|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Adam Deum per essentiam
videbat. Visio enim immediata Dei dicitur visio per essentiam. Sed
Adam in primo statu videbat Deum sine medio, ut in principio 4
libri, Magister dicit. Ergo videtur quod videbat Deum per
essentiam.
2. Praeterea Augustinus dicit, quod inter mentem nostram et Deum
nihil est medium secundum naturam mentis. Sed omne medium
cognoscendi, est medium inter cognoscentem et cognitum. Ergo videtur
quod cum in primo statu homo esset in integritate naturae suae, Deum
immediate et per essentiam viderit.
3. Praeterea, ut apostolus, 1 Corinth. 13, 12, dicit,
videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem.
Sed Adam in primo statu non videbat in aenigmate, quia nulla
obscuritas in eo erat. Ergo videtur quod tunc videbat facie ad
faciem.
4. Praeterea, quicumque non habet illud quod desiderat,
affligitur. Sed in primo statu non erat aliqua afflictio, quia poena
non potuit culpam praecedere. Cum ergo naturaliter visionem divinae
essentiae homo desideraret, videtur quod Deum per essentiam videbat.
5. Praeterea, illud quod est naturaliter ordinatum ad aliquid, non
caret eo, nisi per aliquid impediatur, sicut lapis quod sit deorsum.
Sed intellectus hominis naturaliter ordinatus erat ad videndum Deum
per essentiam. Cum ergo non esset ibi aliquod impedimentum, quia nec
culpa, nec poena, videtur quod Deum per essentiam videbat.
1. Sed contra est quod dicitur Joan. 1, 18: Deum nemo vidit
unquam: et sicut dicit quaedam Glossa Isa. 6, idest, nullus homo
in statu viae existens. Sed Adam erat viator, quia peccare poterat.
Ergo videtur quod Deum per essentiam non videbat.
2. Praeterea, ut dicit Augustinus, visio deitatis per essentiam,
est tota merces. Sed constat quod homo in statu innocentiae mercedem
beatitudinis non habebat. Ergo et Deum per essentiam non vidit.
Respondeo dicendum, quod, sicut in littera dicitur, modus quo Adam
Deum cognovit, medius fuit inter cognitionem viae qua nunc Deum
videmus, et cognitionem patriae qua sancti eum in gloria videbunt.
Unde ad hujusmodi evidentiam videndum est quot modis Deus possit
videri. Sciendum autem quod tripliciter videri potest. Uno modo per
suam essentiam; alio modo per effectum aliquem ejus effluentem in
intellectum videntis; tertio modo per effectum aliquem extra
intellectum videntis, in quo divina similitudo resultat. Hujus autem
exemplum in visione corporali inspici potest. Lux enim non videtur ab
oculo per aliquam similitudinem sui in ipso relictam, sed per suam
essentiam oculum informans; et huic comparatur primus modus divinae
visionis, qui est per essentiam; et hic quidem modus ex conditione
naturae suae, nulli naturae debetur, nisi divinae, in qua est idem
sciens et scitum. Lapis autem videtur ab oculo corporali per
similitudinem suam in ipso oculo relictam; et huic comparatur secundus
modus, qui est per effectum relictum in intellectu videntis; et hic
quidem modus videndi convenit Angelo secundum conditionem naturae
suae; quia, ut in Lib. de causis dicitur, omnis intelligentia scit
quod est supra se, per illud quod est causa ei; unde cognoscens ipsum
lumen naturae suae, quod est similitudo luminis increati, Deum
videt. Vultus autem hominis relucens in speculo videtur ab oculo non
quidem per similitudinem ejus immediate in oculo relictam, sed per
similitudinem relucentem in speculo, ex quo resultat in pupilla; et
huic comparatur illa visio qua Deus videtur per effectum extra
intellectum videntis; sive per effectum naturalem, sicut per
cognitionem creaturarum naturali cognitione philosophi in Deum
devenerunt; sive per effectum spiritualem, sicut est in visione fidei
illius qui adhaeret his quae aliis revelata sunt per influentiam
spiritualis luminis; et ideo dicimur nunc in speculo videre, secundum
apostolum. Modus autem iste competit homini secundum conditionem
naturae suae; quia intellectus noster nec seipsum intelligere potest,
nisi per species rerum quas apud se habet; quia per objecta venit in
cognitionem actuum, et per actus in cognitionem potentiarum. Ad
primum ergo modum visionis, qui soli Deo ex conditione naturae
debetur, elevatur Angelus et homo per gloriam; unde illa est visio
beatorum; quam homo in primo statu non habuit. Ad secundum vero
modum, qui est naturalis ipsi Angelo, et supra naturam hominis,
elevatur homo per gratiam, etiam post statum culpae; sicut etiam in
viris contemplativis patet, qui revelationes divinas merentur; et
multo amplius fuit in primo statu per gratiam originalis justitiae.
Tertius autem modus est communiter viatorum, etiam post statum
culpae. Unde patet quod modus quo Adam in primo statu Deum videbat,
medius est inter utrumque. Quidam vero aliter dicentes, errant,
ponentes, Deum nunquam per essentiam nec in patria nec in via videri:
quod haereticum est, et Scripturae contrarium, ut patet 1 Corinth.
13, et 1 Joan. 3. Quidam vero e contrario dicunt, Deum per
essentiam in omni statu videri; et his etiam auctoritates sanctorum
repugnant; quia Dionysius dicit, quod si aliquis videns Deum scivit
quid vidit, non ipsum vidit, sed aliquid eorum quae sunt ejus; et
Gregorius dicit, quod quantumcumque homo in statu viae profecerit, ad
statum tamen illum contemplationis quo Deus per essentiam videtur, non
pertingit.
Ad primum ergo dicendum, quod Adam in primo statu dicitur Deum sine
medio vidisse, non quia ipsum per essentiam videret, sed quia non per
medium argumentationis ex creaturis sensibilibus procedens, in
cognitionem ejus deveniebat, sed mediante effectu spirituali in
intellectum ejus resultante, sicut et Angeli in primo statu videbant.
Ideo dicitur, quod post peccatum necessaria fuerunt sacramentalia
signa, ut ex sensibilibus homini spiritualia panderentur.
Ad secundum dicendum, quod cum dicitur, nihil esse medium inter Deum
et mentem nostram, intelligendum est non secundum naturae dignitatem,
quia natura mentis angelicae supra naturam mentis humanae est, ut
Dionysius expresse dicit 4 cap. Caelest. Hier., et Gregorius in
Hom. de centum ovibus et Augustinus super Joan., nec etiam per
modum informantis privatur medio, quia caritas creata est medium
conjungens mentes Deo; sed intelligitur quod ipse immediate eam
beatificat et justificat, sicut et creat.
Ad tertium dicendum, quod aenigma importat obscuritatem quamdam
cognitionis, eo quod aenigma est, secundum donatum, quaestio verborum
obscuritate involuta. Obscuritas autem triplex potest accidere alicui
intellectui. Prima ex hoc quod ex nihilo est, quia in hoc deficit a
claritate intellectus increati; et secundum hoc omnis intellectus
creatus aenigmaticus est. Secunda ex hoc quod intellectus intelligit
inquirendo, et per continuum et tempus; et talis obscuritas accidit
intellectui humano in comparatione ad intellectum angelicum qui
deiformis est; intellectus vero humanus est ratiocinativus, et
acceptivus cognitionis a sensibilibus secundum conditionem suae
naturae; et secundum utrumque modum etiam in primo statu homo in
aenigmate vidisset. Tertia vero obscuritas intellectum consequitur
humanum ex peccato, consecuta ex corruptione carnis aggravantis
animam, Sap. 9, et sic in aenigmate nunc homo videt, tunc autem
non vidisset.
Ad quartum dicendum, quod non facit afflictionem vel poenam carentia
cujusque desiderati, sed ejus tantum quod debet haberi, et est tempus
habendi; et ideo Adam in primo statu etsi Deum non videret, quod
summe desiderabat, non tamen inde affligebatur, quia nondum erat
tempus ad illud perveniendi; alias sequeretur quod omne quod intendit
venire ad aliquem finem, quem nondum consequitur, poenam haberet.
Ad quintum dicendum, quod aliquem actum potest aliquid impedire
dupliciter. Uno modo per modum contrarium, sicut calor violentus
impedit aquam ne infrigidetur; et per hunc modum culpa et poena
impediunt visionem Dei; et tale impedimentum homo in primo statu non
habebat. Alio modo per modum simplicis negationis, sicut rusticus
impeditur ab actu geometricandi ex hoc quod habitum geometriae non
habet; et ita etiam Adam ab actu visionis Dei impediebatur, quia
nondum intellectus erat ad hunc actum per habitum gloriae sublevatus.
|
|