|
Postquam definivit Magister principium humanae perditionis et ex parte
tentationis et ex parte peccantis; in parte ista determinat de
permissione divina, quae quodammodo principium peccati dicitur, sicut
causa sine qua non: si enim Deus non permisisset, homo non
peccasset: et dividitur in quinque partes, secundum quinque
quaestiones quas movet; secunda incipit ibi: moventur etiam quidam;
tertia, ibi: addunt etiam talem hominem debere facere qui nollet
omnino peccare; quarta ibi: item inquiunt: si Deus vellet, et illi
boni essent: quinta ibi: item inquiunt: posset Deus voluntatem eorum
vertere in bonum. Deinde accedendum ad partem alteram, in qua
ostendit quam perfectionem animae habuit Adam ut posset peccato
resistere, quae incipit ibi: et quidem secundum animam rationalis fuit
homo. Et dividitur ibi per tres: in prima ostendit qualis fuit factus
secundum animam quantum ad scientiam; in secunda quantum ad naturalem
potentiam, 24 distinct., ibi: nunc diligenter investigandum; in
tertia ostendit qualis fuerit quantum ad gratiam, 26 distinct.,
ibi: haec est gratia operans et cooperans. Prima in duas: in prima
ostendit quorum cognitionem homo in principio suae conditionis accepit;
in secunda ostendit qualem de his notitiam habuit, ibi: rerum quippe
cognitionem hominem accepisse perspicuum est. Et circa hoc tria
facit: primo ostendit qualem cognitionem habuit de rebus creatis;
secundo qualem de Deo, ibi: cognitionem quoque creatoris primus homo
habuisse creditur; tertio qualem de seipso: porro sui cognitionem idem
homo accepisse videtur. Et circa hoc duo facit: primo determinat
veritatem; secundo movet dubitationem, et solvit, ibi: si autem
quaeritur utrum homo scientiam habuerit eorum quae circa eum futura
erant (...) responderi potest quod ei magis facienda indicta sunt
quam futura revelata. Hic est duplex quaestio: prima de permissione
divina respectu peccati primi hominis. Secunda de cognitione primi
hominis quantum ad primum statum. Circa primum quaeruntur duo: 1
utrum Deus potuerit conferre alicui naturae creatae ut peccare non
posset ex naturae conditione; 2 utrum Deus debuerit permittere
hominem tentari et peccare.
|
|