|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod ignorantia peccatum non
sit. Omne enim peccatum, ut Augustinus dicit, est in voluntate.
Ignorantia autem est intellectu. Ergo non est peccatum.
2. Praeterea, omne peccatum est originale vel actuale. Sed
ignorantia non est originale peccatum, sed magis concupiscentia, ut
infra dicetur: nec etiam est actuale, quia non est dictum vel factum
vel concupitum contra legem Dei. Ergo ignorantia non est peccatum.
3. Praeterea, omne peccatum consistit in defectu alicujus actus, et
non in defectu alicujus habitus: alias aliquis dormiendo peccaret.
Ignorantia autem magis opponitur habitui quam actui. Ergo idem quod
prius.
4. Praeterea, ignorans in ignorantia sua continue manet. Si ergo
ipsum ignorare peccatum esset, videtur quod continue peccaret; non
enim apparet ratio quare magis nunc sit peccatum quam prius. Sed hoc
videtur grave dicere. Ergo videtur quod ignorantia non sit peccatum.
5. Praeterea, Augustinus, ubi supra, dicit, quod omne peccatum
est voluntarium. Ignorantia autem non est voluntarium, cum ab
hominibus naturaliter scientia desideretur, secundum philosophum.
Ergo non est peccatum.
1. Sed contra est quod 1 Corinth. 14, 38, dicitur: qui
ignorat, ignorabitur; et loquitur de ignorantia reprobationis. Sed
nulli debetur reprobatio nisi pro peccato mortali. Ergo ignorantia est
peccatum mortale.
2. Praeterea, Isaiae 5, 13, dicitur: propterea captivus
ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Sed poena non
debetur nisi culpae. Ergo carere scientia, est culpa.
Respondeo, quod quidam dixerunt, nullam ignorantiam, quantum in se
est, culpam esse, sed ratione alicujus annexi, vel praecedentis vel
sequentis: praecedentis, ut causae, scilicet negligentiae
addiscendi; sequentis, ut effectus, scilicet alicujus inordinati
actus, qui ignorantiam sequitur. Sed quia de ratione culpae non est
plus, nisi quod sit privatio alicujus quod debitum est haberi, in
potestate ejus qui privatur, existens; ideo etiam ipsam ignorantiam
secundum se possumus culpam dicere; si tamen ignorantia privative et
non negative accipiatur: et dico ignorantiam privative acceptam quae
est ejus quidem quod quis natus est addiscere, quidquid sit illud: non
enim idem est quod omnes scire tenentur, cum ad plura scienda quidam
magis aliis teneantur; unde aliqua ignorantia est peccatum uni quae non
est peccatum alteri: unicuique enim peccatum est ignorantia eorum quae
ad bonos mores et fidei veritatem pertinent; sed alicui in officio
constituto est etiam peccatum ignorantia eorum quae ad suum officium
pertinent. Nec est mirum, si hoc ipsum quod est scientia carere,
peccatum est ei qui potest et tenetur habere; cum etiam carere aliquo
corporali ad officium pertinente peccatum sit, ut tonsura, vel veste
ad officium accommodata; et quod ista in se peccata sint, poena
ostendit quae pro eis juste infligitur.
Ad primum ergo dicendum, quod esse in voluntate contingit dupliciter:
vel sicut in subjecto; et hoc modo non omne peccatum in voluntate est;
aliquod enim est in concupiscibili vel irascibili, et sic de aliis
viribus; vel sicut in causa, ut scilicet ipsa voluntas sit domina ejus
quod in ea esse dicitur, quasi in ejus potestate existens; et hoc modo
omne peccatum in voluntate est, etiam ignorantia: ipsa enim voluntas
imperat aliis viribus et intellectui; unde actus aliarum virium sunt in
potestate voluntatis, et defectus earum, scilicet solum illi qui
rationi obediunt.
Ad secundum dicendum, quod ignorantia non est originale peccatum (non
enim ignorantia imputatur puero in peccatum, antequam ad tempus
deputatum venerit), sed est peccatum actuale eo modo quo omissio
peccatum actuale dicitur; et eodem modo convenit peccati actualis
descriptio ignorantiae sicut omissioni; quod qualiter sit, infra
dicetur.
Ad tertium dicendum, quod quamvis scientia, cui opponitur
ignorantia, non sit actus qui est operatio, sed habitus; tamen per
operationem aliquam quae est in potestate voluntatis acquiritur; et
ideo hoc ipsum quod est scientiam habere, voluntati subjectum est; et
per consequens hoc quod est scientia carere; et inde est quod culpae
rationem habet.
Ad quartum dicendum, quod peccatum omissionis non habet rationem
culpae nisi ex hoc quod opponitur praecepto affirmativo legis naturalis
vel scriptae. Praeceptum autem affirmativum obligat semper, sed non
ad semper; et ideo omnis omissio pro illo tempore est peccatum in actu
in quo quis per praeceptum obligatur; et quoties illud tempus
revertitur, toties peccatum multiplicatur.
Ad quintum dicendum, quod quamvis omnis homo naturaliter scientiam
desideret et scientiam velit, non tamen omnes volunt id per quod ad
scientiam pervenitur; et sic quodammodo ignorantia voluntarium
efficitur, non per se, sed per accidens, sicut et quodlibet malum.
|
|