|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod liberum arbitrium non
nominet unam potentiam, sed plures. Augustinus enim dicit: cum de
libero arbitrio loquimur, non de quadam parte animae dicimus, sed de
tota anima. Totalitas autem animae in pluralitate potentiarum
consistit. Ergo liberum arbitrium plures potentias colligit.
2. Praeterea, ratio et voluntas sunt diversae potentiae. Sed
liberum arbitrium est facultas voluntatis et rationis, ut in littera
dicitur. Ergo in se plures potentias colligit.
3. Praeterea, potentiae distinguuntur per actus ut in 2 de anima
philosophus dicit. Sed liberum arbitrium se extendit ad actus plurium
potentiarum; quia, sicut Damascenus dicit, liberum arbitrium
inquirit, disponit, et sic de aliis. Ergo videtur quod plures
potentias colligat.
4. Praeterea, electio nihil aliud est quam duobus propositis alterum
alteri praeoptare. Sed hoc cuilibet potentiae competit, cum quaelibet
potentia conveniens appetat, et nocivum refutet. Ergo cujuslibet
potentiae est eligere. Sed eligere assignatur proprie actus liberi
arbitrii in littera. Ergo videtur quod liberum arbitrium non sit
determinata potentia.
5. Praeterea, virtus et vitium non nisi in libero arbitrio esse
potest. Invenitur autem in omnibus virtutibus animae, quod in
concupiscibili est temperantia, et in irascibili est fortitudo, et
vitia opposita. Ergo videtur quod liberum arbitrium determinatam
potentiam non nominet, sed plures.
1. Sed contra, actus determinatus est determinatae potentiae. Sed
eligere est quidam determinatus actus, qui libero arbitrio assignatur.
Ergo liberum arbitrium est determinata potentia.
2. Praeterea, nihil quod est unum simpliciter in natura, constat ex
pluribus, nisi illa vel alterum eorum a sui natura transmutetur. Si
ergo liberum arbitrium ex pluribus potentiis conficiatur, vel non erit
aliquid unum, vel hoc erit unum cum corruptione quarumdam potentiarum
animae: quorum utrumque est inconveniens. Ergo liberum arbitrium non
colligit diversas potentias.
Respondeo dicendum, quod quidam posuerunt liberum arbitrium non esse
determinatam potentiam, sed colligere omnes vires rationalis animae,
sicut totum universale suas partes. Hoc autem non videtur conveniens,
tum quia oporteret quod multiplicatis potentiis liberum arbitrium
multiplicaretur secundum esse (multi enim homines sunt multa animalia,
et non unum) tum quia oporteret quod ratio liberi arbitrii in singulis
potentiis salvaretur; quod non potest esse, quia actus qui libero
arbitrio assignatur, non est cujuslibet potentiae sed alicujus
determinatae. Et ideo alii dicunt, quod liberum arbitrium colligit
plures potentias, sicut totum integrale partes suas. Nec hoc iterum
conveniens videtur: quia potentiae non possunt esse partes integrales
alicujus unius si accipiatur unum simpliciter; nisi forte dicatur unum
quod est aggregatione vel ordine unum. Liberum autem arbitrium non
debet sic esse unum, sed simpliciter, cum sibi unus actus
attribuatur. Quidam autem dicunt, quod liberum arbitrium colligit
plures potentias, scilicet voluntatem et rationem, sicut habitus
utriusque, propter quod facultas voluntatis et rationis dicitur. Sed
etiam hoc improprie dicitur: quia si nomen habitus proprie sumatur,
non potest esse immediate unus habitus duarum potentiarum, quia unus
habitus ad unum actum ordinatur, qui est unius potentiae. Et ideo
aliter est dicendum, quod aliquid dicitur colligere plura dupliciter:
uno modo essentialiter, sicut totum colligit partes suas; alio modo
virtualiter, sicut quando virtus plurium rerum in uno participatur.
Secundum hoc ergo dico, quod liberum arbitrium non colligit plures
potentias essentialiter, sed virtualiter, quasi una potentia
determinata. Sic enim est in potentiis animae, quod cum omnes ab
essentia animae oriantur, quasi proprietates ab essentialibus rei, est
tamen quidam ordo hujusmodi originis, ut scilicet origo unius potentiae
originem alterius praesupponat, qua mediante quodammodo ab essentia
animae procedat: quod ex actibus considerari potest. Actus enim unius
potentiae necessario actum alterius praesupponit: sicut actus
appetitivae actum apprehensivae: et inde est quod sicut virtus
essentiae animae in potentia relinquitur, ita etiam virtus unius
potentiae praecedentis relinquitur in subsequenti; et inde est quod
aliqua potentia virtutes plurium potentiarum in se colligit, et sic est
in libero arbitrio, quod ex actu ejus patet. Eligere enim, quod
actus ejus ponitur, importat discretionem et desiderium; unde eligere
est alterum alteri praeoptare. Haec autem duo sine virtute voluntatis
et rationis perfici non possunt. Unde patet quod liberum arbitrium
virtutem voluntatis et rationis colligit, propter quod facultas
utriusque dicitur.
Ad primum ergo dicendum, quod contingit aliquam potentiam esse
determinatam in se, quae tamen universale imperium super omnes actus
habet, sicut patet in voluntate; unde liberum arbitrium propter hoc
dicitur non pars animae, sed tota anima, non quia non sit determinata
potentia, sed quia non se extendit per imperium ad determinatos actus,
sed ad omnes actus hominis qui libero arbitrio subjacent.
Ad secundum dicendum, quod liberum arbitrium dicitur facultas
voluntatis et rationis non quia utramque essentialiter comprehendat,
sed virtualiter, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod actus aliquis attribuitur alicui potentiae
dupliciter. Vel quia elicit ipsum sicut proprium, sicut visus videre
et intellectus intelligere, et sic libero arbitrio assignatur actus
ille qui est eligere. Alio modo quia imperat ipsum; et hoc modo actus
omnium virium obedientium rationi possunt voluntati attribui quae est
motor omnium virium: et ita etiam actus diversarum virium libero
arbitrio attribuuntur.
Ad quartum dicendum, quod eligere non pertinet ad omnes vires, sed ad
aliquam determinate, quamvis unaquaeque vis in suum conveniens tendat
et contrarium refugiat: hoc enim non fit ipsa vi eligente, sed vel
propter ordinem naturalem potentiae ad objectum (sicut lapis
naturaliter descendit et non per electionem), vel per electionem
liberi arbitrii: quia, sicut dicit Augustinus, intelligentia non
solum sibi intelligit, sed toti animae, et similiter voluntas non soli
sibi vult; et sic de aliis.
Ad quintum dicendum, quod virtus et vitium dicuntur esse in aliquo
dupliciter. Vel sicut in causa; et hoc modo sunt in libero arbitrio
et voluntate vel quantum ad habitus, sicut in acquisitis habitibus,
vel saltem quantum ad actus, quantum ad infusos. Alio modo ut in
subjecto: et hoc modo contingit in diversis potentiis animae virtutes
et vitia esse, ut supra dictum est.
|
|