|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod caelum Empyreum
influentiam habeat supra alia corpora. Ita enim est in aliis
elementis, quod semper continens est salvans contentum, quamvis sit
contrarium sibi, eo quod est locus ejus, et habet se ad ipsum sicut
actus ad potentiam, et sicut totum ad partem divisam, ut dicitur in 4
Phys. Sed caelum Empyreum continet alios caelos. Ergo multo
fortius, cum non contrarietur eis, videtur quod influat in eos
continendo et salvando eos.
2. Praeterea, secundum Avicennam et alios philosophos, sol habet
effectum in istis inferioribus per lumen suum, quod irradiando
emittit. Sed caelum Empyreum est totum lucidum. Ergo videtur quod
influentiam habeat in inferiora corpora.
3. Praeterea, in primo mobili est dextrum et sinistrum, et aliae
positiones, ut in 2 Cael. et Mun. determinatur. Sed hoc non
potest esse nisi per influentiam alicujus superioris. Cum ergo nullum
corpus sit superius, nisi caelum Empyreum, videtur quod influentiam
ejus habeat.
4. Praeterea, ad nobiliorem formam est nobilior dispositio. Sed ad
formam animae vegetabilis disponit lux caeli siderei. Ergo cum anima
sensibilis sit nobilior, videtur quod ad ipsam disponat lux caeli
chrystallini; ulterius ad animam rationalem lux caeli Empyrei; et sic
influentiam habet in inferiora.
1. Sed contra, status gloriae est alius a statu generationis et
corruptionis, qui competit viae. Caelum autem Empyreum ordinatur ad
statum gloriae. Ergo videtur non esse ejusdem ordinis cum aliis
corporibus. Sed ea quae non sunt ejusdem ordinis non habent
influentiam ad invicem. Ergo caelum Empyreum non influit in alia
corpora.
2. Praeterea, Angeli sunt nobiliores caelo Empyreo. Sed Angeli
non habent causalitatem super alias res. Ergo multo minus caelum
Empyreum.
Respondeo dicendum, quod caelum Empyreum nullam habet influentiam
super alia corpora, quae rationabiliter poni possit. Non enim ponimus
aliquod corpus habere influentiam super aliud, nisi per motum; quia,
ut in Lib. de causis dicitur, etiam anima in hoc ab intelligentia
deficit, quia non imprimit in res nisi movendo eas; et multo minus
corpus. Nullum autem corpus movet nisi motum, ut a philosophis
probatum est; caelum enim per motum suum causat generationem et
corruptionem in istis inferioribus: unde dicitur in 8 Phys., quod
motus ejus est sicut vita existentibus omnibus. Unde dicit Rabbi
Moyses, quod caelum in universo est sicut cor in animali, cujus motus
si ad horam quiesceret, corporis vita finiretur. Unde cum caelum
Empyreum ponatur immobile, non potest rationabiliter poni influentiam
super corpora habere. Constat enim quod non habet influentiam sine
motu ad modum creantis. Nec tamen negatur quin Deus potentiam
influendi sine motu ei conferre potuisset; sed quia hoc nec auctoritate
confirmatur nec ratione, ideo positio eorum qui dicunt caelum Empyreum
influentiam super alia corpora habere, eadem facilitate contemnitur qua
tenetur; et praecipue cum in talibus non quaeratur quid Deus per
miraculum possit facere, sed quid naturae rei conveniat, ut dicit
Augustinus.
Ad primum ergo dicendum, quod corpus motum motu recto, generabile et
corruptibile, indiget loco continente et conservante; et ista virtus
locandi et conservandi attenditur in uno elementorum respectu alterius,
cum virtute caeli influentis in elementa per motum. Corpus autem motum
circulariter, incorruptibile, non indiget ad motum loco extrinsecus
continente, nec etiam ad conservationem; et quod aliquod hujusmodi
corpus habeat exterius continens, hoc est per accidens, ut in 4
Phys. Commentator dicit; unde non dependet ab eo nisi inquantum
revolvitur revolutione ejus. In caelo autem Empyreo non ponitur
aliqua revolutio: unde non remanet aliquis influendi modus.
Ad secundum dicendum, quod lux caeli Empyrei, ut dictum est, non
est per modum fulgoris irradiantis in alia corpora, et ideo nec etiam
illuminationem influit in alia corpora: cujus ratio est, quia cum sit
virtuosissimum corporum, et maximum, sine lumine solis omnia
illuminaret. Et praeterea lumen caeli non est causa effectiva in
inferioribus, nisi supposito motu, qui a caelo Empyreo removetur.
Ad tertium dicendum, quod dextrum et sinistrum sunt in caelo ex
virtute motoris sui, quicumque sit iste, non ex influentia alicujus
corporis, sicut et in animali est ex virtute animae.
Ad quartum dicendum, quod nobilissima dispositio quae unquam potest
esse in corpore ad formam, est infra nobilitatem caeli: unde eadem
virtus caelestis est per quam corpus disponitur ad formam elementi et
mixti, et animae vegetabilis, sensibilis, rationalis: nec oportet,
si hoc caelum disponit ad animam vegetabilem, quod non possit disponere
ad animam sensibilem, nisi probetur quod ex hoc esset ultimum virtutis
ejus; quod falsum est. Unde patet quod ista positio fundatur super
tria falsa. Primum est quod dispositio quae est in corpore humano ad
animam, non possit esse ex virtute solis. Secundum est quod lux sit
corpus materialiter veniens in compositionem animati. Tertium est quod
sit per medium inter animam et corpus; quae sunt absurda apud omnes qui
rationaliter locuti sunt; et ideo uno inconvenienti dato, alia
contingunt; et hoc non est mirum.
|
|