|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod alicui naturae creatae
conferri potuit ut ex conditione suae naturae peccare non posset.
Primo per hoc quod Augustinus dicit in littera, scilicet quod illa
natura quae peccare non potest, est de sanctis Angelis; haec autem
quae peccare potest, est de hominibus. Nec potest dici, quod hoc
angelicae naturae per gratiam conveniat, quia in hoc ab homine non
differrent, cui etiam per gratiam hoc convenit. Ergo videtur quod per
conditionem naturae suae Angeli habeant quod peccare non possunt.
2. Praeterea, natura spiritualis est nobilior quam natura
corporalis. Sed aliqua natura corporalis est in qua nullo modo
peccatum vel error accidere potest, etiam secundum naturae suae
conditionem, scilicet caelestis. Ergo multo fortius est aliqua
spiritualis in qua nullo modo peccatum accidere posset secundum naturae
suae conditionem.
3. Praeterea, ut Damascenus dicit, ex hoc quod creatura est ex
nihilo, duplex varietas sequitur ipsam in diversis; una secundum
esse, sicut in his quae corrumpuntur: alia secundum electionem, sicut
in his quae peccant. Sed alicui rei secundum naturae suae conditionem
confertur ut sit invariabilis quantum ad esse, sicut substantiis
spiritualibus et corporibus caelestibus. Ergo alicui naturae conferri
potest quod secundum naturalem conditionem sit invariabilis quantum ad
electionem.
4. Praeterea, constat quod voluntas divina hoc naturaliter habet
quod peccare non potest. Cum ergo ipse sit summe bonus et summe
potens, videtur quod alicui creaturae contulerit vel conferre potuerit
suam similitudinem, ut per naturam suam non possit peccare.
5. Praeterea, constat quod alicui creaturae hoc confertur per
gratiam quod peccare non possit. Sed potuit Deus facere ut ille
habitus gratiae qui confirmationem in bono creat, alicui naturae pars
essentialis esset, vel etiam aliquid illo habitu perfectius. Ergo
videtur quod si esset talis natura, secundum naturale sibi principium
haberet confirmationem in bono. Ergo videtur quod alicui creaturae
conferri potuit ut peccare non posset.
1. Sed contra, perfectio universi in hoc consistit quod omnes
bonitates creaturarum communicabiles in genere communicatae sunt. Sed
hoc quod est peccare non posse ex natura propria, nulli naturae
communicatum est, quia nec homini nec Angelo, quod utriusque peccatum
probat. Ergo videtur quod hoc creaturae communicabile non fuit.
2. Praeterea, confirmatio in bono videtur consequi ex perfecta
adhaesione finis. Sed finis ille ad quem rectitudo voluntatis
ordinatur et potestatem et intellectum et desiderium cujuslibet
creaturae excedit. Ergo videtur impossibile quod aliqua creatura sit
quae naturaliter habeat quod peccare non possit.
Respondeo dicendum, quod nulli creaturae communicatum est nec
communicabile fuit quod peccare non posset per conditionem naturae
suae. Cujus ratio est, quia cum omne creatum dependeat sicut a causa
sui esse a Deo, oportet quod si sibi relinquatur deficiat; quamdiu
autem causae influentiam recipit, conservetur. Sed applicatio causati
ad causam suam potest esse dupliciter: vel ita quod sit in potestate
causati a causa sua recedere quantum ad aliquid vel non recedere, vel
ita quod non sit in potestate ejus: et primum pertinet ad liberum
arbitrium; quia hoc est essentiale libero arbitrio ut possit facere vel
non facere. Si autem causae suae non inhaeret, oportet quod
deficiat; unde dicit Augustinus, 8 super Gen.: homo Deo sibi
praesente illuminatur, absente autem continuo tenebrabitur; et ideo
impossibile fuit ut servata libertate arbitrii alicui creaturae
conferretur ut secundum conditionem suae naturae peccare non posset:
est enim quasi quaedam contradictionis implicatio: quia si est liberum
arbitrium, oportet quod causae suae possit inhaerere vel non
inhaerere; et si non potest peccare, non potest causae suae non
inhaerere, et sic sequitur contradictio. Sed naturae divinae, quae
ex se rectitudinem habet, convenit per conditionem naturae suae ut
deficere non possit, sicut nec ab esse, ita nec a rectitudine
bonitatis; et quibuscumque hoc confertur ut per gratiam confirmentur in
bono, habent per donum gratiae, per quod filii Dei efficiuntur, et
quodammodo divinae naturae consortes.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus non intendit dicere quod
Angeli hoc habeant ut peccare non possint per conditionem naturae
suae, sed per donum gratiae. In hoc tamen ab hominibus secernuntur
quod gratuitam confirmationem quasi a principio creationis acceperunt,
quae hominibus per longum tempus datur.
Ad secundum dicendum, quod natura spiritualis etiam in esse
invariabilis est sicut natura corporalis; sed habet electionem, ut
possit secundum hoc in ea esse peccatum: unde quantum ad potentiam
electionis non stat comparatio inter corporalem et spiritualem
creaturam.
Ad tertium dicendum, quod quaelibet res habet principia determinata ad
suum esse, et proprietates naturales; quae principia non sunt de illis
quae suae potestati subjacent; et ideo aliqua creatura in illis
invarietatem habet. Sed electio est eorum quae sunt in potestate
ejus; unde quia in his creatura rationalis aliquo modo sibi
relinquitur, ut dicitur Eccli. 15, 14, reliquit eum in manu
consilii sui, ideo deficere potest.
Ad quartum dicendum, quod non est ex imperfectione potentiae divinae
ut creaturae conferre non possit quantum ad hoc suam similitudinem, sed
ex imperfectione creaturae; partim ex hoc quod recipere non potest, et
partim ex hoc quod est quaedam impossibilitas in implicatione
contradictoriorum, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod quandocumque alicui naturae convenit aliquod
accidens ex influentia superioris tantum, non potest natura inferior
illud accidens per se habere, nisi efficiatur naturae superioris;
sicut si aer illuminatur in actu per ignem, non potest esse quod sit de
natura sua lucidus in actu, nisi fiat ignis. Dico ergo, quod cum
confirmatio in bono insit creaturae rationali solum per gratiam, quae
est quoddam spirituale lumen, et similitudo increati luminis; non
potest esse quod aliqua creatura ex natura sua confirmationem habeat,
vel gratiam, nisi efficeretur divinae naturae, quod est omnino
impossibile.
|
|