|
Postquam determinavit Magister institutionem humanae naturae, hic
determinat lapsum ejus per peccatum; et dividitur in duas partes: in
prima determinat humanae naturae lapsum in primis parentibus quantum ad
actuale peccatum ipsorum; in secunda determinat lapsum humanae naturae
in posteris, dist. 30, ibi: in superioribus insinuatum est, licet
ex parte (...) qualiter primus homo deliquerit (...) quibus
adjiciendum est peccatum simul ac poenam per eum transisse in posteros.
Prima in duas: in prima determinat principium peccati in primis
parentibus; in secunda autem principium quo contra peccatum
juvabantur, circa medium 33 dist., ibi: et quidem secundum animam
rationalis fuit homo. Prima in tres: in prima determinat tentationem
hostis, qui fuit principium peccati exterius; in secunda inquirit quod
fuit principium intrinsecum, 22 dist., ibi: hic videtur diligenter
investigandum. Item inquirit de permissione divina, quae fuit causa
sine qua non, 23 dist., ibi: praeterea quaeri solet. Prima in
duas: in prima determinat modum et ordinem tentationis; in secunda ex
modo tentationis concludit gravitatem culpae, ibi: porro sciendum est
duas esse species tentationis. Circa primum tria facit: primo
ostendit motivum ad tentandum; secundo tentationis ordinem, ibi: unde
et mulierem tentavit; tertio tentationis formam, ibi: tentatio autem
hoc modo facta est. Circa secundum duo facit: primo ostendit quare
per mulierem virum tentare voluit; secundo quare mulierem per
serpentem, ibi: sed quia illi per violentiam nocere non poterat, ad
fraudem se convertit. Circa quod duo facit: primo assignat dicti
rationem; secundo removet duas dubitationes; unam, ibi: ideoque
serpens dictus est esse callidior cunctis animantibus terrae; alteram,
ibi: hic quaeri solet, quare mulier non horruit serpentem. Circa
tertium duo facit: primo ostendit astutiam tentationis, investigando
conditionem tentati; secundo persuasionem sui propositi, ibi: qui ad
persuasionem suam pleniter suffulciendam (...) et malum quod mulier
timuit negando removit et repromissionem addidit. Porro sciendum est
duas esse species tentationis. Hic ex ipsa tentatione ostendit modum
culpae; et circa hoc tria facit: primo distinguit tentationis modos,
et quis eorum sit gravior, quia ille qui est a carne; secundo ostendit
quod peccatum Adae gravitatem quamdam habet, quia tantum exteriori
tentatione pulsatus cecidit; et tamen remissibile est, quia per alium
tentatus fuit, ibi: homo ergo, qui sola exteriori tentatione pulsatus
cecidit, tanto gravius plectendus erat quanto leviori impulsu fuerat
prostratus; tertio removet quasdam dubitationes, ibi: illud etiam
notandum est. Circa secundum duo facit: primo ponit rationem quam
principaliter intendit, quare peccatum hominis sit remissibile, ex
praedictis deductam; secundo adjungit quamdam aliam, ibi: praeterea
angelica natura, quoniam non tota perierat, sed ex parte perstiterat,
non est redempta. Circa tertium duo facit secundum duas quaestiones
quas movet, quae per se in littera patent. Secunda incipit ibi: si
quaeritur quomodo loqui potuerunt (...) dicimus quia Deus eos
tales fecerat. Hic est duplex quaestio. Prima de tentatione in
communi. Secunda de tentatione primorum parentum. Circa primum
quaeruntur tria: 1 cujus sit tentare; 2 utrum omnis tentatio passive
accepta, cum peccato sit; 3 utrum tentatio sit appetenda.
|
|