|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ignorantia peccatum non
excuset. Primo per hoc quod dicit Glossa Ambrosii Rom. 2:
gravissime peccat, si ignorat. Sed quod aggravat peccatum, non
excusat. Ergo ignorantia non excusat peccatum.
2. Praeterea, qui per ebrietatem hominem occidit, constat quod per
ignorantiam peccat. Sed secundum philosophum in 3 Ethic., talis
meretur duplices mulctationes. Ergo ignorantia non excusat, sed
aggravat.
3. Praeterea, peccatum additum peccato non excusat, sed aggravat.
Sed ignorantia peccatum est, ut dictum est supra. Peccatum ergo non
excusat.
4. Praeterea, illud quod consequitur omne peccatum, non potest
excusare vel alleviare peccatum; quia sic de quolibet excusaret. Sed
ignorantia sequitur omne peccatum; quia omnis malus est ignorans,
secundum philosophum in 3 Ethic., ut supra. Ergo idem quod prius.
5. Praeterea, ut Beda dicit, quatuor sunt poenalitates quae nos ex
peccato primi hominis consequuntur, scilicet ignorantia, infirmitas,
concupiscentia, et malitia. Sed malitia non excusat, sed aggravat
peccatum, nec etiam concupiscentia. Ergo videtur quod nec ignorantia
nec infirmitas.
1. Sed contra est quod apostolus dicit, 1 Timoth. 1, 13:
misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci. Sed nihil provocat
ad misericordiam nisi peccatum excuset vel alleviet. Ergo ignorantia
excusat vel alleviat peccatum.
2. Praeterea, omne peccatum est voluntarium, secundum Augustinum.
Ergo quod tollit vel diminuit rationem voluntarii, excusat vel
alleviat peccatum. Sed ignorantia est hujusmodi, quia involuntarium
per ignorantiam causatur, ut philosophus in 3 Ethic., dicit. Ergo
ignorantia vel excusat vel alleviat peccatum.
Respondeo dicendum, quod ignorantia quaedam ex toto excusat peccatum;
quaedam vero alleviat in parte; quaedam vero nec in toto excusat, nec
in parte alleviat. Et ad hujusmodi evidentiam sciendum est, quod
ignorantiae divisio tripliciter potest sumi. Primo ex parte ipsius
scientis; quia quaedam est in potestate scientis, et haec dicitur
ignorantia vincibilis, vel affectata; quaedam autem non est in
potestate ejus, et haec dicitur invincibilis. Sed hoc quod ignorantia
sit in potestate ejus qui ignorat, contingit dupliciter: quia vel est
in potestate ejus secundum se, sicut qui ignorat aliquod praeceptum
quod statim scire posset; vel est in potestate ejus quantum ad suam
causam, licet non in se; ut patet in ignorantia ebrii; quia ebrietas
quae est causa ignorantiae, in potestate ejus fuit; non autem
ignorantia consequens, cum usus rationis impediatur. Secundo sumitur
divisio ignorantiae ex parte scibilis. Est enim quaedam ignorantia
ejus quod quis scire tenetur, et haec dicitur secundum philosophum
ignorantia universalis, et secundum jurisperitos ignorantia juris; et
haec variatur in diversis, ut supra dictum est: quia quaedam tenetur
scire unus quae non tenetur scire alius. Quaedam vero ignorantia est
ejus quod quis scire non tenetur, et haec est scientia particularium
circumstantiarum in actu, quam philosophus vocat ignorantiam
particularis, juristae vero ignorantiam facti. Tertia divisio sumitur
ex ordine ad actum. Quaedam enim ignorantia est quae est causa actus,
quia si non ignoraret, non faceret; et tunc dicitur per ignorantiam
peccare; et hujus signum est poenitentia de actu. Quaedam vero est
ignorantia quae non est causa actus, sed per accidens se habet ad
actum; et secundum hanc, ut philosophus in 3 Ethic. dicit, non
dicitur aliquis per ignorantiam facere, sed ignorans; unde in actu
talis non poenitet: ut si aliquis credens accedere ad unam mulierem,
accedat ad aliam, ad quam tamen accederet, si eam non ignorasset.
Quaedam vero ignorantia est quae quodammodo affectum peccati
consequitur, ut quando ex concupiscentia peccati, quam voluntas non
reprimit, absorbetur judicium rationis de particulari operabili,
secundum quod dicitur in 6 Ethic., quod delectatio corrumpit
existimationem prudentiae: et haec est ignorantia electionis, secundum
quam omnis malus dicitur ignorans. His ergo visis, sciendum est,
quod ignorantia non excusat nec minuit peccatum nisi secundum quod
causat involuntarium: non enim potest esse voluntarium quod est
ignoratum. Ignorantia autem quae non est causa actus, non causat
involuntarium, ut philosophus dicit in 3 Ethic.; unde illa nullo
modo excusat nec diminuit peccatum; sed solum illa quae est causa
actus. Haec autem potest excusare peccatum vel in toto vel in parte.
Si enim sit talis ignorantia cui nullo modo admisceatur ratio culpae,
ex eo quod ignorantia est, sic excusat in toto, sicut ignorantia
invincibilis et ignorantia particularis, adhibita tamen debita
diligentia. Ignorantia vero quae rationem culpae habet, excusat
quidem quantum ad aliquid, scilicet inquantum ignorantia est; quia sic
habet quod involuntarium causet; non autem excusat inquantum culpa
est, quia sic rationem voluntarii retinet: et ideo ignorantia
universalis excusat peccatum sequens non ex toto, sed a tanto.
Similiter etiam ignorantia vincibilis, sit sive secundum se
vincibilis, sive secundum causam suam, dum tamen rei illicitae operam
non dederit quando ignorantiam incurrit: si enim operam rei licitae
dedisset moderate, ignorantia sequens culpam non haberet: et ita
potest sequens peccatum ex toto excusare, ut patet in his qui exercitio
spiritualium operationum in amentiam vertuntur.
Ad primum ergo dicendum, quod ignorans dicitur gravissime peccare,
non propter quantitatem peccati, sed propter periculum: quia dum
morbum non cognoscit, medicinam non quaerit. Vel dicendum, quod
Ambrosius loquitur de gravitate peccati quod est ignorantia ipsa
beneficiorum Dei, quod est gravissimum inter species ingratitudinis,
cum scilicet homo beneficium non recognoscit.
Ad secundum dicendum, quod ebrius homicida duobus peccatis peccat,
scilicet ebrietate, et homicidio: propter quod dicitur, duplices
mulctationes mereri. Nihil tamen prohibet quin quantitas sequentis
peccati per ignorantiam ex praecedenti consequentem minuatur. Unde in
processu argumenti est figura dictionis, quia mutatur discretum in
continuum.
Ad tertium dicendum, quod ignorantia omnis quae est peccatum, est in
intellectu sicut in subjecto, et in voluntate sicut in causa, ut supra
dictum est; unde secundum hoc quod est in intellectu, prout scilicet
privat directam scientiam in actu, minuit quantitatem sequentis
peccati, nec ex eo habet quod peccatum sit; sed prout est in
voluntate, sicut in causa, habet quod peccatum sit: et sic non habet
quod excuset, sed quod ad peccatum addat: et potest esse quandoque
quod plus ponderat ipsum peccatum ignorantiae quam illud quod per
ignorantiam de sequenti peccato minuitur.
Ad quartum dicendum, quod ignorantia quae consequitur omne peccatum,
non est causa peccati, ut dictum est, et ideo non excusat nec diminuit
peccatum.
Ad quintum dicendum, quod ignorantia et infirmitas habent quod
excusent peccatum vel in toto vel in parte, ex hoc quod causant
involuntarium; malitia vero et concupiscentia magis voluntarium
augent, et ideo non excusant, sed aggravant peccatum; et hoc dico si
concupiscentia sumatur pro actu voluntatis: si vero sumatur pro
passione concupiscibilis trahente voluntatem quodammodo renitentem, sic
concupiscentia excusat: quia quanto aliquis majori tentationi
succumbit, minus peccat; sed hoc ad infirmitatem reducitur.
|
|