|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Adam in primo statu
venialiter peccare potuit. Dispositio enim praecedit perfectionem.
Sed veniale est dispositio ad mortale. Ergo videtur quod prius
venialiter quam mortaliter peccaverit.
2. Praeterea, liberum arbitrium se habet ad opposita, et praecipue
si confirmatum non sit. Sed liberum arbitrium hominis in primo statu
confirmatum non erat. Ergo sicut poterat non peccare venialiter, ita
etiam poterat peccare venialiter.
3. Praeterea, quicumque potest id quod plus est, potest illud quod
minus est. Sed plus est peccare mortaliter quam venialiter. Cum ergo
potuit peccare mortaliter, potuit peccare venialiter.
4. Praeterea, mortale peccatum magis repugnat rectitudini et
gratiae, quam peccatum veniale. Sed rectitudo innocentiae non
impediebat quin mortaliter peccare posset. Ergo multo minus impediebat
quin etiam venialiter peccaret.
5. Praeterea, impossibile est quod aliquis credat vel aestimet illud
de cujus contrario certus est. Sed Adam, ut dicit Augustinus,
credidit peccatum quod ipse committeret, veniale esse. Ergo ipse
nesciebat se non posse venialiter peccare. Sed si non potuisset,
scivisset se non posse; quia hoc nobilitatis in eo erat; et
inconveniens est nos habere nobilissimos habitus, qui nos lateant, ut
philosophus dicit in 2 Poster. Ergo Adam venialiter peccare
potuit.
6. Si dicatur, quod non potuit peccare venialiter, quia non
poterant inferiores vires averti nisi prius ratio superior averteretur;
contra. In ratione superiori non tantum est peccatum mortale, sed
etiam veniale. Ergo potuisset deordinatio aliqua in superiori ratione
fuisse per veniale peccatum, sicut et quando aliquis aliquem motum
infidelitatis sentit.
1. Sed contra, peccatum veniale in nobis causatur ex pronitate ad
peccandum, et ex quadam impulsione carnis corruptae. Sed hoc totum
per peccatum secutum est. Ergo videtur quod ante mortale peccatum,
veniale peccatum esse non potuit.
2. Praeterea, parvum motivum non commovet magnam virtutem. Sed
veniale peccatum parvum habet motivum, in quo appetitus non ut in fine
quiescit. Ergo cum virtus humana in primo statu esset fortissima,
videtur quod per veniale peccatum commoveri non poterat.
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictum est, talis erat primi
status rectitudo ut superior pars rationis Deo subjiceretur, cui
subjicerentur inferiores vires, quibus subjiceretur corpus; ita quod
prima subjectio erat causa secundae, et sic deinceps. Manente autem
causa, maneret effectus; unde sicut quamdiu homo erat subditus Deo,
nihil in corporis partibus contingere poterat contrarium animae; ita
etiam nihil in viribus animae contingere poterat quod superior ratio non
ordinaret in Deum. Quod autem in Deum recte ordinatum est, veniale
peccatum non est: et ita veniale peccatum in primo statu contingere non
poterat, sicut nec mors, nisi prius ordo mentis ad Deum tolleretur;
quod sine peccato mortali fieri non potuit.
Ad primum ergo dicendum, quod duplex est dispositio. Quaedam est
quae necessaria est ad esse ejus ad quod disponit: et haec semper
praecedit illud ad quod disponit, sicut calor formam ignis. Quaedam
vero dispositio ordinatur ad facilitatem ejus ad quod disponit: quod
quidem sine ea esse potest, sed non ita de facili, sicut quod ligna
perfunduntur oleo, ut inflammentur citius; et sic veniale peccatum est
dispositio ad mortale.
Ad secundum dicendum, quod Adam in primo statu habebat liberum
arbitrium ad peccandum venialiter; sed hoc non poterat in actum exire,
nisi prius peccaret mortaliter. Et ratio hujus dicta est. Vel potest
dici, quod comparando liberum arbitrium ad objectum suum, confirmatum
non erat: sed comparando unum ordinem ad alium, habebat quamdam
confirmationem, ut scilicet inferior ordo superiorem inviolabiliter
sequeretur.
Ad tertium dicendum, quod differt in potentiis activis et passivis:
quia in potentiis activis, quod potest in plus, etiam in minus
potest; ut qui potest ferre centum libras, potest etiam ferre decem;
in potentiis autem passivis est e converso: qui enim potest pati a
parvo, potest etiam pati a majori, ut si aliquis potest vinci ab uno,
potest etiam vinci a duobus; sed non convertitur: et talis potentia
est potentia peccandi; qui enim peccat, a peccati sui concupiscentia
vincitur.
Ad quartum dicendum, quod rectitudo originalis justitiae intantum
repugnabat culpae mortali ut simul cum ea esse non posset; tamen culpa
mortalis quae ei opposita erat, ipsam privare poterat. Venialis autem
culpa nec privare justitiam originalem poterat, cujus principium erat
in ordine superioris partis in Deum, a quo veniale peccatum non
separat, nec simul poterat cum ea esse propter ordinem inferiorum sub
superiori.
Ad quintum dicendum, quod Adam etsi peccare non posset venialiter,
tamen poterat de hoc certus non esse: quod enim habitus nobilissimi nos
non lateant, intelligitur de habitibus cognitivae partis, de quorum
perfectione certitudo est; non autem de habitibus affectivae, qui
latent, ut in caritate patet. Et praeterea si scivisset in
universali, poterat in particulari non considerare. Vel melius
dicendum, quod veniale dicitur tripliciter: scilicet veniale ex
genere, ut verbum otiosum; veniale ex causa, ut quod ex infirmitate
vel ignorantia geritur, quod excusabilitatem quamdam habet; et est
veniale ex eventu, sicut culpam praecedentem mortalem confessio sequens
venialem facit, ut Ambrosius dicit, quia relinquitur reatus
temporalis poenae. Cum ergo Augustinus dicit, quod credidit peccatum
esse veniale, intelligitur veniale ex causa, quod quandoque etiam
mortale est simpliciter.
Ad sextum dicendum, quod sicut in parte intellectiva speculativa,
suprema pars est quae principiis per se notis inhaeret; ita in ratione
practica suprema pars est quae fini adhaeret, quia finis in
operabilibus est sicut principium primum indemonstrabile in
speculativis, ut in 6 et 7 Ethic. philosophus dicit: et haec pars
non potest deordinata esse nisi per peccatum mortale, quod finem
contrarium ponit. Ab ordine autem hujus partis totus ordo originalis
justitiae dependebat; et ideo nisi prius mortaliter peccasset, nulla
inordinatio in eo esse potuisset.
|
|