|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sit corpus. Omne
enim corpus naturale est sensibile, et praecipue sensu visus. Sed
caelum Empyreum non est visibile, sed intellectuale, ut in littera
dicitur. Ergo non est corpus.
2. Praeterea, caelum Empyreum est locus contemplationis. Sed
contemplationi non debetur locus corporalis, quae etiam existentes in
corpore a corporibus abstrahit: quia, secundum Augustinum: quamdiu
aliquid divinum mente percipimus, non in hoc mundo sumus. Ergo
videtur quod caelum Empyreum non sit corpus.
3. Praeterea, philosophus probat in 1 Cael. et Mund., quod
extra primum mobile non est aliquod corpus, extra quod tamen quodammodo
ponit vitam beatam, quam nos dicimus in caelo Empyreo esse. Ergo
videtur quod non sit corpus.
4. Praeterea, corporum naturas perscrutati sunt philosophi, quibus
etiam Deus sua invisibilia revelavit, secundum apostolum ad Rom.
1. Sed de caelo Empyreo nullam mentionem fecerunt. Ergo non est
corpus.
1. Sed contra, omne quod movetur in loco est in loco: quia motus
localis est primus motuum, ut in 8 Physic. probatur. Ergo videtur
quod primum mobile sit in loco. Sed locus est superficies corporis
continentis. Ergo oportet quod habeat corpus continens quietum, et
hoc dicimus caelum Empyreum.
2. Praeterea, sicut dicitur in 2 Cael. et Mund., perfectius
est quod acquirit bonitatem sine motu, quam quod per motum acquirit.
Sed Dei perfecta sunt opera. Ergo oportet perfectissimum corpus esse
immobile.
3. Praeterea, ante omne multiforme est aliquid uniforme, ut in 9
Metaph. probatur. Sed est aliquod caelum difforme, quod partim est
diaphanum et partim lucidum actu, ut caelum stellatum. Ergo oportet
aliquod esse tantum diaphanum et aliquod tantum lucidum; quod etiam
concludi potest ex propositione qua utitur philosophus, quod si aliquid
invenitur compositum ex duobus, quorum unum invenitur per se, oportet
et reliquum per se inveniri. Sed diaphanum est sicut potentia respectu
lucidi. Ergo oportet primum corpus esse totum lucidum actu; et hoc
dicimus caelum Empyreum.
Respondeo dicendum, quod caelum Empyreum ratione investigari non
potest: quia quidquid de caelis cognoscimus hoc est aut per visum aut
per motum. Caelum autem Empyreum nec motui subjacet nec visui, ut in
littera dicitur, unde nec naturali ratione sed per auctoritatem est
habitum: et est corpus quod principaliter ordinatum est ut sit
habitatio beatorum, et hoc magis propter homines quorum etiam corpora
glorificabuntur, quibus locus debetur, quam propter Angelos qui loco
non indigent; et quia illa gloria excedit investigationem humanam,
ideo etiam et caelum Empyreum.
Ad primum ergo dicendum, quod caelum Empyreum dicitur intellectuale,
quia nostris visibus non subjacet, sed intellectu tantum capitur, non
quod in se non sit visibile.
Ad secundum dicendum, quod caelum Empyreum dicitur locus
contemplationis, non quantum ad necessitatem, sed quantum ad
congruitatem, sicut etiam Ecclesia dicitur locus orationis.
Ad tertium dicendum, quod probationes philosophi hoc demonstrant,
quod extra totum universum non sit aliquod corpus, non quod extra hoc
caelum non sit aliud caelum: quia in numero sphaerarum etiam philosophi
dissentire inveniuntur.
Ad quartum dicendum, quod ratio jam dicta est, quare philosophi hoc
caelum non cognoverunt: quia nec motui nec visui subjacet: et tamen
multa quae de istis dixerunt, non demonstrative, sed probabiliter
cognoverunt; unde ipsemet philosophus testatur topica solutione se
solvere quaestiones difficiles.
Aliae etiam rationes non sunt cogentes: quia ultimum caelum quod
movetur, non est in loco per se sed per accidens, ut dicit
philosophus: ubi Commentator etiam diversas sententias philosophorum
de hoc posuit: nec etiam oportet quod id quod sine motu bonitatem
divinam participat sit corpus: nec iterum oportet quod multiforme
reducatur ad uniforme corporeum.
|
|