|
Postquam determinavit principium humani casus ex parte tentatoris, hic
determinat principium intrinsecum ex parte ipsius hominis peccantis, et
dividitur in partes duas: in prima inquirit quod fuerit in homine
primum peccatum, origo et radix peccatorum sequentium; in secunda
inquirit quod fuerit principium illius primi peccati, ibi: solet etiam
quaeri, cum sine vitio esset natura hominis; unde consensus mali
processerit. Prima dividitur in partes tres: in prima dicit quod
primum peccatum in homine fuit elatio; in secunda ostendit quod
diversimode fuit in viro et muliere, ibi: et talis quidem elatio in
mente mulieris fuit; in tertia ex hoc concludit, peccatum mulieris
gravius peccato viri fuisse, ibi: ex quo manifeste animadverti potest
quis eorum plus peccaverit. Circa primum tria facit: primo ponit
quorumdam opinionem et rationes eorum, ponentium superbiam in corde
hominis etiam tentationem Daemonis praecessisse; secundo objicit in
contrarium, ibi: quod si ita fuit, non ergo alterius suggestione
prius peccavit; tertio determinat veritatem, ibi: quocirca praedicta
Augustini verba pium ac diligentem lectorem efflagitant. Et talis
quidem elatio in mente mulieris fuit. Hic ostendit qualis fuerit
elatio viri et mulieris: et primo qualis fuerit elatio mulieris;
secundo qualis fuerit elatio viri, ibi: solet quaerit utrum illa talis
elatio et amor propriae potestatis in viro fuerit, sicut in muliere.
Ex quo manifeste animadverti potest, quis eorum plus peccaverit. Hic
concludit ex praedictis quod peccatum mulieris gravius fuit peccato
viri: et primo ostendit propositum; secundo objicit in contrarium,
ibi: sed huic videtur contrarium quod Augustinus (...) ait.
Quod autem peccatum mulieris gravius fuerit ostendit tripliciter:
primo ex motivo ad peccandum, quia ex majori superbia; secundo ex
offensa, quia in plures peccavit, ibi: quae etiam in se et in
proximum et in Deum peccavit; tertio ex poena, quia gravius punita
est, ibi: inde etiam colligitur quod mulier plus peccaverit, quia
gravius punita est. Sed huic videtur contrarium quod Augustinus
(...) de viro et muliere peccatum suum excusantibus ait. Hic
objicit contra hoc quod dictum est: et primo ostendit aequale fuisse
peccatum; secundo ostendit peccatum viri fuisse gravius, ibi: hic
autem opponi solet. Circa primum duo facit, secundum quod duas
auctoritates contra definita inducit. Secunda incipit, ibi:
verumtamen et de vero legitur quod voluit esse sicut Deus. Quaelibet
autem istarum partium dividitur in objectionem et responsionem. Solet
etiam quaeri, cum sine vitio esset natura hominis, unde consensus
peccati processerit. Hic inquirit quod fuerit principium illius
peccati: et dividitur in duas partes secundum quod duas movet
quaestiones; secunda incipit, ibi: si vero quaeritur, utrum voluntas
illud peccatum praecesserit, dicimus quia peccatum illud et in
voluntate et in actu consistit. Hic duo quaeruntur: primo de peccato
primi hominis. Secundo de ignorantia. Circa primum quaeruntur tria:
1 quod fuerit primum peccatum secundum genus; 2 quid homo peccando
appetiit; 3 quis plus peccavit, utrum vir vel mulier.
|
|