|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deus non debuit
permittere hominem peccare, vel tentari. Sapientis enim artificis est
facere unumquodque, quantumcumque potest, fini competentius. Homo
autem ad beatitudinem sicut ad finem factus est. Cum ergo competentior
beatitudini fieret sine peccato, videtur quod non debuit permittere eum
in peccatum cadere.
2. Praeterea, quibus datur idem finis, debet dari eadem facultas
perveniendi ad finem illum. Sed homo et Angeli propter unum finem
creati sunt, scilicet propter beatitudinem participandam, ut in 1
distinct. dictum est. Cum ergo naturam Angeli fecerit Deus quae
peccare non posset, ut in littera dicitur, videtur quod naturam
hominis talem facere debuit.
3. Praeterea, ad providentiam sapientis pertinet ut impedimenta
removeat sui operis. Cum ergo per tentationem Daemonis homo a sua
rectitudine impeditus fuerit, et providentia divina sit omnium
creaturarum, et praecipue rationalium; videtur quod hominem tentari
permittere non debuit.
4. Praeterea, quanto aliquid efficitur compendiosius, tanto certius
et melius est; unde et omnium linearum inter duo puncta recta
brevissima est. Sed compendiosior fuit via perveniendi in
beatitudinem, quod homo non peccaret, quam quod homo post peccatum de
peccato erutus in beatitudinem transferretur. Ergo videtur quod Deus
non debuit permittere hominem peccare.
5. Praeterea, minus malum pro majori malo permittendum est. Sed
minus malum est diminutio alicujus laudis quam ipsum peccatum, quia
minori bono opponitur. Ergo videtur quod non fuerit ratio sufficiens
permissionis divinae quae in littera assignatur, scilicet quod
gloriosius est non consentire quam tentari non posse.
1. Sed contra id ex quo apparet Deus laudabilis, non debet penitus
impediri. Sed in peccatis etiam apparet laudabilis Deus, cum per
misericordiam parcit, et per justitiam punit. Ergo videtur quod non
debuit omnino peccatum impedire.
2. Praeterea, omne bonum potentius est in sua bonitate, quam malum
in sua malitia. Ergo non est conveniens ut aliquod malum taliter
impediatur quod per hoc aliquod bonum tollatur. Sed si Deus non
permitteret hominem peccare, tolleretur libertas arbitrii, quae
coactionem non patitur. Ergo convenienter permissus est homo peccare.
Respondeo dicendum, quod ad providentiam divinam pertinet, ut
unumquodque in sua natura relinquatur; quia, ut Dionysius dicit,
providentia non est corruptiva naturae, sed salvativa. Cujus ratio
est, quia bonum universi excedit bonum particulare cujusque naturae
creatae, sicut etiam bonum gentis excedit bonum hominis, ut in 1
Ethic. dicitur. Si autem aliqua natura a suo gradu translata in
altiorem per providentiam mutetur, quamvis aliquod bonum illi naturae
excresceret, tamen bonitati universi aliquid detraheretur, dum non
omnes gradus bonitatis impleti essent, illo gradu ex quo natura illa
translata erat, vacuo remanente. Dico ergo, quod si peccatum omnino
impediretur, per hoc multi gradus bonitatis tollerentur: tolleretur
enim natura illa quae potest peccare et non peccare; quae quidem bona
est; tolleretur etiam hoc quod est de peccato posse resurgere, et
multa hujusmodi, quibus ablatis, bonitati universi multum
detraheretur; et ideo ad providentiam divinam pertinet et hominem
tentari permittere, et peccare si vellet.
Ad primum ergo dicendum, quod sapiens artifex non tantum considerat
quid competat parti aedificii secundum se acceptae, sed etiam secundum
proportionem ad totum aedificium: et ideo sicut unam partem alia
meliorem facit, ita etiam Deus unumquodque facit in illa proportione
ad finem, secundum quod competit naturae suae in ordine ad totum
universum.
Ad secundum dicendum, quod nec etiam Angeli de natura sua habent quod
peccare non possint, quod aliquorum peccatum monstravit; sed per
gratiam confirmationis, quam statim post principium suae conditionis
acceperunt, confirmati sunt ut peccare non possint; ita etiam homo,
cum ad terminum viae recto tramite pervenerit, eamdem confirmationem
consequitur. Sed quod Angelo brevior assignata est via quam homini,
diversitas naturarum facit, ut supra dictum est. Nec est necesse ut
omnibus ordinatis in unum finem assignentur eadem perducentia in finem,
et eodem modo; sed unicuique secundum suam conditionem.
Ad tertium dicendum, quod sapientis est removere hoc modo impedimentum
quod natura non tollatur: quod non fieret, si hominem vel Angelum in
peccatum cadere non permitteret, quamdiu est in statu viae.
Ad quartum dicendum, quod non semper via brevior eligenda est, nisi
quando per eam omnia quae ad rem pertinent, convenienter salvantur; et
hoc non fieret, si hominem in peccatum non permitteret cadere.
Ad quintum dicendum, quod non tantum per prohibitionem peccati
violentam tolleretur laus, sed etiam naturalis ordo rerum; quod nullo
modo providentia divina pateretur.
|
|