|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod liberum arbitrium sit
potentia distincta a voluntate et ratione. Actus enim cujuslibet
potentiae denominatur ab ipsa potentia, sicut velle a voluntate, et
intelligere ab intellectu. Sed eligere neque a voluntate neque a
ratione denominatur. Ergo cum sit actus liberi arbitrii, videtur quod
liberum arbitrium sit potentia ab utraque discreta.
2. Praeterea, liberum arbitrium importat judicium et libertatem.
Sed utrumque istorum simul nec voluntati convenit, cujus non est
judicare, nec rationi, quae violentia argumenti cogitur. Ergo
liberum arbitrium est potentia ab utraque discreta.
3. Praeterea, ut philosophus dicit in 3 Ethic., voluntas est
finis; electio autem non est finis, sed eorum quae sunt ad finem.
Ergo cum eligere sit liberi arbitrii, liberum arbitrium erit alia
potentia a voluntate.
4. Praeterea, ut philosophus dicit, in operativis finis se habet
per modum principii in speculativis. Sed non ad eamdem virtutem
pertinent principia et conclusiones in speculativis: quia intellectus
principiorum est, et scientia conclusionum. Ergo nec in operativis ad
eamdem virtutem pertinet finis et id quod est ad finem; et ita
voluntas, cujus objectum est finis, et liberum arbitrium quod est
electivum ejus quod est ad finem, non sunt una potentia.
5. Praeterea, potentia quae habet judicium de actibus aliarum, est
discreta ab eis, sicut sensus communis a sensibus particularibus. Sed
liberum arbitrium habet judicium de actibus omnium potentiarum, quod
etiam ipsum nomen sonat, a judicando impositum, et etiam super actum
ipsius voluntatis, cum philosophi liberum arbitrium definiant esse
liberum de voluntate judicium. Ergo videtur quod liberum arbitrium sit
potentia discreta a voluntate, et ab aliis viribus.
1. Sed contra, per virtutes affectivas et apprehensivas sufficienter
dividuntur vires intellectivae partis. Sed voluntas et ratio
comprehendunt sufficienter apprehensionem intellectivam, et
affectionem. Ergo liberum arbitrium non est aliud ab utroque.
2. Praeterea, Commentator dicit super 11 Metaph., quod
substantiae separatae dividuntur in voluntatem et intellectum
solummodo. Constat autem quod in substantiis separatis est liberum
arbitrium, sicut in Deo et in Angelis. Ergo liberum arbitrium non
est potentia separata a voluntate et ratione vel intellectu.
Respondeo dicendum, quod quidam dicunt liberum arbitrium esse
potentiam distinctam a voluntate et ratione. Ad hoc autem ponendum
diversi diversis viis moventur. Quidam enim ponunt liberum arbitrium
esse unam potentiam habentem judicium super actus omnium potentiarum:
propter quod liberum arbitrium nominatur, quod judicium importat. Sed
hoc non videtur: quia judicare de actibus omnium potentiarum non potest
convenire alicui potentiae quae sit aliud quam voluntas vel ratio;
praecipue cum Anselmus dicat, quod voluntas est motor omnium virium:
oportet enim ut ea quae est liberrima, super alias dominium et imperium
habeat. Alii vero alia via ad hoc moventur magis idonea, scilicet ex
diversitate actuum. Vident enim eligere, quod est actus liberi
arbitrii, esse aliud quam velle simpliciter, et aliud quam
ratiocinari; et ideo inducunt hunc actum in quamdam potentiam a
voluntate et ratione distinctam, quam liberum arbitrium nominant, quod
ponunt quodammodo medium inter voluntatem et rationem, et quodammodo
posterius utraque: secundum enim ordinem naturae et dignitatis oportet
quod utramque sequatur, scilicet voluntatem et rationem, cum liberum
arbitrium sit ab essentia animae procedens, praesupposita ratione et
voluntate; quod etiam ipse actus ostendit, quia eligere non est nisi
prius apprehenso fine per rationem, et desiderato per voluntatem.
Deficit etiam a dignitate voluntatis, cujus objectum est principale
bonum, scilicet finis; liberi autem arbitrii objectum est secundarium
bonum, quod est eligibile ad finem; sed quantum ad participationem
proprietatis utriusque, naturam medii habet, ut ex ratione habeat
judicium, et ex voluntate desiderium, secundum quod virtutes
praecedentium potentiarum in sequentibus relinquuntur, ut dictum est.
Sed istud videtur extraneum, etsi probabiliter dicatur: quia
philosophi qui potentias animae subtiliter scrutati sunt, nullam
potentiam in intellectiva parte praeter voluntatem et rationem, sive
intellectum posuerunt: et ideo non videtur quod liberum arbitrium sit
alia potentia a voluntate et ratione; quod etiam ex suo actu patet.
Dicit enim philosophus, quod electio vel est intellectus appetitivus,
vel appetitus intellectivus: et hoc magis videntur sua verba sonare,
quod electio sit actus appetitus voluntatis, secundum tamen quod manet
in ea virtus rationis et intellectus: quod sic patet. Quandocumque
enim est aliquis actus alicujus potentiae secundum quod manet in ea
virtus alterius, semper ille actus illi potentiae attribuitur qua
mediante producitur. Verbi gratia, intellectus principiorum est;
ratio autem proprie, ut Isaac dicit, est faciens currere causam in
causatum; unde proprie actus rationis est deducere principium in
conclusionem. Hoc ergo quod est conclusiones elicere, est actus
rationis, secundum quod manet in ea virtus intellectus; unde magis
proprie attribuitur rationi quam intellectui. Ita etiam electionem
praecedit consilium, ut in 3 Ethic. dicitur, sicut disputatio
conclusionem; est enim electio praeconsiliati appetitus: et ita
eligere erit principaliter actus voluntatis, non tamen absolute, sed
secundum quod manet in ea virtus intellectus, vel rationis
consiliantis; unde sic consideratam voluntatem nominat liberum
arbitrium, et non absolute.
Ad primum ergo dicendum, quod actus qui est absolute actus potentiae,
denominatur ab ipsa potentia: actus vero qui est unius secundum ordinem
ad aliam, non denominatur ab aliqua earum; sicut scire neque a ratione
neque ab intellectu nominatur; ita etiam eligere neque a voluntate
neque a ratione.
Ad secundum dicendum, quod quamvis judicium non pertineat ad
voluntatem absolute, judicium tamen electionis, quae tenet locum
conclusionis, ad voluntatem pertinet, secundum quod in ea virtus
rationis manet.
Ad tertium dicendum, quod unaquaeque potentia definitur ex eo quod est
per se objectum ejus, et formaliter. Cum autem objectum voluntatis
sit bonum, propter hoc a fine principaliter describitur, quia habet
per se rationem boni. Id autem quod est ad finem, non est bonum
inquantum hujusmodi absolute, sed ex ordine ad finem; sed tamen
secundum hoc quod participat rationem boni, est objectum voluntatis,
secundum scilicet quod in voluntate est vis rationis ordinantis.
Ad quartum dicendum, quod quamvis principia et conclusiones pertineant
ad diversos habitus animae, non tamen pertinent ad diversas potentias.
Vel melius dicendum, quod si etiam ratio et intellectus diversae
potentiae ponantur, non tamen propter hoc sequitur quod voluntas et
liberum arbitrium sint diversae potentiae: nihil enim dividitur
essentialiter per id quod est accidentale sibi, sed per id quod est
essentiale. Conferre autem et ordinare virtuti apprehensivae per se
convenit, appetitivae autem non nisi per accidens, secundum quod est
in ea vis apprehensivae: et ideo virtus apprehensiva convenienter
dividitur in virtutem quae absolute accipit verum, sicut est
intellectus, et quae est cum collatione, sicut est ratio; sed
appetitiva non debet dividi in eam quae accipit bonum absolute, et in
eam quae accipit bonum in ordine ad aliud, quia ille ordo non est a
voluntate, sed a ratione; unde voluntas est magis ordinati vel
collati, quam conferens seu ordinans.
Ad quintum dicendum, quod non oportet quod judicium actus cujuslibet
potentiae pertineat ad aliam potentiam, quia sic abiretur in
infinitum; sed est devenire ad summas potentias, quae super suos actus
reflectuntur, sicut est voluntas et ratio; et ideo non oportet quod
sit alia potentia judicans de actu voluntatis et rationis. Judicium
autem liberi arbitrii intelligitur judicium electionis; unde quod
dicitur liberum de voluntate judicium, ly de non denotat causam
materialem, quasi voluntas sit id de quo est judicium, sed originem
libertatis; quia quod electio sit libera, hoc est ex natura
voluntatis.
|
|