|
Diabolus per serpentem tentabat, in quo loquebatur. Modus quo
Angeli boni vel mali in assumptis corporibus loqui possunt, supra,
dist. 8, qu. 1, art. 4, tactus est. Serpens dictus est esse
callidior. Videtur hoc esse falsum: quia quodcumque animal Diabolus
assumpsisset, eamdem calliditatem habuisset, si propria calliditate
astutus non erat, ut ipse subdit. Sed dicendum, quod in his quae
visibiliter gerebantur, ea quae non videntur, intelligi poterant.
Serpens autem etsi astutiam ad nocendum homini spiritualiter ex se non
haberet, habet tamen astutiam ad nocendum sibi corporaliter; unde
astutia exterior serpentis astutiam spiritualem Daemonis designat; et
ideo callidior aliis animantibus dicitur propter astutiam Daemonis,
qua movebatur, per quam et Diabolus designabatur. Sicut per
energumenos et phanaticos. Energumeni dicuntur quasi interius
laborantes ab en quod est in, et erge quod est labor. Phanatici
dicuntur ex hoc quod in fanis, vel templis idolorum a Daemonibus
responsa accipiebant. Sed utrumque hic pro arreptis a Daemone
accipitur. Avaritia immoderata habendi cupiditas. Hoc quod hic
dicitur de avaritia, non est intelligendum de ea secundum quod est
speciale vitium, unum de septem capitalibus; quia sic non differt a
superbia, quae est appetitus immoderatus propriae excellentiae; sed
sumitur hic avaritia prout est generale vitium ad omnia peccata, quae
in appetitu quorumcumque bonorum naturalium consistunt, ut curiositas,
superbia, et hujusmodi, ut distinguit Augustinus.
|
|