|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod homines in statu
innocentiae statim nati, omnem perfectionem corporis habuissent et
quantum ad staturam, et quantum ad sexum. Sicut enim philosophus
dicit in 16 de animalibus, mulier est vir occasionatus. Illud autem
occasionatum dicitur quod non est per se intentum, sed ex aliqua
corruptione vel defectu proveniens. Cum ergo in primo statu nullus
defectus naturalis operationis fuisset, videtur quod omnes nati
fuissent in perfecto sexu, scilicet virili.
2. Praeterea, agens perfectum inducit similitudinem suam in
patiente, nisi sit defectus ex parte recipientis. Sed in generatione
hominum semen maris est agens, et sanguis mulieris est materia et
patiens. Cum ergo ex neutra parte in statu innocentiae aliquis
defectus fuisset, videtur quod semper proles in similitudinem patris
producta fuisset in sexu virili.
3. Praeterea, magis distat limus terrae ab humano corpore quam
materia a muliere administrata ad formationem conceptus in naturali
generatione. Sed primus homo de limo terrae formatus, statim in
perfecta quantitate et virtute membrorum productus est. Ergo multo
fortius filii qui ex eo nascerentur.
4. Praeterea, Augustinus dicit in littera, quod infirmitas carnis
quae est in pueris, congruit infirmitati mentis. Sed in statu
innocentiae nulla fuisset mentis infirmitas. Ergo nec in tali
infirmitate carnis pueri nati forent.
5. Praeterea, omnium animalium nobilissimum est homo. Sed
quorumdam animalium filii naturaliter statim nati officia membrorum
habent. Ergo defectus qui in pueris nunc videtur accidere, non est
naturalis, sed ex peccato inductus: ergo ante peccatum non fuisset.
1. Sed contra, omnis virtus naturalis, multiplicata materia,
roboratur secundum debitam proportionem, quia in majori quantitate
major est virtus. Sed pueros oportebat parvulos nasci propter materni
uteri necessitatem, ut in littera dicitur. Ergo oportuit ut eorum
virtus motiva, quae materialis est, imperfecta esset.
2. Praeterea, in pueris oportet expectari tempus ad generandum,
quousque completur tempus augmenti: quamdiu enim est augmentum in suo
vigore, sicut in duobus primis septenniis, generativa opus suum non
habet: tum quia digestio completa non est, ut semen debito modo
maturari possit: tum etiam quia quod residuum est ab opere nutritivae,
cedit in usum augmentativae. Sed sicut generativae deserviunt quaedam
membra, ita et aliis animae viribus. Ergo et per eamdem rationem nec
aliorum membrorum usum habuissent, ad quorum actus exigitur aliquorum
membrorum fortificatio et completio.
Respondeo dicendum, quod in hominis vita est quaedam circulatio, eo
quod a defectu incipit, in statum debitae perfectionis deveniens, ex
quo iterum in defectum terminatur; unde et principium hominis quidam
defectus consequuntur in pueritia, et similiter finem in senectute.
Homo autem ante peccatum etsi vitae termino caruisset, tamen habuisset
vitae principium per nativitatem; unde hos defectus qui ordinantur ad
vitae terminum, ut aegritudines et defectus seniles, non habuisset:
defectus autem illos qui principium originis consequuntur, nihil
prohibet eum habuisse, ut Magister in littera dicit: nec hoc fuisset
ei in poenam, quia ex hoc nullum incommodum sentiret, divina
providentia eum gubernante. Quidam vero dicunt aliter, innitentes
verbis Augustini quae in littera ponuntur. Sed cum Augustinus de his
nihil asserat, ut in littera dicitur, probabilius sustinebitur illud
quod naturalis cursus habet, ubi Scripturae auctoritas non repugnat.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis mulier sit praeter intentionem
naturae particularis, quae agit in hoc semine, intendens prolem
adducere in perfectam similitudinem generantis, non tamen est praeter
intentionem naturae universalis, sicut nec corruptio: quia sine femina
non posset esse generatio, ut perpetuitas speciei salvaretur: et ideo
etiam per divinam providentiam ad officium generationis mulieres aliquas
nasci oportebat, et in aequali numero cum viris, ut una unius esset.
Ad secundum dicendum, quod generatio mulieris contingit, ut in 18
de animalibus dicitur, ex hoc quod semen viri non potest vincere super
materiam mulieris, ut digerat ipsam ultima digestione, et in perfectum
sexum adducat. Hujusmodi autem impotentiae causa potest esse triplex.
Una est ex defectu naturalis principii agentis cum semine; quia calor
est diminutus in semine propter ejus indigestionem; unde ante tertium
septennium, ut philosophus dicit, viri ut in pluribus feminas
generant: et talis causa non multum fuisset in primo statu: quia
tempus in quo est perfecta generatio non anticiparetur. Alia causa est
ex virtute imaginativa quam sequuntur etiam virtutes corporales, sicut
patet quod ad imaginationem alicujus terribilis totum corpus concutitur
et tremit: et ita videmus quod filii frequenter nascuntur similes illis
quos parentes imaginantur in actu conceptionis: sicut etiam Hieronymus
narrat de quadam muliere quae peperit filium nigrum propter hoc quod in
tempore coitus vidit imaginem nigram: et talis causa generationis
feminae potuit esse in statu innocentiae, ut filii nascerentur in hoc
vel in illo sexu, secundum voluntatem parentum, et praecipue propter
magnam obedientiam corporis ad animam in statu illo. Tertia causa est
ex aliquo principio extrinseco: quia parva immutatio, ut philosophus
dicit in 18 de animalibus, vel venti, vel temporis vel hujusmodi,
sexus variationem facit; unde dicit, quod expertum est apud pastores,
quod quando flat ventus Septemtrionalis, concipiuntur mares, et
quando flat meridionalis, concipiuntur feminae, propter abundantiam
humiditatis: et etiam si in tempore coitus aspiciant ad partem
Septentrionalem vel meridionalem, sequitur etiam dicta diversitas ut
frequenter: et talis causa potuit esse in statu illo.
Ad tertium dicendum, quod de limo terrae corpus primi hominis formatum
est virtute divina, cujus est statim ad perfectum adducere cum
voluerit; sed propagatio filiorum fuisset per virtutem naturae, cujus
non est subito operari; et ideo per successiones temporum in ultimum
perfectionis statum proles perducta fuisset.
Ad quartum dicendum, quod infirmitas carnis nunc in pueris duo
complectitur: scilicet defectum usus membrorum; et hoc congruit
naturali infirmitati mentis, inquantum adhuc non pervenit ad ultimum
complementum scientiae vel virtutis; quod etiam in primo statu esse
potuit: complectitur etiam quamdam poenam in esurie et fletu, et talis
infirmitas congruit infirmitati culpae; unde neutrum horum in primo
statu fuisset, scilicet nec poena nec culpa.
Ad quintum dicendum, quod hoc est ex nobili complexione hominis, quod
defectum talem in pueritia prae quibusdam animalibus patitur: quia enim
est mollis complexionis, ideo membra puerilia ex sui mollitie sunt
impotentia ad suos actus exercendos: et etiam propter humiditatem
abundantem in pueritia, quod contingit in hominibus prae quibusdam
animalibus tum ex magnitudine cerebri, quod homo majus prae aliis
animalibus habet, secundum proportionem sui corporis; tum etiam
propter qualitatem complexionis, a qua si in humidiorem recedatur,
propter complexionem aetatis invenietur superabundans humiditas, quae
praecipue impedit motum nervorum. Unde animalia siccae complexionis ut
caprae, nascuntur cum membris ad motum habilibus.
|
|