|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Adam in primo statu per
liberum arbitrium non poterat peccatum vitare. Quia, sicut dicit
Augustinus in Lib. de vera innocentia, natura humana etsi in illa
integritate in qua condita est, permaneret, nullo tamen modo seipsam
sine creatore adjuvante servaret. Sed sua conservatio erat ut sine
peccato maneret. Ergo videtur quod per liberum arbitrium peccatum
vitare non poterat.
2. Praeterea, liberum arbitrium, ut in littera dicitur, est quo
malum eligitur gratia desistente. Sed Adam in primo statu gratiam non
habuit; alias proficere potuisset ad meritum vitae. Ergo videtur quod
oportebat illum malum eligere.
3. Praeterea, vincenti debetur corona. Sed resistere tentationi,
est tentationem vincere. Si ergo per liberum arbitrium potuisset
tentationi resistere, videtur quod per liberum arbitrium coronam mereri
potuisset; quod falsum est, et in littera negatur.
4. Praeterea, vitare peccatum est quoddam laudabile. Sed opus
laudabile proficit ad meritum vitae, quia opus laudabile est actus
virtutis. Si ergo peccatum vitare potuit per se, etiam potuit ad
meritum vitae proficere; quod in littera negatur.
1. Sed contra, nulli imputandum est, si facit illud quod vitare non
potest. Sed homini imputatum est ad poenam, quod peccato non
restitit. Ergo peccatum vitare potuit.
2. Praeterea, in rebus naturalibus simul datur rei generatae forma
specifica, et virtus sese conservandi in esse specifico. Sed opera
Dei sunt perfectiora quam opera naturae. Cum ergo homini rectitudinem
voluntatis dederit, videtur quod dedit ei potentiam conservandi se in
illa rectitudine. Sed hoc non potuit nisi peccatum vitando. Ergo
videtur quod per liberum arbitrium peccatum vitare potuit.
Respondeo dicendum, quod hoc quod aliquis non possit vitare peccatum,
potest intelligi dupliciter. Uno modo ita quod ad peccatum per
violentiam impellatur: et hoc omnino libertati arbitrii repugnat, quae
coactionem non patitur. Alio modo quia liberum arbitrium ad malum
inclinatur vel per habitum aliquem, vel per passionem, cui liberum
arbitrium succumbit. Neutro autem modo potest dici de primo homine,
quod peccato resistere non posset; quia et verum liberum arbitrium
habebat, et integrum; unde nec passiones inerant quae ad malum
impellerent, nec habitus perversus naturam corrumpens; quae omnia ex
peccato consecuta sunt; et ideo non solum habuit quod peccato resistere
posset, sed quod etiam illud facile potuerit; quod etiam peccatum ejus
aggravavit, ut supra dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod Deus operatur in voluntate et natura,
sicut prima causa in causis secundis: et ideo sine ipso adjuvante nec
lapis in esse conservaretur, nec deorsum tenderet; similiter etiam nec
humana natura sine eo vel consistere potest, vel rectum motum
voluntatis habere. Non tamen propter hoc sequitur quod aliquo dono
naturalibus superaddito, quod scilicet in sui conditione acceperit,
indigeret, ut peccatum vitaret.
Ad secundum dicendum, quod hic est duplex opinio. Quidam enim
dicunt, quod homo in gratia creatus est; et isti dicunt, quod est
duplex profectus: unus ad meritum, et hunc habere poterat per id quod
jam acceperat; et alius ad confirmationem beatitudinis, et hunc per id
quod tunc acceperat, habere non poterat. Sed supposito etiam,
secundum aliam opinionem, quod gratiam gratum facientem non habuerit,
adhuc non sequitur quod non potuerit peccatum vitare: cum enim
dicitur, quod liberum arbitrium eligit malum gratia desistente, non
intelligitur obligatio liberi arbitrii sine gratia considerati ad
malum; sed ostenditur quod liberum arbitrium per se sine gratia potest
in malum, non autem sine gratia potest in bonum meritorium.
Ad tertium dicendum, quod non cuilibet victoriae debetur corona vitae
aeternae, sed ei quae est gratia gratum faciente informata; frequenter
enim etiam peccatores alicui tentationi resistunt, per quod tamen vitam
aeternam non merentur.
Ad quartum dicendum, quod non omnis actus laudabilis est virtute
informatus: quia et actus qui sunt ad virtutem, vel sicut causantes
acquisitam, vel sicut disponentes ad infusam, sunt laudabiles: nec
etiam actus quacumque virtute informatus, est meritorius, sed ille
tantum quem informat virtus gratiae gratum facienti, et caritati
coniunctae.
|
|