|
Postquam determinavit de scientia quam homo in primo statu habuit, hic
incipit determinare de potentia naturali, per quam peccatum vitare
poterat; et dividitur in duas partes: in prima parte ostendit quod
homo habuit naturalem potentiam, per quam poterat peccatum vitare; in
secunda ostendit quae fuerit illa potentia, ibi: hic considerandum est
quod fuerit illud adjutorium homini datum in creatione quo poterat
manere si vellet. Circa quod movet duas dubitationes; prima ibi: sed
quomodo rectam et bonam voluntatem habuit homo, si per eam nec mereri
vitam valuit, nec in ea stare voluit? Secunda ibi: ad hoc autem quod
dicimus (...) solet opponi sic. Hic considerandum est quod fuerit
illud adjutorium homini datum. Hic ostendit quae fuerit illa potentia
naturalis, et dicit quod liberum arbitrium; et dividitur in partes
duas: in prima ostendit quid sit liberum arbitrium; in secunda
ostendit quasdam liberi arbitrii conditiones, 25 dist., ibi: jam
ad propositum redeamus. Prima dividitur in duas: in prima determinat
quid est liberum arbitrium; in secunda notificat quasdam vires animae,
ut ostendat in quibus liberum arbitrium contineatur, ibi: est enim
sensualitas quaedam vis animae inferior, ex qua est motus qui
intenditur in corporis sensus atque appetitus rerum ad corpus
pertinentium. Circa primum duo facit: primo ostendit quod illa
potentia qua peccato resistere potuit, est liberum arbitrium; secundo
definit ipsum, ibi: liberum vero arbitrium est facultas rationis et
voluntatis, qua bonum eligitur gratia assistente, vel malum eadem
desistente. Est enim sensualitas et cetera. Hic notificat quasdam
potentias animae. Et circa hoc duo facit: primo notificat eas;
secundo ostendit qualiter in eis potest esse peccatum, ibi: illud
quoque praetermittendum non est et cetera. Et prima pars cum
praecedentibus est praesentis lectionis; circa quam duo quaeruntur.
Primo de libero arbitrio. Secundo de virtutibus libero arbitrio
annexis. Circa primum quatuor quaeruntur: 1 utrum liberum arbitrium
sit potentia vel habitus; 2 si est potentia, utrum sit una; 3 si
est una, utrum sit distincta a ratione et voluntate; 4 utrum homo in
primo statu per liberum arbitrium peccato resistere potuit.
|
|