|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod tentatio sit appetenda.
Primo per hoc quod dicitur Jacob. 1, 2: omne gaudium existimate,
fratres mei, cum in tentationes varias incideritis. Sed illud de quo
gaudendum est quando habetur, est appetendum quando non habetur. Ergo
tentatio est appetenda.
2. Praeterea, illud in quo manifestatur bonum alicujus est
appetendum. Sed virtus mentis in tentationibus ostenditur, et ibi
quodammodo refloret. Ergo idem quod prius.
3. Praeterea, illud quod est materia et organum virtutis, est
appetendum. Sed sicut dicit Augustinus, tentatio cui non consentitur
est materia exercendae virtutis. Ergo est appetenda.
4. Praeterea, illud sine quo non potest perveniri ad regnum, est
studio appetendum. Sed tentatio est hujusmodi: quia non coronabitur
nisi qui legitime certaverit: 2 Tim., 2. Certamen autem
spirituale sine tentatione non est. Ergo tentatio est appetenda.
5. Praeterea, ut scribitur 2 Corinth., 12, Paulus petivit
stimulum carnis a se removeri, per quem carnis tentatio intelligitur.
Sed ibi dicit Glossa, quod ipse hoc petens nescivit quid peteret.
Ergo videtur quod non est desiderandum extra tentationem esse.
1. Sed contra illud quod debemus orare, debemus desiderare. Sed
dominus Matth. 6, 13, docet nos orare, dicens: et ne nos
inducas in tentationem. Ergo debemus desiderare tentationes a nobis
removeri.
2. Praeterea, sicut voluntas nostra debet divinae voluntati esse
conformis, ita a voluntate hostis debet esse discordans. Sed hostis
vult et petit nos tentare, ut habetur Lucae 22, 31: ecce Satan
expetivit vos, ut cribraret sicut triticum. Ergo tentationem velle
non debemus.
Respondeo dicendum, quod cum bonum sit objectum voluntatis et
desiderii, eo modo aliquid est adamandum quo est bonum. Inter bona
autem invenitur aliquod quod est bonum simpliciter et per se, sicut
bona honesta, quae tamquam fines appetuntur sui gratia, etsi in aliud
ducant: quia in omnibus honestis utilitas honestati coincidit, nisi in
ultimo, quod est finis finium, quod propter se tantum appetendum est.
Aliquid tamen est quod in se bonitatem habet, non tamen appetitur, si
absolute consideretur, sed ex ordine ad finem bonitatem quamdam
sortitur quae utilitas nominatur: et haec sunt tantum propter aliud
appetenda, ut sectio membri propter sanitatem, et hujusmodi. Sed
sciendum, quod ad finem aliquem consequendum contingit aliquid
dupliciter ordinari; per se scilicet, et per accidens. Per se dico
quod, quantum est in se, in finem debitum ductivum est; per accidens
autem quod, quantum in se est, in aliud duceret, sed ex concursu
alterius causae ducit ad finem ipsum; sicut qui comedit venenum ut
moriatur, et contingit ex hoc sanitas. Cum ergo causa per accidens
non sit proportionata ad effectum, sed solum causa per se; ex ordine
ad finem qui est per accidens, non erit dicendum aliquid bonum vel
appetibile simpliciter acceptum, sed solum concurrentibus omnibus quae
ad hunc effectum determinant. Dico ergo, quod tentatio per se
ordinata est ad hominis perditionem; ad salutem vero non ordinatur nisi
per accidens, scilicet ex hoc quod vincitur per auxilium gratiae
divinae: et ideo tentari simpliciter non est appetendum; sed tentari
et vincere simul acceptum appetendum est. Sed quia propter nostram
fragilitatem victoria nimis dubia est, ideo securius fugitur quam
quaeratur.
Ad primum ergo dicendum, quod beatus Jacobus loquitur de tentatione
tribulationum, ad quarum patientiam hortatur, ut inter eas
aequanimitatem et gaudium mentis servent: non enim aliter eas vincere
possunt nisi per patientiam. Unde ipsum gaudium victoria quaedam est:
quod quidem est non de tentationibus secundum se, sed de patientia,
quae tentationem vincit.
Ad secundum dicendum, quod in tentationibus non lucet bonum hominis
nisi praesupposito quodam alio, scilicet earum victoria, cum qua
appetendae sunt.
Ad tertium dicendum, quod non sunt materia virtutis tamquam per se ad
virtutem ordinatae, sed per accidens tantum.
Ad quartum dicendum, quod tentationes non sunt necessariae ut
perveniatur ad regnum, nisi necessitate conditionata; sic scilicet ut
si tentationes adveniant, non veniatur ad regnum, nisi vincantur.
Sed tentationes advenire non est necessarium absolute, nisi secundum
corruptionem status praesentis, ex qua sequitur pugna carnis adversus
spiritum, quae tentatio dicitur.
Ad quintum dicendum, quod Paulus petens a se stimulum carnis
removeri, recte petiit, habita consideratione ipsius stimuli
absolute: sed quia considerato eventu pugnae, in qua victor futurus
erat, remotio stimuli non sibi expediebat, qui tamen eventus sibi
certus non erat; pro tanto dicitur nescisse quid peteret; unde
certificatus de victoria, verbo domini dicentis, loc. cit.,
sufficit tibi gratia mea, patienter stimulum sustinuit.
|
|