|
Quantas prius aeternitates (...) fuisse arbitrandum est? Videtur
falsum dicere, quia aeternitas est tantum una. Praeterea. In quo
differt saeculum, tempus, et aeternitas? Ad hoc dicendum, quod in
Angelo est tria considerare: scilicet esse ejus, cujus mensura
dicitur saeculum; quia, ut dicitur in primo Cael. et Mun.,
saeculum dicitur finis uniuscujusque. Secundo operationem ipsius, in
qua res in propria natura cognoscitur per species innatas, in qua est
vicissitudo et aliquis modus motus; et sic mensuratur tempore, quod
tamen est aliud ab eo quod est numerus motus caeli. Tertio operationem
qua verbum intuetur: et sic fit in participatione aeternitatis et
beatitudinis; et secundum quod sunt multae beatitudines participatae,
ita et aeternitates: quamvis beatitudo essentialiter sit tantum una.
Sed ibi caelum vocat Dei celsitudinem. Hoc caelum non est corpus,
quia caelum sanctae Trinitatis dicitur esse idem quod essentia
majestatis ejus: in quo caelo nulla creatura potest esse, sicut nec
aequari Deo; sed tantum tres coaeternae et coaequales in eo sunt
personae.
|
|