|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod liberum arbitrium sit
habitus. Primo per hoc quod dicit Bernardus, quod liberum arbitrium
est habitus animi liber sui; et ita videtur esse habitus et non
potentia.
2. Praeterea, potentia non efficitur facilis ad actum nisi ex
habitu. Sed liberum arbitrium dicitur in littera esse facultas
voluntatis et rationis. Cum igitur facultas habilitatem quamdam
nominet, videtur quod liberum arbitrium sit habitus.
3. Praeterea, sicut infra dicitur, philosophi definiunt liberum
arbitrium liberum de voluntate judicium. Judicium autem non nominat
potentiam, sed magis habitum. Ergo videtur quod non sit potentia.
4. Praeterea, Augustinus dicit, quod homo male utens libero
arbitrio et se perdidit et ipsum. Sed per peccatum nulla potentia
naturalis tollitur. Ergo liberum arbitrium non est potentia, sed
habitus.
5. Praeterea, nulla potentia recipit magis et minus. Sed liberum
arbitrium intenditur et remittitur; unde et supra, distinct. 7,
dictum est, quod boni Angeli liberum arbitrium habent tam post
confirmationem quam ante. Ergo liberum arbitrium non est potentia,
sed habitus.
1. Sed contra, omnis potentia determinatur per habitum ad aliquid
unum vel simpliciter, sicut per habitum scientiae ad unum, vel ad
minus ut magis inhaereat, sicut opinio. Sed per liberum arbitrium
homo aequaliter se habet ad utrumlibet. Ergo liberum arbitrium non est
habitus.
2. Praeterea, habitus non potest esse subjectum alterius habitus.
Sed liberum arbitrium est subjectum gratiae quae ad ipsum comparatur
sicut sessor ad equum, sicut Augustinus dicit. Ergo liberum
arbitrium non est habitus.
Respondeo dicendum, quod circa hoc quidam dicunt, liberum arbitrium
secundum quod in usum loquentium venit, nomen habitus esse, quamvis
eodem nomine et potentia et actus significetur, sicut patet in nomine
intellectus quod et potentiam et habitum et actum significare potest.
Hunc autem habitum quem nomen liberi arbitrii designat, non dicunt
esse aliquam qualitatem potentiae supervenientem, sed ipsam habilitatem
potentiae ad actum, vel facilitatem quam habet una potentia ex
adjutorio alterius: propter quod secundum eos facultas voluntatis et
rationis dicitur. Sed haec opinio non recte utitur nomine habitus,
quia habitus secundum proprietatem sui nominis significat qualitatem
quamdam quae est principium actus, informantem et perficientem
potentiam; unde oportet, si proprie accipiatur, quod sit superveniens
potentiae, sicut perfectio perfectibili. Praeterea, si consideretur
ratio et voluntas, non potest esse nisi tripliciter: aut quod utrumque
secundum se consideretur; et sic constat quod utrumque est potentia,
et ita quodcumque eorum ponatur, liberum arbitrium erit potentia: vel
quod consideretur unum in respectu alterius; et nec sic potest dici
quod unum sit habitus alterius, quia potentia non est habitus
potentiae, vel relatio unius ad alterum, nec hoc nomen habitus habere
potest. Unde non videtur rationabiliter dictum, quod liberum
arbitrium sit habitus. Et ideo quidam dicunt, quod liberum arbitrium
nominat potentiam non absolutam, sed habitualem, idest prout est per
habitum quemdam perfecta, non quidem acquisitum vel infusum, sed
naturalem, per quem habitum facilis est in suum actum, intantum ut
dominium sui actus habere dicatur. Istud etiam non videtur
conveniens: quia quod voluntas habeat dominium sui actus, ex ipsa
natura potentiae habet prout est imperans, et a nullo imperata; unde
hanc facilitatem ex se habet, et non ex aliquo alio habitu. Et
praeterea unusquisque habitus se habet ad actum ut quo non simpliciter
efficitur actus, sed bene efficitur. Liberum autem arbitrium ad
electionis actum se habet ut quo talis actus efficitur quandoque bene,
quandoque quidem male et indifferenter; unde non videtur habitum
aliquem designare, si habitus proprie accipiatur; sed illam potentiam
cujus proprie actus est eligere; quia liberum arbitrium est quo
eligitur bonum vel malum, ut Augustinus dicit.
Ad primum ergo dicendum, quod Bernardus large utitur nomine habitus
pro habitudine quadam: ex hoc enim liberum arbitrium in homine
dicitur, quod hoc modo se habet ejus animus ut sui actus liberam
potestatem habeat.
Ad secundum dicendum, quod facultas secundum communem usum loquendi
significat potestatem qua aliquid habetur ad nutum, unde et
possessiones facultates dicuntur, quia in dominio sunt possidentis; et
ideo liberum arbitrium facultas dicitur non quasi habitus quidam, sed
quia actum suum in libera potestate habet; unde et liberum nominatur.
Ad tertium dicendum, quod judicium proprie loquendo non nominat
potentiam, nec habitum, sed actum. Non autem invenitur unus habitus
per quem omne judicium elicitur, cum secundum diversos habitus in
diversis judicium procedat; nisi forte dicamus habitum illum primorum
principiorum quorum cognitio naturaliter est insita nobis secundum quod
in omnibus judiciis dirigimur; quem nullus liberum arbitrium diceret:
quia non est proprium et proximum directivum in electionis actum.
Potest autem ad unam potentiam reduci omne judicium electionis; et
ideo congruentius hoc nomine actus datur intelligi potentia quam
habitus.
Ad quartum dicendum, quod homo dicitur liberum arbitrium amisisse,
non quidem essentialiter, sed quia quamdam libertatem amisit quae
quidem est a peccato et a miseria, ut infra dicitur.
Ad quintum dicendum, quod omnis potentia in suo actu vigoratur aut
debilitatur per habitum supervenientem, vel impedimentum adveniens;
unde liberum arbitrium non dicitur liberum quia ipsa potentia in se
intendatur et remittatur, sed quia vel impeditur per corruptionem
peccati, vel expeditur per habitum gratiae et gloriae.
|
|