilicet integritas carnis cum integritate mentis; quorum
alterum, scilicet integritas mentis, honorabilius est, reliquum
virginitati essentialius. Dicendum ergo, quod in omni concubitu
solvitur virginitas quantum ad integritatem carnis etiam in primo
statu. Sed integritatem mentis contingit solvi dupliciter: vel
quantum ad habitum; et sic solvitur per illicitum concubitum, qui
tollit habitum castitatis; vel quantum ad actum; et sic in statu post
peccatum solvitur etiam per concubitum matrimonialem, eo quod propter
vehementiam delectationis ratio in ipso actu absorbetur. In primo vero
statu, neutro modo integritas mentis soluta fuisset; sed sola
integritas carnis, cui praeponderasset fecunditas prolis.
Ad secundum dicendum, quod quantitas alicujus potest attendi
dupliciter: vel absolute, vel secundum proportionem. Dicendum ergo,
quod absolute loquendo major delectatio coitus fuisset in primo statu
quam etiam modo sit; sed secundum proportionem ad rationem, fuisset
multo minor: quia ratio in suo actu fortiter persistens, delectationi
penitus dominaretur; et ideo non fuisset superabundans vel fervens
delectatio, sicut modo est: quia, secundum philosophum in 2
Ethic., abundantia et defectus in operibus humanis sumitur secundum
proportionem, ut aliquis cibus est moderatus uni, qui esset superfluus
alteri.
Ad tertium dicendum, quod potentiae animae vegetabilis in actibus
propriis non obediunt rationi, ut in 1 Ethic. dicitur; sed quidam
actus sunt sensitivae partis vel motivae, ordinati ad actus
vegetativae; et isti actus subjacent rationis imperio. Delectatio
autem non est per se ad generativam pertinens, sed ad sensitivam:
quia, secundum definitionem Platonis, delectatio est generatio
sensibilis in natura, idest naturae conveniens.
Ad quartum dicendum, quod emissio seminis non est per decisionem
alicujus quod fuerit in actu pars: quia sic corrumperetur, et non
haberet virtutem speciei, ut in 15 de animalibus dicitur: sed est
per quamdam resolutionem cujusdam humiditatis propinquissimae ad ultimam
conversionem, quae non est actu pars, sed potentia totum; unde per
hoc nihil corporis humani corrumpebatur.
Ad quintum dicendum, quod, sicut philosophus dicit in 15 de
animalibus, semen est superfluum quo indigetur: quia superest de eo
quod per actum nutritivae in substantiam membrorum convertitur; unde
superfluum dicitur: et tamen indigetur eo ad generationem; unde tale
superfluum inordinatam cibi sumptionem non ostendit: tantum enim homo
ordinate de cibo sumere poterat, quantum necessarium erat ad actum
nutritivae, augmentativae, et generativae.
Ad sextum dicendum, quod quaedam superfluitates sunt quae attestantur
defectui naturae, ut putredines, sudores, et hujusmodi; et tales
superfluitates in primo statu esse non poterant; quaedam vero
superfluitates naturae perfectionem ostendunt, sicut semen, et
egestiones, et hujusmodi, quae secundum cursum naturalem fiunt tanto
melius, quanto robustior natura fuerit; unde etiam ad virtutem
naturalem reducuntur, scilicet expulsivam; et tales superfluitates in
primo statu fuissent, licet absque omni foeditate.
|
|