|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod caelum Empyreum non
sit lucidum. Quia secundum Avicennam, causa luciditatis est
congregatio partium diaphani, ut patet in chrystallo, et hoc dicit
Commentator in Lib. de substantia orbis. Sed caelum Empyreum est
subtilissimum, cum sit nobilissimum corporum, et maxime formale.
Ergo caelum Empyreum non est lucidum.
2. Praeterea, caelum Empyreum est majus quantitate et virtute quam
sol. Sed sol quando directe nobis opponitur, facit nobis diem, et a
nobis videtur. Ergo cum caelum Empyreum semper nobis opponatur
directe, videtur quod si esset lucidum, semper nobis esset dies, et
semper videremus ipsum, quod falsum est.
3. Item, videtur quod non sit immobile. Omne enim quantum habet
partes distantes. Sed quod habet partes distantes, ubi est una pars
ejus potest esse etiam alia: ita et singulae partes ejus possunt esse
ubi non sunt: et quod est hujusmodi, est mobile secundum locum. Cum
ergo caelum Empyreum sit quantum, quia est corpus, videtur quod sit
mobile.
4. Praeterea, omne corpus naturale est mobile: tum quia natura est
principium motus: tum quia corpus materiale est corpus in materia; et
materia et motus se consequuntur. Sed caelum Empyreum est corpus
naturale; alias esset mathematicum et imaginabile. Ergo caelum
Empyreum est mobile.
5. Item, videtur quod sit divisibile per densitatem et raritatem.
Vox enim non potest formari nisi in tali corpore quod per modum istum
dividitur, sicut in aere. Sed in caelo Empyreo formabitur vox, quia
erit ibi laus vocalis, ut a multis dicitur. Ergo videtur quod sit
divisibile.
6. Praeterea, omne corpus per quod est motus, est divisibile per
rarefactionem et condensationem, nisi ponatur duo corpora esse in eodem
loco. Sed corpora gloriosa in caelo Empyreo movebuntur, ut dicitur
Sap. 3, 7: fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto
discurrent. Ergo est divisibile: et ex hoc ulterius potest concludi,
quod sit generabile et corruptibile: quia densitas et raritas sunt
quaedam principia generationis et corruptionis.
1. Sed contra, in littera dicitur, quod dicitur Empyreum non ab
ardore, sed a splendore: dicitur etiam, quod a volubilitate mundi
secretum est: dicitur etiam, quod non habet ardorem, et per
consequens nec aliquam qualitatem activam nec passivam. Ergo est
incorruptibile, immobile, et lucidum.
Respondeo dicendum, quod cum omnes res determinentur a fine, oportet
conditiones caeli Empyrei accipere secundum quod convenit statui
bonorum, propter quod factum est; et quia illi sunt in plena
participatione aeternae lucis et quietis et aeternitatis, ideo decet
caelum Empyreum lucidum, immobile et incorruptibile esse.
Ad primum ergo dicendum, quod illa ratio procedit de eo quod est hoc
modo lucidum, quia radios emittit sensui nostro visibiles: propter
quod etiam ignis in propria sphaera non lucet. Sic autem non dicimus
lucidum caelum Empyreum, sed quia in natura sua lucem habet, eo quod
maxime formale est.
Et per hoc patet responsio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod quanto, prout quantum est, non debetur
proprie locus, nec per consequens potentia ad ubi; sed prout habet
determinatam naturam: unde dicitur in 1 de Gener., quod
mathematicis similitudinarie dandus est tactus et motus.
Ad quartum dicendum, quod naturale potest dupliciter sumi. Uno modo
prout dividitur contra ens in anima; et sic dicitur naturale omne illud
quod habet esse fixum in natura; et sic caelum Empyreum et Angeli
dicuntur naturalia. Alio modo dicitur naturale, secundum quod
dividitur contra ens divinum, quod abstrahitur a materia et motu: et
sic naturale dicitur illud solum quod movetur, et est ordinatum ad
generationem et corruptionem in rebus: et hoc modo caelum Empyreum non
est ens naturale, sed divinum, quod ordinatum est ad gloriam bonorum;
nec materiam habet determinatam ad motum, sed ad finem suum: quia et
mathematici non abstrahunt ab omni materia, sed a sensibili tantum, ut
in 8 Metaph. dicitur. Unde non oportet, ubicumque est materia,
quod sit motus; sed verum est quod in mobilibus et immobilibus est
materia aequivoce.
Ad quintum dicendum, quod caelum Empyreum est locus Angelorum,
animarum, et hominum. Angelorum autem et animarum exutarum constat
quod non erit in caelo Empyreo laus vocalis; sed utrum hominum post
resurrectionem futura sit ibi laus vocalis, dubitatio est; quibusdam
dicentibus non futuram ibi esse laudem vocalem, sed solum mentalem,
quae dignior est; quia nec erit ibi respiratio; sed solum in
respirantibus est vox, ut in 2 de anima dicitur. Alii vero dicunt,
futuram etiam ibi laudem vocalem, non propter aliquam indigentiam, sed
ut nihil in sanctis vacet a divina laude, neque mens, neque lingua.
Quomodo autem esse possit, ita dicunt, quod scilicet in pulmone et
instrumentis vocalibus est aer, et per illum aerem poterunt voces
formare, sicut et animalia quae habent spiritum complantatum, ut
dicitur in Lib. de Somn. et Vigil. Et hoc quantum ad aliquid
videtur esse conveniens, quia ad formationem vocis non est necessaria
expulsio vel attractio aeris: unde respirando non potest animal vocem
formare, ut dicitur in 2 de anima. Sed quo ad aliquid videtur
insufficiens: quia ad vocem non tantum exigitur aer interior, sed
etiam exterior, cujus confractione et motu sonus deferatur. Unde plus
addendum est, ut dicamus, quod quaedam sensibilia deferuntur ad sensum
secundum esse spirituale tantum, sicut species colorum; quaedam quae
contingunt organum secundum esse suum materiale, sicut in gustu et
tactu; quaedam vero deferuntur utroque modo, sicut species odorum cum
permixtione fumalis evaporationis; tamen species extenditur ultra
fumalem evaporationem. Et similiter est de sono et motu, ibi tamen
species soni defertur secundum esse spirituale tantum: unde non
oportebit esse motum in medio, aut confractionem, aut condensationem.
Vel potest dici, quod etiam erit confractio caeli Empyrei: nec hoc
erit ei ignobilitas, quia erit instrumentum motum a lingua
glorificata, et materia vocis prolatae in laudem divinam; nec propter
hoc sequitur quod sit generabile et corruptibile: quia raritas et
densitas sunt aequivoce dicta in isto corpore et in aliis corporibus;
sicut etiam ponunt astrologi inter duas sphaeras, quae non possunt
scindi, esse aliquod spatium repletum corpore divisibili, cum in isto
spatio sit motus planetarum, secundum motum epicycli.
Et per hoc patet responsio ad ultimum. Item per miraculum fieri
potest quod duo corpora sint in uno loco, quod oportet esse ad minus,
dum corpus gloriosum supra caelum Empyreum transfertur mediante
caelesti corpore, quod non scinditur. Quid autem de his verum sit,
incertum est, quia nec fide determinatur, nec ratione probatur.
|
|