|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod peccatum hominis non
fuerit in hoc quod appetiit esse sicut Deus. Completa enim voluntas
prudentis de impossibili esse non potest, et praecipue de illo quod in
apprehensionem non cadit. Sed aliquam creaturam esse sicut Deus est
impossibile, nec intellectu capi potest. Ergo hoc modo non appetiit,
cum prudentiam et reliquas virtutes haberet, ut infra Magister dicit.
2. Si dicatur, quod non appetiit esse sicut Deus per aequalitatem,
sed per similitudinem, contra. Sicut dicit Augustinus, amor est
eorum quae habentur, sed appetitus eorum quae non habentur. Cum ergo
homo in sui creatione ad Dei similitudinem factus sit, videtur quod
hoc homo non appetiit.
3. Praeterea, constat quod malum per experientiam Deus scire non
potest. Sed scientia boni et mali intelligitur de malo per
experientiam, quae prius erat per cognitionem tantum. Ergo videtur
quod ex hoc quod appetiit scientiam boni et mali, Dei similitudinem
non affectavit.
4. Praeterea, philosophus dicit 10 Ethic., quod debemus nos in
divina trahere quantum possumus: quia ipse nobis divina non invidet,
ut quidam poeta mentiebatur. Dionysius autem et Augustinus dicunt
quod ad Deum acceditur non loco sed similitudine. Cum ergo ad ipsum
accedere debeamus, ut in Psal. 33, 6 dicitur: accedite ad eum,
et illuminamini, videtur quod non peccavit in hoc quod Dei
similitudinem appetiit.
5. Praeterea, nullus peccat in appetendo illud quod naturaliter
desiderat. Sed omnes homines, ut philosophus dicit, natura
desiderant scire. Cum ergo non appetiit divinam similitudinem nisi in
scientia, ut verba serpentis ostendunt, videtur, quod in appetendo
Dei similitudinem non peccavit.
1. Sed contra est quod in littera dicitur per Augustinum: qui
perverse vult esse sicut Deus, perverse vult esse similis Deo, ut
Diabolus et homo. Hoc etiam videtur ex improperio Dei, quod
Genes. 3, 22 ponitur: ecce Adam quasi unus ex nobis factus est.
Respondeo dicendum, quod homo quantum ad aliquid appetiit esse sicut
Deus: quantum vero ad aliquid non. Si enim sicut dicat aequalitatem
in aliqua perfectione, sic homo noluit quod ipse haberet tantam
scientiam vel potentiam vel bonitatem quantam habet Deus: quia hoc
ipsum impossibile et incogitabile est: sed quantum ad aliquem modum
habendi voluit Deo parificari tam homo quam Diabolus, ut scilicet
uterque haberet perfectionem sibi datam, sicut habet Deus secundum
aliquem modum; sed differenter: quia superbus Angelus appetiit talem
aequalitatem in potestate, sed homo in scientia. Cujus ratio est,
quia primus Angelus inter alias creaturas excellentior erat; unde
quodammodo ex ordine suae naturae influentiam super alias creaturas
habebat. Voluit ergo dignitati suae naturae innixus, ut ipse
principium quoddam creaturarum sequentium existeret et gubernationis et
causalitatis cujusdam modi, tamen sub primo principio a quo suam
potentiam recognoscebat, sed hoc secundum dignitatem naturae suae
adipisci praesumebat, non ex divino munere superaddito. Homo vero qui
creaturis inferioribus superpositus erat, ut eas regeret, et eis
uteretur, non tam per potentiam quam per prudentiam, hoc modo appetiit
ut per naturae suae conditionem et ligni prohibiti edulium tantam
scientiae plenitudinem consequeretur ut ex lumine propriae rationis
(quod tamen a Deo sibi collatum esse credebat) et seipsum regeret in
omnibus, et inferiora sibi subjecta. Unde Augustinus dicit, quod
noluit ut servus teneri praecepto quasi ab alia regula per lumen
naturali lumini superadditum. Et hoc etiam verba serpentis ostendunt,
qui promisit scientiam boni et mali, quod ad actiones pertinet, et ad
gubernationem rerum.
Ad primum ergo dicendum, quod elatio in tantum caecat oculos mentis ut
illud aestimet esse possibile quod possibile non est; unde potuit esse
ut ad verba serpentis homo excellentiam inordinate appeteret in
communi: ex illo appetitu vero excaecatus, perversum judicium de
impossibili proferret, et sic appetitus declinaret ad hunc excellentiae
modum. Vel dicendum, quod aequalitatem aequiparantiae (quod
impossibile est et cogitari non potest) non appetiit, sed
assimilationem quamdam, ut dictum est, quam cogitare potuit.
Ad secundum dicendum, quod similitudinem naturalis dignitatis quam in
creatione accepit appetendo non peccavit sed quia ipse super hoc aliam
similitudinem appetiit, ut scilicet sicut Deus lumine suae naturae
omnia regit et gubernat, ita etiam homo per naturale lumen rationis
sibi subdita gubernaret, et seipsum sine adjutorio exterioris luminis.
Ad tertium dicendum, quod homo non appetiit mala per experientiam
scientiae, sed per judicium: sed hoc consecutum est ex peccato suo
quod malum per experimentum cognosceret; ut sic et Daemonis promissio
verificaretur completa, cujus consuetudo est ut dubiis verbis homines
fallat, et ut nomen arbori impositum non frustra videatur.
Ad quartum dicendum, quod ad Dei similitudinem accedendum est,
secundum modum et ordinem unicuique a Deo praestitum; sed qui proprio
motu ad Dei similitudinem accesserit, perverse vult esse similis
Deo, ut Augustinus dicit in littera: omnis enim peccator appetit
similitudinem Dei, cum nihil sit appetibile nisi prout ejus
similitudinem habet: sed in hoc peccat, quia quaerit ejus
similitudinem inordinate, et in quo quaerenda non est.
Ad quintum dicendum, quod non peccavit in hoc quod scientiam
appetiit, sed quia inordinate appetiit, ut dictum est.
|
|