|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur non fuisse talis tentationis
progressus, qualis in littera describitur. Invidia enim respectu
superioris est; unde dicitur Job 5, 2: parvulum occidit invidia.
Sed Adam non erat superior Daemone, ad minus reputatione Daemonis,
qui fuit superbissimus. Ergo non est ex invidia stimulatus ad
tentandum.
2. Praeterea, in primo statu anima corpori omnino imperabat. Ergo
diversitas quae erat ex parte corporis, nullo modo in animam
redundabat. Sed mulier differebat a viro secundum corporis
dispositionem; unde philosophus in 10 Metaph. dicit, quod mas et
femina differunt differentiis materialibus. Ergo tunc temporis non
oportebat quod femina esset minus sapiens vel fortis quam vir; et ita
nulla ratio videtur quare per mulierem ad virum tentando transierit.
3. Praeterea, tentatio est assimilatio boni ad fallendum, ut
Cassiodorus super Psalmos dicit. Si ergo iniquus persuasor tentare
hominem disponebat, formam boni persuasoris, scilicet Angeli,
assumere debuit.
4. Si dicatur, quod non fuit permissus, ne homo quasi violenter
deciperetur; contra. Ad pium custodem pertinet magis infirmis majoris
defensionis auxilium exhibere. Cum ergo post peccatum, quando natura
humana est infirmior, non cohibeatur Satanas quin in Angelum lucis se
transformet, ut dicitur 2 Cor. 10, multo minus tunc cohiberi
debuit.
5. Praeterea, consideratio praecepti in actu a peccato retrahit; et
sic tentationis effectum impedit. Si ergo tentator ad trahendum in
peccatum venerat, videtur quod inconvenienter mulierem in memoriam
praecepti adduxerit.
1. Sed contra est quod dicitur Sap. 2, 24: invidia Diaboli
mors introivit in orbem terrarum. Et ita videtur quod ex invidia
Diabolus commotus fuerit ad tentandum.
2. Praeterea, ut Augustinus dicit, ordo tentationis interioris qui
in nobis nunc agitur, repraesentat ordinem tentationis in primis
parentibus servatum. Sed in nobis tentatio a sensualitate incipit, et
per inferiorem rationem in superiorem producitur. Cum ergo sensualitas
serpentem repraesentet, et inferior ratio mulierem, et superior
virum; videtur quod decentissimus fuit talis ordo tentationis in primo
peccato, ut in eo possit peccatorum sequentium similitudo ostendi.
Respondeo dicendum, quod, sicut Magister dixit, 7 dist.,
Daemones quaedam possunt per naturae suae potestatem quae non possunt
propter Dei vel Angelorum cohibitionem; ita etiam et eorum astutia
intellectus et nequitia voluntatis in multis impeditur, ut non faciant
omne quod volunt, etiam quod ad finem suae intentionis conveniens
astute vident; unde in tentatione primorum parentum Diabolus aliquid
fecit quod voluit, ut scilicet a muliere tentationem inciperet, et ut
aliena forma veniret; quod autem in forma serpentis veniret, non
sponte elegit, sed ex permissione divina, quae eum alias species, in
quibus magis posset latere, assumere prohibebat, ut in littera
dicitur.
Ad primum ergo dicendum, quod Diabolus homini invidebat, quem sibi
superiorem futurum putabat, si illuc ascenderet unde ipse descenderat;
et in hoc ipso jam superiorem quod ad bonum illud habendum paratus erat
homo quod ipse Daemon in perpetuum amiserat: nec in hoc aliquid ejus
superbiae derogatur, quia superbia potius est in appetitu excellentiae
quam in aestimatione, nisi prout aestimatio ex appetitu excellentiae
nascitur, qui oculos mentis claudit. Unde superbi frequenter alios se
superiores in multis aestimant, qui tamen multa sibi magis digna esse
cogitant, propter alia bona in quibus alios excedere videntur: et ideo
ex ipsa superbia invidiae zelus oritur. Unde dicit Augustinus:
amando quisque excellentiam suam, vel paribus invidet quod ei
coaequantur, vel inferioribus ne sibi coaequentur, vel superioribus
quod eis non coaequetur.
Ad secundum dicendum, quod alia est obedientia corporis ad animam in
primo statu, et alia in ultimo. In primo enim statu sic erat
subjectum corpus animae ut nihil in corpore contingere posset quod
contra bonum animae foret vel quantum ad esse vel quantum ad
operationem; nec tamen removebatur quin etiam tunc secundum
diversitatem corporum diversa fuisset dignitas animarum, cum oporteat
animae ad corpus proportionem esse, ut formae ad materiam, et motoris
ad motum: et ideo mulier, etiam quantum ad animam viro imperfectior
erat. In ultimo vero statu talis erit subjectio ut etiam qualitas
corporis sequatur virtutem mentis; unde secundum diversitatem meritorum
erit anima unius alia dignior, et corpus gloriosius; unde non erit
differentia propter sexum diversum.
Ad tertium dicendum, quod, sicut in littera dicitur, aliam speciem
in qua appareret, et praecipue boni Angeli, libenter elegisset; sed
permissus non fuit.
Ad quartum dicendum, quod quamvis homo in primo statu esset fortior,
tamen post peccatum factus est cautior per experientiam mali; unde
fraudibus hostis quas quotidie experitur, melius resistere novit; vel
quia in poenam peccati hoc consecutum est, ut homo, qui Diabolo se
sponte subjecit, violentius ab eo impugnetur.
Ad quintum dicendum, quod, secundum philosophum in 3, et in 7
Ethic., omnis malus quodammodo ignorans est: oportet enim quod
existimatio rationis in peccante corrumpatur, quia malum pro bono
eligit. Hoc autem contingit dupliciter; vel in universali, vel in
particulari. Rectam autem aestimationem in particulari corrumpit
delectatio, ut philosophus, in 6 Ethic., dicit; et etiam aliae
passiones, quae tunc inesse homini non poterant praeter regulam
rationis; et ideo oportuit ut in universali aestimatio corrumperetur;
et ideo praeceptum ad memoriam reduxit tentator, ut aestimationem
rectam falsis suasionibus corrumperet, et sic ad peccandum inclinaret.
Vel dicendum, ut dicit Augustinus, 11 super Genes., quod ideo
prius interrogavit serpens, et respondit haec mulier, ut in
praevaricatione esset inexcusabilis, nec ullo modo dici posset, illud
quod praeceperat Deus, oblitam fuisse mulierem; quamquam et oblivio
praecepti, maxime unius, et tam necessarii, ad maximam culpam
damnabilis negligentiae pertineret. Verumtamen evidentior ejus
transgressio est, cum memoriae retinetur, et tamquam in illo Deus
assistens praesensque contemnitur.
|
|