|
1. Circa primum sic proceditur. Videtur quod Dei non sit tentare.
Tentatio enim est ad sumendum experimentum alicujus quod nescitur.
Sed Deus nihil ignorat. Ergo tentare sibi non competit.
2. Item, videtur quod nec Daemoni. Intentio enim Daemonis est ad
fallendum. Sed tentatoris, inquantum hujusmodi, non est fallere,
sed experiri. Ergo Daemonis proprie officium non est tentare.
3. Item, videtur quod nec carni conveniat. Caro enim cognitionis
particeps esse non potest. Sed ei quod non cognoscit, non convenit
experiri vel tentare. Ergo nullus proprie ad peccandum a carne
tentatur.
4. Item, videtur quod nec mundo. Nullus enim tentat eum quem
abjectum reputat, quia tentatio de dubiis fit. Sed mundus sanctos
quasi abjectos reputat. Ergo mundus non tentat eos.
5. Praeterea, 1 Thess. 3, 5, dicitur: ne forte tentaverit
vos is qui tentat, scilicet solus Diabolus, cujus officium est
tentare. Ergo videtur quod nec mundus nec caro, nec etiam Deus
tentat.
1. Sed contra est quod dicitur Gen. 22, 1: tentavit Deus
Abraham.
2. Item Jacob. 14 dicitur: unusquisque tentatur a concupiscentia
sua. Concupiscentia autem est peccatum quod in carne habitat. Ergo
est aliqua tentatio a carne.
Respondeo dicendum, quod ad perfectam rationem tentationis tria
concurrunt. Primo ut per tentationem alicujus dubii cognitio
accipiatur; secundo ut hoc sit intentum ab eo qui tentat; tertio ut
ipsemet qui tentat, cognitionem illius rei accipere velit: et secundum
hunc modum invenitur tentatio in hominibus, secundum quod homo hominem
tentat, ut experimentum sumat scientiae vel alterius quod in ipso est.
Alia vero dicitur tentatio in qua salvantur duo ex his, scilicet
manifestatio ignoti, et intentio ejus: et hoc modo tentare dicitur
Deus, ut patet in tentatione Abrahae: praeceptum enim de immolatione
filii, tentatio ejus dicitur: quia per hoc manifestabatur qualis esset
in obedientia et fide: hanc etiam manifestationem Deus intendebat.
Sed tertium praedictorum huic tentationi defuit: non enim ad hoc
tentavit Deus Abraham, ut fidei ejus cognitionem acciperet quam prius
sciebat, sed ut aliis manifesta esset in exemplum. Alia vero tentatio
est in qua salvatur unum tantum dictorum, scilicet manifestatio
tentati: et sic dicitur caro tentare, vel mundus: quia in his
cognoscitur manifeste virtus vel infirmitas mentis, sicut in bello
cognoscitur virtus militis; quamvis hostes non impugnent ut
cognoscant, sed ut vincant; unde ipsa impugnatio virtutis tentatio
dicitur. Hoc autem est vel a principio intrinseco, scilicet ex
corruptione carnis, et sic dicitur tentatio a carne: vel a principio
extrinseco; et hoc dupliciter; quia illud quod exterius est, vel
impugnat per modum objecti, et sic est tentatio a mundo, cujus rebus
corda hominum alliciuntur ad peccandum: vel per modum agentis, qui
trahit ad peccatum persuadendo, terrendo, blandiendo, et sic de
aliis; et sic dicitur esse tentatio ab hoste, scilicet Diabolo, et
ab his qui sunt membra ejus.
Ad primum ergo dicendum, quod Deus non tentat ut sibi aliquid ignotum
manifestum fiat, sed ut aliis manifestetur, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod in tentatione Daemonis est duplex finis.
Unus ultimus, scilicet inducere ad peccatum; et quantum ad hoc habet
rationem tentationis, secundum quod quaelibet impugnatio dicitur
tentatio. Alius est finis proximus, scilicet experiri ad quod vitium
quisque maxime pronus est, ut ad illud impugnando trahat; et sic
salvatur ibi ratio tentationis quantum ad primum modum. Unde Hugo de
sancto Victore definiens Diaboli tentationem, dicit sic: tentare est
callide experiri, et ante violentam impulsionem quasi quibusdam blandis
conatibus probare.
Ad tertium et quartum patet solutio per illud quod jam supra dictum
est, quia non salvatur ibi tentatio secundum quod includit omnia tria
praedicta.
Ad quintum dicendum, quod solus Diabolus dicitur tentare, non quia
ipse sit semper immediatus tentator, sed quia ipse primo tentavit
hominem, ex qua tentatione parata est aliis tentantibus via. Vel
aliter dicendum, quod Diabolus solus dicitur tentare, quia illi soli
et membris ejus convenit impugnare virtutem cum intentione occidendi
hominem per peccatum: hoc autem caro non intendit, sed delectabili
cognito perfrui: vel quia ipse utitur rebus mundi et carne sicut
instrumentis ad tentandum hominem.
|
|