|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod peccatum Adae gravius
fuerit omnibus aliis peccatis. Quia, sicut dicit Augustinus, in
Lib. 14 de civitate Dei, magna est enim in peccando iniquitas,
cui tanta est in non peccando facilitas. Sed Adam facilius potuit
vitare peccatum quam aliquis sequentium. Ergo ipse gravius peccavit.
2. Praeterea, Augustinus dicit, quod ex hoc aliquid est malum,
quia adimit bonum. Sed peccatum primi hominis plus de bono ademit,
totam naturam humanam corrumpens, quam aliquod peccatorum sequentium.
Ergo pejus aliis fuit.
3. Praeterea, majori culpae major poena debetur. Sed peccatum
Adae gravissime punitum fuit a Deo, quia ad omnes posteros ejus poena
extenditur. Ergo gravius aliis fuit.
4. Praeterea, videtur quod etiam irremissibile fuerit. Quia bonum
gratiae excedit bonum naturae. Angelus autem per peccatum a statu
naturalium tantum cecidit, secundum opinionem illorum qui dicunt eos in
naturalibus tantum creatos; homo autem etiam a statu gratiae cecidit.
Cum ergo tantum casus sit gravior quantum gradus est altior, videtur
quod irremissibilius fuerit peccatum Adae quam etiam Daemonis.
5. Praeterea, bonum est potentius quam malum. Sed Adam per
peccatum totam naturam humanam corrupit, quia in eo originaliter erat.
Si ergo poenitere potuisset, et sic remedium peccati sui habere,
videtur quod totam naturam humanam reintegrare potuisset: quod falsum
est, quia hoc solus filius Dei potuit. Ergo idem quod prius.
1. Sed contra, illud quod habet plures rationes mali, magis est
malum. Sed Adam peccavit faciendo illud quod erat malum, solum quia
prohibitum; multi autem peccant faciendo illud quod est utroque modo
malum, et secundum se, et quia prohibitum. Ergo videtur quod
multorum peccata graviora sint peccato Adae.
2. Praeterea, peccatum quod est ex certa malitia, gravius est
peccato quod est per ignorantiam. Sed peccatum primum hominis fuit
quodammodo per ignorantiam, ut infra patebit. Ergo videtur quod eo
multa graviora sint, quae ex certa malitia perpetrantur.
Respondeo dicendum, quod in peccato possunt multa considerari, ex
quibus peccatum gravitatem trahere potest; et contingit quod illud
peccatum quod secundum unum est gravius, secundum aliud levius
inveniatur. Illud tamen simpliciter gravius considerandum est quod
secundum plura et potentiora gravius invenitur, et praecipue secundum
speciem peccati: quia quantitas consequens speciem peccati, est
peccato essentialior quam quae circumstantias peccati sequitur.
Secundum hoc ergo dicendum, quod peccatum Adae quantum ad hoc gravius
aliis fuit quod minori tentatione pulsatus cecidit, et quod facilius
resistere potuisset; sed quantum ad speciem peccati, et quantum ad
alias circumstantias, quae peccatum magis exaggerant, multa graviora
peccata sunt secuta.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod hoc fuit per accidens quod majorem
laesionem intulit, ex hoc scilicet quod naturam integram invenit; unde
non sequitur quod gravius ceteris fuerit, quia hoc idem etiam sequentia
peccata fecissent, si talem naturam invenissent; sicut et secundum
peccatum mortale gratia non privat, quia eam non invenit; sed
privaret, si inveniret.
Ad tertium dicendum, quod poena peccati Adae dupliciter dicitur.
Una quae debetur sibi inquantum est quoddam singulare peccatum et
personale; et sic multis aliis peccatis gravior poena debita fuit.
Alia quae debetur sibi indirecte ratione infectionis originalis peccati
ex ipso creatae, et sic maxima poena ipsum primum peccatum secuta est.
Sed gravitas hujus poenae non commensuratur quantitati primi peccati ut
fuit quoddam personale peccatum, sed secundum quod corrumpit naturam.
Ad quartum dicendum, quod quamvis gratia excedat naturam, tamen quia
potentia naturalis est quae substantiam actus administrat (qui ex
gratia informatur), ideo defectus naturalis boni magis excusat peccati
actum quam etiam carentia gratiae: gratia enim non elevat hominem ut
statim eliciat actum intellectus deiformis, quod tamen Angelus ex
natura habet: et ideo magis facit ad irremissibilitatem peccati
superioritas naturae quam excessus gratiae. Causa tamen quare peccatum
Angeli est irremissibile, et non peccatum hominis, supra, in
tractatu de Angelis, dicta est.
Ad quintum dicendum, quod sicut homo per se gratiam amittere potest,
nec tamen per se potest gratiam recuperare, quia gratia virtutem
naturae excedit: ita etiam homo potuit integritatem innocentiae
amittere, quae conditionem naturae excedebat, ut dictum est, nec
tamen potuit eam recuperare nisi ille qui supra naturam erat: nam
gratia quae postmodum Adae reddita creditur, non nisi ad actus
personales se extendebat; unde naturam in illud quod supra se est,
elevare non poterat, scilicet in originalem justitiam, et
impassibilitatem, quae supra conditionem principiorum naturae humanae
erat.
|
|