|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pueri mox nati,
perfecti in cognitione fuissent. Omnis enim virtus cujus actus
impeditur ex imperfectione corporis, est virtus materialis. Sed
intellectus non est actus corporis cujusdam, ut philosophus dicit.
Ergo naturaliter non impeditur a suo actu propter defectum corporis:
ergo videtur quod in statu integritatis naturae, pueri perfectam
cognitionem habuissent, etiam si defectum membrorum paterentur.
2. Si dicatur, quod intellectus impeditur per accidens ex
impedimento corporis inquantum indiget accipere a virtutibus
corporalibus, contra. Quod superiores vires ab inferioribus
accipiant, videtur esse perversitas ordinis. Sed in primo statu nulla
deordinatio in partibus animae erat. Ergo intellectus non accipiebat
perfectionem suam ex viribus sensibilibus.
3. Praeterea, intellectus non indiget sensu nisi ad acquirendam
scientiam; unde qui privatur visu scientiam de coloribus retinet quam
per visum accepit. Sed in primo statu habitum scientiae homo habuisset
immediate ex divina influentia, et forte per ministerium Angelorum.
Ergo ad intelligendum et sciendum in actu, sensibus non indigebat; et
sic idem quod prius.
4. Praeterea, sensus puerorum in primo statu non fuissent
imperfectiores quam modo sint. Sed modo pueri perfecte possunt videre
et audire, et sic de aliis. Ergo et tunc: et ita per defectum
sensibilium virium actus intellectus non impeditur.
5. Praeterea, perfectioris cognitionis secundum suam naturam aliis
animalibus est homo. Sed alia animalia mox nata habent cognitionem
quarumdam rerum quae prosunt eis vel nocent; unde agnus sequitur
matrem, et fugit lupum. Ergo multo fortius hoc homo secundum suam
naturam habere debet: et ita videtur quod defectus cognitionis qui est
in pueris, non est naturalis, sed ex peccato inductus: et ita videtur
quod ante peccatum perfectam cognitionem habuissent.
1. Sed contra, ut dicit philosophus 7 Physic., in quiescendo fit
anima sciens et prudens. Sed in pueritia non potest esse perfecta
quies corporis, propter multos motus, et praecipue propter augmentum.
Ergo nec perfectam cognitionem secundum naturam habere potest.
2. Praeterea, ad hoc anima infusa est corpori ut in ipso acquirat
perfectionem scientiae et virtutis. Sed hoc non esset, si per seipsam
scientiam perfectam haberet, quam per temporum successionem in corpore
acquireret. Ergo non statim dum corpori infunditur, perfectam
cognitionem habet, sed experimento indiget et tempore intellectualis
virtus, ut philosophus in 2 Ethic. dicit.
Respondeo dicendum, quod sicut Magister dicit in littera, oportet
quod positio de perfectione intellectus consonet positioni de
perfectione corporis; unde cum posuerimus pueros in principio non
habituros fuisse membrorum usum, oportet ponere quod nec usum perfectae
cognitionis habuissent. Qui autem membrorum perfectionem concedunt,
perfectum usum rationis etiam concedere possunt. Inter alia enim
membra corporis, cerebrum humidissimum est. Unde si propter
humiditatem aetatis; membrorum aliorum officia pueri habere non
poterant, multo minus plenum usum imaginativae virtutis, cujus organum
est in anteriori parte cerebri, habere poterant. Abundantia enim
humiditatis confusionem quamdam phantasmatum creat, sicut patet in
ebriis, ex multo vapore ad caput ascendente. Phantasmata autem, ut
in 3 de anima dicitur, se habent ad intellectum sicut colores ad
visum. Unde sicut ad confusionem colorum sequitur indeterminatio et
confusio in actu virtutis visivae; ita ad confusionem phantasmatum
sequitur quaedam confusio in actu virtutis intellectivae; et inde est
quod pueri in principio confusam cognitionem habent universalium
quorumdam, et postmodum per successiones temporis distincte unumquodque
cognoscunt; unde in 1 Physicor. dicitur, quod pueri in principio
appellant omnem virum patrem, posterius autem determinant unumquodque.
Ad primum ergo dicendum, quod operatio intellectus non impeditur
propter defectum corporis per se, sed per accidens, ut dictum est,
scilicet ex defectu virium a quibus intellectus accipit.
Ad secundum dicendum, quod perfectio intellectus possibilis est per
receptionem objecti sui, quod est species intelligibilis in actu.
Sicut autem in objecto visus est aliquid quasi materiale, quod
accipitur ex parte lucis, quae facit visibile in potentia esse visibile
in actu: ita etiam objectum intellectus quasi materialiter
administratur vel offertur a virtute imaginativa; sed in esse formali
intelligibili completur ex lumine intellectus agentis, et secundum hanc
formam habet quod sit perfectio in actu intellectus possibilis: et ita
non sequitur deordinatio in partibus animae, si intellectus possibilis
perficiatur per species a phantasmatibus acceptas, inquantum
illustrantur lumine intellectus agentis, quae est potentia altior quam
intellectus possibilis.
Ad tertium dicendum, quod cum phantasma sit objectum intellectus
possibilis, ut dictum est, secundum statum viae, anima ad suum actum
phantasmatibus indiget, non solum ut ab eis scientiam accipiat secundum
motum qui est a sensibus ad animam, sed etiam ut habitum cognitionis
quam habet circa species phantasmatum, ponat secundum motum qui est ab
anima ad sensus, ut sic inspiciat in actu quod per habitum cognitionis
tenet in mente. Unde etiam Dionysius dicit in epistola ad Titum,
quod illi qui intellectuales revelationes accipiunt, eas quibusdam
figuris circumponunt; unde laesa imaginatione per laesionem organi, ut
est in phraeneticis, intellectus impeditur ab actuali consideratione
etiam eorum quae prius sciebat.
Ad quartum dicendum, quod exteriorum sensuum actus in pueris distincti
sunt, sed imaginatio confusa est propter cerebri humiditatem
excedentem, et ita etiam oportet quod operatio intellectus sit
confusa: non enim intellectus immediate ab exterioribus sensibus
accipit, sed ab interioribus.
Ad quintum dicendum, quod alia animalia non prosequuntur conveniens et
fugiunt nocivum per rationis deliberationem, sed per naturalem
instinctum aestimativae virtutis: et talis naturalis instinctus est
etiam in pueris; unde etiam mamillas accipiunt, et alia eis
convenientia, etiam sine hoc quod ab aliis doceantur.
|
|