|
Sed non esset laudabile homini, si ideo bene vivere posset quia nemo
male vivere suaderet. Videtur hoc esse falsum: quia tunc, si nec
Angelus nec homo peccasset, actus hominis laudabilis non fuisset, cum
tunc nullus esset ad malum persuasor. Et dicendum, quod hoc non est
intelligendum ita quod laus humani actus dependeat a suasione mali, sed
a potentia resistendi suadenti; quae potentia manifestari potuit, si
tentatus fuisset et vicisset. Unde signanter dicit: si ideo bene
vivere posset, quia nemo male vivere suaderet; ut quasi causa bene
vivendi ostendatur hoc quod nullus ad malum persuadet. Et est
gloriosius non consentire quam tentari non posse. Videtur hoc esse
falsum: quia cum Deus et Angelus tentari non possint, aliquid esset
in homine gloriosius quam in Deo. Et dicendum, quod hoc
intelligendum est supposita conditione humanae naturae, per quam potest
homo peccare et non peccare. Vel exponatur ut primum. Hanc autem
scientiam homo peccando non perdidit. Videtur falsum; quia nunc non
habemus cognitionem omnium rerum, sicut Adam habuit. Et dicendum,
quod etiam ista scientia aliquo modo per peccatum diminuta est, sed non
adeo quod per hoc homo a via salutis impediatur; et ideo in salutari
doctrina de hujusmodi instruendus non erat. Sed non habuit
praescientiam eorum quae futura erant. Videtur falsum; quia cum nos
quorumdam futurorum praescientiam habeamus, cognitio ejus fuisset
imperfectior quam nostra. Sed dicendum, quod nos non cognoscimus
futura nisi prout quodammodo sunt praesentia in suis causis, quae sunt
determinatae ad tales effectus, vel de necessitate, vel in majori
parte; et sic etiam Adam in primo statu futurorum cognitionem habuit
multo plenius quam nos; non tamen eorum quae causas determinatas non
habent, sicut ea quae ex libero arbitrio dependent, ut casus suus.
|
|