|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod superbia non fuit primum
hominis peccatum. Discredere enim verba divina peccatum infidelitatis
est. Sed peccatum hominis ex hoc processisse videtur quod verba Dei
discredidit, vel de eis dubitavit, ut supra dictum est. Ergo primum
peccatum hominis fuit infidelitas.
2. Praeterea, in spirituali aedificio primum fundamentum est fides,
ut Hebr. 11 dicitur. Sed fidei opponitur infidelitas. Ergo etiam
in progressu perditionis humanae primum peccatum fuit infidelitas, et
non superbia.
3. Praeterea, Rom. 5, 19, dicitur: per inobedientiam unius
hominis peccatores constituti sunt multi, et loquitur ibi de peccato
primo hominis; per peccatum enim mors in mundum intravit. Ergo primum
peccatum est inobedientia.
4. Praeterea, species peccati determinatur ex motivo ad peccandum.
Sed mulier mota fuit ad peccandum ex delectabili secundum gustum; unde
dicitur Genes. 3, 6: videns ergo mulier lignum et cetera. Cum
ergo circa delectabile ad esum sit gula, videtur quod primum hominis
peccatum sit gula.
5. Praeterea, promissio Daemonis mulierem ad peccandum instigavit.
Sed Daemon promisit perfectionem scientiae. Ergo ex appetitu
scientiae peccavit. Sed immoderatus appetitus sciendi est curiositas.
Ergo primum peccatum est curiositas.
6. Praeterea, quicumque non facit illud quod facere tenetur, peccat
peccato omissionis. Sed tenebatur homo in tentatione conferre de
praecepto injuncto: quia si contulisset, non peccasset. Ergo videtur
quod peccato omissionis primo peccaverit.
7. Praeterea, primum peccatum hominis fuit radix et origo sequentium
peccatorum. Sed, sicut dicitur 1 Timoth., ult., 10, radix
omnium malorum est cupiditas. Ergo videtur quod primum peccatum fuit
cupiditas, et non superbia vel elatio, ut in littera dicitur.
1. Sed contra est quod dicitur Eccli. 10, 15: initium omnis
peccati superbia est. Sed in primo peccato hominis omne peccatum
initium sumpsit. Ergo primum peccatum fuit superbia.
2. Praeterea, Diabolus tentans hominem, sui imitatorem conatus est
reddere. Sed Daemon per superbiam peccavit, ut supra dictum est.
Ergo et homo.
Respondeo dicendum, quod contingit quandoque in uno actu, plurium
peccatorum deformitates inveniri: sed illa deformitas est principalior
et formalior, complens speciem peccati, quae ex principali motivo
relinquitur, in quod ordinantur alia: quia finis est id quod primum
cadit in voluntate, ex qua est origo peccati; et ex fine actus morales
specificantur; unde philosophus dicit in 5 Ethic. quod si aliquis
moechatur ut accipiat lucrum, magis avarus, seu injustus, quam
moechus est. Secundum hoc dico, quod in primo peccato hominis multae
deformitates apparent; unde Magister supra in eo notavit gulam,
inanem gloriam, et avaritiam: propter quod unum peccatum multiplex
potest dici; nihilominus tamen sunt omnia alia materialia respectu
superbiae: quia ad finem excellentiae consequendae omnia ordinavit,
sicut promissio Daemonis ostendit quae ad peccatum instigavit, dixit
enim: eritis sicut dii, Genes. 3, 5. Et merito utriusque
peccatum, et Daemonis et hominis a superbia incepit, quia omnium
aliorum peccatorum defectus aliquis occasio solet esse: sola vero
superbia est quae fundamentum ex perfectione sumit; unde Augustinus
dicit, quod etiam bonis operibus insidiatur ut pereant.
Ad primum ergo dicendum, quod non crediderunt Deum falsum dixisse
(hoc enim simpliciter infidelitatis fuisset), sed crediderunt forte
alio modo intelligendum fore metaphorice, vel ad aliquid significandum
esse dictum. Vel dicendum, quod ex ipsa elatione qua illud quod
promittebatur appetebant, oculus mentis impeditus fuit ne actualiter
veritatem divini dicti attenderent, secundum quod omnis malus aliquo
modo ignorans est. Sed talis ignorantia vel dubietas, etiam
credendorum, infidelitatem non facit.
Ad secundum dicendum, quod ordo compositionis est contrarius ordini
resolutionis: quia quod est primum in compositione, est ultimum in
resolutione: et ideo non sequitur quod si fides est prima in
compositione aedificii spiritualis, infidelitas sit prima in
resolutione ejusdem.
Ad tertium dicendum, quod inobedientia dupliciter sumitur: quandoque
enim est speciale peccatum, quando scilicet ex contemptu praecepti
aliquis specialiter peccat; quandoque autem sumitur prout est conditio
generalis consequens omne peccatum mortale: cum enim praeceptum legis
actus omnium virtutum ordinet, consequens est ut quodlibet vitium
transgressionem annexam praecepti habeat, et inobedientiam: et sic
dicitur: per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt
multi.
Ad quartum dicendum, quod motivum gulae non fuit principale motivum,
sed secundarium, et ordinatum ad aliud, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod non peccavit mulier in hoc quod appeteret
scientiam eorum quae ad ipsam non pertinebant, quia hoc curiositas
fuisset; sed in hoc quod in scientia eminentiam desideravit, ut in hoc
quodammodo Deo aequaretur.
Ad sextum dicendum, quod non tenebatur tunc conferre, quia etiam sine
collatione poterat tentationi resistere. Vel dicendum melius, quod
fuit ibi omissio, non prout est speciale peccatum, sed prout est
consequens omne peccatum: in omni enim peccato commune est hoc quod
aliquis non facit quod in se est ad resistendum peccato, quod si
faceret, non peccaret.
Ad septimum dicendum, quod cupiditas tripliciter sumitur. Uno modo
prout est speciale peccatum, et habet materiam specialem, scilicet
bona ad usum vitae pertinentia, prout possidentur: et sic non est
radix omnis peccati, nisi secundum quod infra Magister dicit, quod
non est aliquod genus peccati quod non interdum ex avaritia oriatur.
Secundo modo dicitur cupiditas, ut est generale peccatum, prout est
immoderatus appetitus habendi quodcumque, vel scientiam, vel
possessionem, vel quodlibet aliud: et hoc modo supra Magister dixit
in primo peccato hominis esse avaritiam: et hos duos modos ponit
Augustinus 11 super Genes. Tertio modo, prout non est peccatum,
sed radix peccati, prout dicit quamdam pronitatem appetitus ut
inclinetur ad aliquid inordinate appetendum in actu. Et constat quod
primo modo, ut cupiditas est speciale peccatum, homo ex avaritia non
peccavit.
|
|