|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Adam non habuit a
creatione rerum perfectam cognitionem. Quia, secundum Anselmum,
qualis fuit Adam in primo statu, tales etiam filios generasset. Sed
supra habitum est, quod pueri non fuissent nati perfecti in scientia
secundum unam opinionem, cui Magister magis assentire visus est dist.
20. Ergo nec Adam in scientia perfectus fuisset.
2. Praeterea, Augustinus dicit, quod Adam ideo positus est ad
operandum in Paradiso ut naturas rerum experiretur. Sed experimentum
est principium cognitionis accipiendae a sensibilibus, et per
inventionem. Ergo videtur quod non statim in principio perfectam rerum
cognitionem habuisset.
3. Praeterea, secundum philosophum in 3 de anima, intellectus
nihil est in actu eorum quae sunt, antequam intelligat. Sed non
potest intelligere sine phantasmate, ut ibidem dicitur, sicut nec
visus videre sine colore. Cum igitur nihil sit eorum quae sunt, nisi
secundum quod perficitur actu habens speciem alicujus rei in natura
existentis, videtur quod cognitionem a sensibilibus accepisset mediante
sensu et imaginatione; et sic non statim fuisset perfectus in
scientia.
4. Praeterea, secundum philosophum, et sicut etiam Magister supra
dixit, 1 distinctione, anima infusa est corpori, ut in ipso
perficiatur scientia et virtutibus; et ad hoc sunt dati sensus et
membra. Sed hoc frustra esset, si per operationem sensus,
intellectus perfectionem non acquireret. Cum igitur nihil sit frustra
in naturae operibus, et praecipue in compositione humani corporis,
videtur quod homo a sensibilibus cognitionem rerum accepisset, sicut et
nunc, et non statim perfectam scientiam habuisset.
5. Praeterea, ille qui est in scientia perfectus, non est necesse
ut alio illuminante perficiatur. Sed Adam in primo statu etiam per
Angelos fuisset illuminatus: alias periisset naturalis ordo
creaturarum, secundum quem natura angelica inter divinam et humanam
ponitur, ab una accipiens et in aliam refundens, ut in 4 cap.
Cael. Hier. dicitur. Ergo non fuisset in scientia perfectus.
1. Sed contra, nomina imponuntur rebus ex proprietatibus earum
sumpta; quia unaquaeque res nominatur ab eo quod in ipsa est nobilius.
Sed Adam animalibus nomina imposuit, ut Gen. 2 dicitur. Ergo in
principio suae creationis animalium naturas cognovit, et per consequens
aliarum rerum.
2. Praeterea, quanto aliquid est nobilius, tanto minus decet esse
defectum in eo. Sed in corpore Adae nulla fuit imperfectio in statu
innocentiae. Ergo multo minus fuit imperfectio in intellectu ejus.
Respondeo dicendum, quod illam scientiam necesse est homini in primo
statu attribuere sine qua imperfectus fuisset, et nihil amplius. Tunc
autem alicujus scientia imperfecta dicitur, quando non novit aliquid
eorum quae ad ipsum pertinent; et ideo nulla notitia eorum quae ad
hominem pertinebant, in primo statu homini defuisset. Pertinebat
autem ad ipsum dispositio sui ipsius in actibus propriis; et ideo
dicitur cognitionem perfectam habuisse eorum quae ab ipso agenda vel
vitanda erant. Similiter etiam ad ipsum pertinebant aliae creaturae,
inquantum propter ipsum factae erant, ut vel ab ipsis emolumentum
acciperet, vel eis praeesset, et eas gubernaret; et ideo tantum de
unaquaque re cognoscebat, quantum ad usum hominis pertinebat. Nec
oportet plus cognitionis sibi adscribere in primo statu. Hanc autem
cognitionem aliter Adam habuit, et aliter ad eam ejus posteri
pervenissent: quia natura a perfectis exordium sumit, ut Boetius
dicit, et Dei perfecta sunt opera, ut Deut. 32, 4, dicitur.
Ideo Adam, tamquam principium totius humani generis, omnem
perfectionem quae naturae humanae competit, in suo primordio accepit,
sicut secundum corpus, ita et secundum animam, ut esset potens ad
propagandum alios corporaliter, et instruendum intellectum. Filii
autem ejus, quia cum originali justitia nascebantur, quae sine
prudentia esse non potest, sicut nec aliqua virtus, ut in 6 Ethic.
philosophus dicit; ideo oportuit quod statim nati habitum habuissent
cognitionis illius, per quam cognoscere possent quid agere et quid
vitare deberent; quamvis forte usus rationis impediretur secundum unam
opinionem, propter organorum indispositionem. Sed habitus cognitionis
aliarum rerum non est necesse quod in sua nativitate habuissent, sed
per inventionem et doctrinam, ut tantum simul cum perfectione corporis
et perfectio cognitionis compleretur; unde philosophus in 6 Ethic.
dicit, quod prudentia et habitus ad cognitionem rerum a nobis agendarum
pertinentes, sunt nobis magis naturales quam scientia aliarum rerum.
Quidam vero dicunt, quod etiam habitus cognitionis omnium rerum mox
nati accepissent; sed hoc non videtur necessarium neque quantum ad
integritatem naturae, neque quantum ad originalem justitiam.
Ad primum ergo dicendum, quod, ut supra dictum est, non oportuit ut
filii Adae sibi similarentur nisi in his quae ad speciem humanam
pertinebant vel ex conditione naturae, vel ex Dei beneficio. Hoc
autem quod Adam in primordio suae conditionis habitum omnium rerum
accepit, non conveniebat sibi inquantum homo, sed inquantum homo
humani generis principium; unde non oportet quod aliis convenisset.
Ad secundum dicendum, quod aliquis experitur aliquid dupliciter. Vel
ut ex sensibilibus, quorum experientia habitum cognitionis acquirit;
sicut in nobis fit, qui ex multis experimentis unum universale
colligimus, quod est principium artis vel scientiae; et sic Adam
experimento non indigebat. Alio modo ut illud quod quis per habitum
cognitionis tenet, etiam in rebus videat; hoc enim scienti delectabile
est; et sic Adam experimenta de naturis sumpsisset.
Ad tertium dicendum, quod intellectus noster, ut supra dictum est,
indiget phantasmate, quod est objectum ejus, in duobus; scilicet in
accipiendo scientiam secundum motum qui est a rebus ad animam, et in
circumponendo illud quod apud se tenet, phantasmatibus, sicut
quibusdam exemplis, secundum motum qui est ab anima ad res. Dico
ergo, quod intellectus Adae in primo statu non indigebat phantasmate
quantum ad primum modum, sed quantum ad secundum, nec oportebat quod
illud phantasma esset a sensu acceptum; alias non potuisset intelligere
nisi rem quam prius vidisset. Contingit autem per operationem
interiorum virtutum formari in imagine aliquod phantasma quod nunquam
per sensum est acceptum.
Ad quartum dicendum, quod non propter hoc operationes sensuum in Adam
frustra fuissent, si per eas cognitionem rerum ad se pertinentium non
accepisset; quia per operationem sensus expertus fuisset exterius quod
intellectus interius tenebat per habitum cognitionis innatae. Et
praeterea hoc sibi supra conditionem naturae suae collatum fuerat ut
scientiam non a sensibilibus acciperet; et ideo oportebat ut ea quae ad
naturae perfectionem secundum sui conditionem conveniunt, ei non
subtraherentur; sicut homini resurgenti membra apta ad comestionem non
subtrahuntur, quamvis cibis ulterius non utatur.
Ad quintum dicendum, quod Adam non hoc modo fuit in scientia
perfectus quod omnia sciret; et ideo in his quae nesciebat, per
Angelos illuminatus fuisset, sicut et inferiores Angeli a
superioribus purgantur a nescientia, ut, in 6 Cael. Hier.,
Dionysius dicit.
|
|