|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in statu innocentiae
pueri in gratia nascerentur. Quia secundum considerationem
philosophi, sicut se habet propositum in proposito, ita et oppositum
in opposito. Sed homo corruptus per peccatum transmisit peccatum in
posteros. Ergo etiam et gratiam et justitiam quam habuit, in posteros
transmisisset.
2. Praeterea, bonum est potentius quam malum: quia malum non agit
nisi virtute boni, ut dicit Dionysius. Si ergo malum primi hominis
adeo fuit potens ut totum humanum genus inficeret, multo amplius ejus
gratia totum humanum genus justificasset.
3. Praeterea, Adam non solum sibi, sed etiam nobis demeruit: quia
per unum hominem peccatum et mors in mundum intravit, Rom. 5. Sed
meritum et demeritum ab eadem potentia procedunt. Ergo et ipse, si
perstitisset, omnibus mereri potuisset; et ita omnes per ejus meritum
primam gratiam consecuti fuissent.
4. Praeterea, impossibile est esse poenam sine culpa. Sed poena
peccati originalis est carentia visionis divinae. Ergo cum in statu
innocentiae homines sine peccato originali nati fuissent, habuissent
meritum visionis divinae. Sed hoc non potest haberi nisi per gratiam.
Ergo nati fuissent in justitia gratuita.
5. Praeterea, homo per peccatum necessitatem peccandi incurrit.
Ergo si perstitisset, in justitia confirmatus fuisset. Sed secundum
Anselmum, oportuit ut qualis ipse fuit, tales etiam filios
genuisset. Ergo et omnes in justitia confirmati fuissent mox a
nativitate sua, ut peccare non possent.
1. Sed contra, illud quod infunditur immediate a Deo, ut anima
rationalis, non transfunditur a parentibus. Sed gratia est
hujusmodi, ut in 1 libro probatum est, dist. 14. Ergo gratiam
vel justitiam in posteros non transfudisset.
2. Praeterea, Hugo de sancto Victore dicit quod homo si
perstitisset, generasset filios sine peccato, sed tamen non necessario
paternae haeredes justitiae; et ita videtur quod justitiam vel gratiam
non transfudisset.
Respondeo dicendum, quod, sicut dicit philosophus in 2 de
Generat., in generatione est quaedam circulatio, quae tamen non
redit in idem numero, sed ad idem specie: homo enim generat hominem,
non Socrates Socratem; et inde est quod generatum generanti
assimilatur in omnibus illis quae ad naturam speciei pertinent, nisi
adveniat impedimentum, ut in monstris apparet; non autem oportet quod
assimiletur in proprietatibus quae consequuntur individuum ratione
individui: et si aliquando contingat quod in aliquibus proprietatibus
etiam personalibus assimiletur filius patri, hoc tantum accidit in
accidentibus corporalibus, sicut quod albus generat album, et
podagricus podagricum: non autem in perfectionibus animae generat sibi
similem secundum actum, ut grammaticus non generat grammaticum; sed
forte secundum aptitudinem tantum; secundum quod ex complexione
corporis unus est habilior alio ad scientiam vel doctrinam vel
virtutem. Sciendum est ergo quod duplex justitia primo homini poterat
convenire. Una originalis, quae erat secundum debitum ordinem
corporis sub anima, et inferiorum virium sub superiori, et superioris
sub Deo; et haec quidem justitia ipsam naturam humanam ordinabat in
sui primordio ex divino munere; et ideo talem justitiam in filios
transfudisset. Est etiam alia justitia gratuita, quae actus
meritorios elicit; et de hac est duplex opinio. Quidam enim dicunt,
quod primus homo in naturalibus tantum creatus est, et non in
gratuitis; et secundum hoc videtur quod ad talem justitiam requirebatur
quaedam praeparatio per actus personales; unde secundum hoc talis
gratia proprietas personalis erat ex parte animae; et ideo nullo modo
transfusa fuisset, nisi secundum aptitudinem tantum. Alii vero
dicunt, quod homo in gratia creatus est; et secundum hoc videtur quod
donum gratuitae justitiae ipsi humanae naturae collatum sit; unde cum
transfusione naturae simul etiam infusa fuisset.
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum originale est primo et per se
peccatum naturae, et per posterius personae; actuale autem est proprie
peccatum personae quod per actum personalem incurritur: et ideo, sicut
peccatum originale transfunditur, et non peccatum actuale, ita etiam
justitia originalis naturalis transfusa fuisset, et forte non
gratuita.
Ad secundum dicendum sicut ad primum.
Ad tertium dicendum, quod peccatum non transit in posteros a primo
parente per modum demeriti, quasi ipse omnibus mortem meruerit, et
infectionem peccati; sed per modum traductionis consequentis
traductionem naturae: non enim unius personae actus toti naturae mereri
vel demereri potest, nisi limites humanae naturae transcendat, ut
patet in Christo, qui Deus et homo est: unde a Christo nascuntur
filii gratiae, non per carnis traductionem, sed per meritum actionis;
ab Adam vero nascimur filii irae per propagationem, non per
demeritum.
Ad quartum dicendum, quod carentia visionis divinae potest dupliciter
intelligi: vel negative, et sic non est poena, sed defectus
naturalis: cuilibet enim naturae creatae convenit ut ex se non habeat
unde in Dei visionem ascendere possit: vel privative, et sic est
poena, secundum quod importat quamdam obnoxietatem ad non videndum
Deum.
Ad quintum dicendum, quod probabile videtur quod si Adam primae
tentationi restitisset, nondum statim confirmationem justitiae fuisset
adeptus; sed quando in spiritualem vitam fuisset translatus, simul
immortalitatem accepisset in corpore et justitiae confirmationem in
anima. Quod ergo dicitur, quod quia tentationi succubuit, peccandi
necessitatem incurrit, verum est de peccato veniali, quod gratiae non
opponitur, sed cuidam accidenti gratiae, scilicet fervori; sed
necessitatem peccandi mortaliter homo etiam in peccato existens non
habet, nisi peccare intelligatur in peccato esse, sicut videre dicitur
habere visum. Non enim qui in peccato est potest per se non esse in
peccato ut possit a peccato per se sine gratiae infusione resurgere:
nec tamen sequitur, si homo post peccatum non potest in peccato non
esse, quod in gratia existens non possit in gratia non esse: quia homo
per seipsum peccare potest, sed non per se resurgere. Si tamen
concedatur quod Adam confirmatus fuisset statim post victoriam
tentationis, adhuc non sequitur quod filios confirmatos in justitia
genuisset; quia hoc sequebatur actus personales ejus, et ita erat
perfectio ad personam pertinens, quam non oportet in filios propagari;
sicut si Adam donum philosophiae habuit, vel miracula faciendi, non
oporteret quod filii ejus hoc habuissent.
Ad aliam etiam patet de plano solutio: quia non intelligitur gratia in
posteros propagari a parentibus quasi, per virtutem seminalem, gratiam
filii consequerentur: sed quia cum transfusione naturae, cui, ex
provisione divina gratia debebatur, simul gratia infusa fuisset,
secundum unam opinionem.
Alia etiam auctoritas inducta intelligitur de justitia gratuita, et
non de originali, secundum unam opinionem. Vel potest intelligi de
operibus justitiae: quia si cum gratia nati fuissent, poterant per
liberum arbitrium a justitia parentum deviare.
|
|