|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod tentatio quae est ab
hoste, etiam sit peccatum. Potestas enim minor non potest intentionem
potestatis majoris repellere. Sed potestas Daemonis est major quam
potestas hominis, ut dicitur Job 41, 24: non est potestas super
terram quae ei possit comparari. Ergo cum intentio Daemonis sit ut
inducat homines ad peccandum, videtur quod homo semper quando ab eo
tentatur peccet.
2. Praeterea, cum violentia excuset peccatum, ubi est major
violentia, ibi minus peccatum. Sed, sicut in littera dicitur,
gravior est tentatio quae est a carne quam ab hoste. Ergo cum illa
quae est a carne, sit peccatum, ut in littera dicitur; multo amplius
illa quae est ab hoste, peccatum erit.
3. Praeterea, illud quod vitari non potest, non est in potestate
nostra. Sed quamdiu in hac mortali vita vivimus, non omnino
tentationem carnis vitare possumus. Ergo non est in potestate nostra;
et tamen peccatum est: ergo et tentatio quae est ab hoste, quamvis in
potestate nostra non sit, peccatum erit, cum in idem illicitum
tendat.
4. Praeterea, Diabolus tentare non potest, nisi aliquid in hominem
imprimendo. Sed cum ipse sit pater iniquitatis et mendacii, Joan.
8, 44: ipse est mendax, et pater ejus, impressum ab eo non potest
esse nisi peccatum. Ergo videtur quod semper quando tentat, in
hominem peccatum imprimat.
5. Praeterea, motus vis concupiscibilis in illicitum tendens,
tentatio carnis est, quae peccatum in littera dicitur. Sed vis
concupiscibilis, cum sit affixa organo corporali, cogi potest et
immutari per immutationem organi. Ergo videtur quod Daemon tentando
nos possit facere in nobis peccatum esse; et ita tentatio quae est
tantum ab hoste peccatum erit.
1. Sed contra, ut dicitur Matth. 4, Christus a Diabolo
tentatus fuit. Sed in eo locus peccati non fuit; unde ipse dicit
Joan. 14, 30: venit princeps mundi hujus, et in me non habet
quidquam. Ergo non omnis tentatio quae est ab hoste, peccatum est.
2. Praeterea, ut Augustinus dicit, nullus peccat in eo quod vitare
non potest. Sed homo nullo modo vitare potest quin hostis eum tentet.
Ergo tentatio quae est ab hoste non est peccatum.
Respondeo dicendum, quod peccatum unius non consistit in actu
alterius, sed in actu proprio, prout dicitur Ezech. 18, 20:
anima quae peccaverit, ipsa morietur. In tentatione autem carnis,
ipse appetitus illicitus, secundum quem aliquis tentari dicitur, est
actus ejus qui tentatur: non enim sola caro concupiscit, sed
conjunctum: et ideo talis tentatio est peccatum in eo qui tentatur.
Tentatio autem quae est a mundo, vel ab hoste, est a principio
extrinseco; unde actus non pertinet ad tentatum, sed passio tantum:
et propter hoc non est peccatum in tali tentatione nisi per
delectationem consensus, quia tunc tentatus incipit cooperari
tentanti.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis potestas Daemonis sit
simpliciter major quam potestas hominis, tamen quantum ad aliquid non
est major, scilicet quantum ad actus liberi arbitrii, qui cogi non
possunt: quia horum actuum ipse homo dominus est et non Daemon; et
ideo potest homo tentationi ejus resistere.
Ad secundum dicendum, quod tentatio carnis pro tanto dicitur esse
gravior, quia est ipsi tentato proximior, secundum quod per eam
quodammodo in diversa desideria dividitur interioris et exterioris
hominis. Nec tamen est ibi violentia absoluta: quia interior homo non
cogitur sequi motum exterioris hominis; unde adhuc remanet ratio
peccati, et magis quam in tentatione hostis, secundum quod ipsum
desiderium est actus ipsius tentati, et quodammodo in potestate ejus.
Ad tertium dicendum, quod quamvis homo non possit vitare tentationem
carnis ita quod nullam habeat, potest tamen vitare hanc vel illam
singulariter; et ita quodammodo est in potestate ejus. Sed tentatio
quae est ab hoste, nullo modo.
Ad quartum dicendum, quod Daemon potestatem habet imprimendi in
imaginationem vel repraesentando aliqua sensibilia exterius, vel etiam
turbando imaginationem interius: et quomodo hoc sit, supra in tractatu
de Angelis dictum est: et ideo secundum quod hoc modo imprimit in
nos, tentare dicitur. Haec autem impressio ex hoc non habet rationem
peccati, cum non sit in appetitu, sed in apprehensione tantum; sed
est tendens in peccatum quantum est de ratione tentantis.
Ad quintum dicendum, quod motus vis concupiscibilis potest dupliciter
insurgere. Vel ex qualitate organi, sicut calefacto corpore insurgit
motus libidinis sine aliqua imagine; et ille motus est pure naturalis
nec rationem peccati habens: et ad hoc potest virtus Daemonis ex
potestate suae naturae, quae in transmutationem corporalium potest nisi
virtute divina cohibeatur. Alius motus concupiscibilis est qui
insurgit ex apprehensione delectabilis; et ex parte illa appetitus
concupiscibilis habet quamdam libertatem, ad minus in homine, secundum
quod potest obedire imperio rationis prohibentis; et sic in
concupiscibili potest esse peccatum. Sed hunc motum Diabolus
extorquere non potest.
|
|