|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod mulier gravius quam vir
non peccaverit. Uterque enim elationis vitio peccavit. Sed elatio
illa non fuit nisi in hoc quod Dei similitudinem perverse appetierunt.
Ergo videtur quod uterque idem appetiit, et aequaliter peccaverunt.
2. Praeterea, infirmitas peccatum excusat. Sed mulier infirmior
fuit viro, propter quod Diabolus, ut dictum est supra, eam primo
aggressus est. Ergo videtur quod ipsa minus peccaverit.
3. Praeterea, propter hoc peccatum Daemonis gravius judicatur quam
peccatum hominis, quod eminentiorem cognitionem de Deo habebat. Sed
vir magis erat praeditus spirituali mente quam mulier, ut in littera
dicitur. Ergo videtur quod ipse gravius peccaverit.
4. Praeterea, regimen mulieris ad virum pertinebat; unde et supra
dictum est, quod per virum ad mulierem praeceptum delatum est. Ergo
videtur quod etiam peccatum mulieris viro imputandum sit, et magis
aggravandum.
5. Praeterea, peccare ex consideratione misericordiae divinae,
videtur esse peccatum praesumptionis, quae est species peccati in
spiritum sanctum, quod est gravissimum. Cum ergo vir peccaverit
cogitans de Dei misericordia, ut in littera dicitur, videtur quod
ipse gravius peccaverit quam mulier.
1. Sed contra, peccatum a Diabolo pervenit in mulierem, et a
muliere in virum. Sed Diabolus gravius peccavit quam mulier. Ergo
et mulier gravius quam vir.
2. Praeterea, ad idem sunt ea quae in littera adducuntur.
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictum est, non est
inconveniens quod duorum peccatorum unum sit altero gravius, diversis
circumstantiis consideratis; illud tamen simpliciter gravius dicendum
est quod in pluribus sive potioribus praeponderat: illud autem
potissimum in quolibet peccato est quod ad peccatum movet, ut prius
dictum est, et ideo secundum hoc maxime gravitas peccati attendenda
est: et secundum hoc patet quod peccatum mulieris gravius est; mulier
enim ex sola elatione mentis ad peccandum mota fuit, vir autem non ex
sola elatione, sed simul cum hoc ex quadam amicabili benignitate ad
uxorem, quod aliquo modo peccatum ejus mitigat. Item elatio quae
movit mulierem, major fuit quam elatio quae movit virum. In muliere
enim talis fuit elationis progressus ut ad verba serpentis tantum
excellentiae appetitum conciperet ut judicium rationis perverteret, et
crederet hoc possibile et verum quod Diabolus dicebat: et propter hoc
dicitur esse seducta. In viro autem non tantum excrevit in principio
amor propriae excellentiae ut judicium ejus perverteret, quasi crederet
hoc esse futurum; sed quia illud vellet, si possibile foret; et ideo
non dicitur fuisset seductus: sed tamen talis elatio ad experiendum
ipsum incitavit; unde aliquam dubitationem elatio in eo fecit, quae in
muliere firmam opinionem conceperat: et ideo etiam voluntas mulieris
perfecta consecuta est in appetitum divinae similitudinis; sed viri
imperfecta, scilicet sub conditione si possibile foret.
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut ex praedictis patet, licet id
quodammodo uterque appetierit, non tamen aequaliter: quod enim
creditur esse possibile, completum desiderium habet, id vero quod
impossibile creditur esse, vel de cujus possibilitate dubitatur, habet
desiderium conditionatum tantum: quia homo illud vellet si possibile
foret. Quia ergo mens mulieris per elationem ad verba serpentis
conceptam intantum excaecata est ut illud possibile crederet quod
Diabolus promittebat, completum desiderium habuit; vir vero
incompletum, quia hoc possibile non credidit.
Ad secundum dicendum, quod in muliere non erat tanta debilitas quin
peccato resistere posset; unde quamvis debilitas mulieris sit aliqua
circumstantia diminuens peccatum ipsius per comparationem ad virum non
tamen simpliciter minus peccatum fecit.
Et similiter dicendum ad tertium et quartum.
Ad quintum dicendum, quod cogitare de Dei misericordia cum proposito
poenitendi et resiliendi a peccato, non facit praesumptionis peccatum,
sed magis peccatum alleviat; sed cogitare de Dei misericordia sine
proposito poenitendi hoc praesumptionis est, et contemptus divinae
justitiae: nec sic Adam de misericordia cogitavit.
|
|