|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
notificetur in littera sensualitas. Differt enim sensualitas a
ratione, ut in littera dicitur. Sed inferior portio rationis est
quaedam vis ex qua procedit appetitus rerum ad corpus pertinentium:
quia temporalibus administrandis intendit, ut in littera dicitur.
Ergo inconvenienter per haec sensualitas describitur.
2. Praeterea, ut in littera dicitur, quidquid commune cum bestiis
habemus, hoc ad sensualitatem pertinet. Sed vires sensitivae
apprehensivae nobis pecoribusque communes sunt. Ergo ad sensualitatem
pertinent. Sed ex apprehensivis non procedit appetitus et motus.
Ergo inconvenienter per haec sensualitas describitur.
3. Praeterea, secundum philosophum in 2 Elenc., eadem est ratio
rei et unius rei. Sed sensualitas non est una vis animae: quia si
colligit apprehensivas et appetitivas, constat quod plures sunt:
similiter etiam si colligit appetitivas tantum, quia appetitus
sensibilis, qui nobis et pecoribus communis est, in duo dividitur,
scilicet in desiderium et in animum, ut in 3 de anima dicitur, sive
irascibilem et concupiscibilem, quod idem est. Ergo videtur quod
inconvenienter dicat sensualitatem esse vim animae quamdam.
4. Praeterea, unius virtutis est unus actus. Sed ipsi sensualitati
duos actus attribuit, idest appetitum et motum. Ergo inconvenienter
eam describit sicut unam quamdam vim.
5. Praeterea, si sensualitas est una vis, non potest esse nisi quod
sit appetitus sensibilis. Sed appetitus non est ex appetitu. Ergo
videtur quod inconvenienter dicat sensualitatem esse ex qua est
appetitus rerum ad corpus pertinentium.
Respondeo dicendum, quod differt sensualitas et sensibilitas;
sensibilitas enim omnes vires sensitivae partis comprehendit, tam
apprehensivas de foris, quam apprehensivas de intus, quam etiam
appetitivas; sensualitas autem magis proprie illam tantum partem
nominat per quam movetur animal in aliquod appetendum vel fugiendum.
Sicut autem est in intelligibilibus, quod illud quod est apprehensum,
non movet voluntatem nisi apprehendatur sub ratione boni vel mali,
propter quod intellectus speculativus nihil dicit de imitando, vel
fugiendo, ut in 3 de anima dicitur; ita etiam est in parte
sensitiva, quod apprehensio sensibilis non causat motum aliquem, nisi
apprehendatur sub ratione convenientis vel inconvenientis: et ideo
dicitur in 2 de anima, quod ad ea quae sunt in imaginatione hoc modo
nos habemus ac si essemus considerantes aliqua terribilia in picturis,
quae passionem non excitarent vel timoris vel alicujus hujusmodi. Vis
autem apprehendens hujusmodi rationes convenientis et non convenientis,
videtur virtus aestimativa, per quam agnus fugit lupum et sequitur
matrem; quae hoc modo se habet ad appetitum partis sensibilis, sicut
se habet intellectus practicus ad appetitum voluntatis; unde, proprie
loquendo, sensualitas incipit ex confinio aestimativae et appetitivae
consequentis, ut hoc modo se habeat sensualitas ad partem sensitivam,
sicut se habet voluntas et liberum arbitrium ad partem intellectivam.
Hoc autem conveniens quod sensualitatem movet, aut ratio suae
convenientiae, aut est apprehensa a sensu, sicut sunt delectabilia
secundum singulos sensus, quae animalia persequuntur: aut est non
apprehensa a sensu; sicut inimicitiam lupi neque videndo neque audiendo
ovis percipit, sed aestimando tantum: et ideo motus sensualitatis in
duo tendit: in ea scilicet quae secundum exteriores sensus delectabilia
sunt; et hoc est quod dicitur, quod ex sensualitate est motus qui
intenditur in corporis sensus: aut ad ea quae nociva vel convenientia
corpori secundum solam aestimationem cognoscuntur; et sic ex
sensualitate dicitur esse appetitus rerum ad corpus pertinentium.
Ad primum ergo dicendum, quod ex ratione inferiori est etiam motus et
appetitus eorum quae ad corpus pertinent; non tamen sicut ex proximo
principio, sed sicut ex remoto, inquantum vires sensibiles per
imperium movet, quae sunt aliqualiter obedientes rationi, ut in 1
Ethic. dicitur. Vel dicendum, quod ratio hujusmodi motum causat,
non concernendo intentiones particulares et materiae concretas, sicut
sensualitas; sed magis universales, et a materiae appendiciis
separatas.
Ad secundum dicendum, quod ad sensualitatem aliquid pertinet
dupliciter: vel sicut existens de essentia ejus; et sic videtur tantum
appetitivam partem continere: vel sicut praeambulum ad ipsum, sicut et
ratio ad liberum arbitrium pertinet, ut dictum est: et hoc modo etiam
vires apprehensivae sensitivae pertinent ad sensualitatem, licet
secundum quemdam ordinem: quia aestimativa proprie se habet ad eam
sicut ratio practica ad liberum arbitrium, quae etiam est movens;
imaginatio autem simplex et vires praecedentes se habent magis remote,
sicut ratio speculativa ad voluntatem.
Ad tertium dicendum, quod sensualitas non nominat simpliciter unam
potentiam, sed unam secundum genus, scilicet appetitivam sensitivam,
quae in irascibilem et concupiscibilem dividitur. Sed tamen sciendum,
quod ratione differunt sensualitas, et irascibilis et concupiscibilis.
Cum enim, ut Dionysius dicit, natura inferior sui supremo, attingat
infimum superioris naturae, natura sensitiva in aliquo sui quodammodo
rationi conjungitur; unde et quaedam pars sensitiva, scilicet
cognitiva, alio nomine ratio dicitur, propter confinium ejus ad
rationem. Sic ergo dico, quod irascibilis et concupiscibilis nominant
appetitum sensitivum, secundum quod completus est, et per diversa
distinctus, et versus rationem tendens; unde et in homine irascibilis
et concupiscibilis rationi obtemperant. Sensualitas autem nominat
sensitivum appetitum, secundum quod est incompletus et indeterminatus,
et magis depressus; et ideo dicitur, quod in ea non potest esse
virtus, et quod est perpetuae corruptionis; et ex ipsa sua
indeterminatione quamdam unitatem habet, ut quaedam vis dicatur.
Ad quartum dicendum, quod si per motum intelligatur motus progressivus
exterior, non inconvenienter motus et appetitus sensualitati
attribuuntur, etiamsi sit una potentia, quia sunt actus non aeque
primi, sed ordinem ad invicem habentes: appetitus enim interior motum
exteriorem causat et sic unus mediante altero a sensualitate procedit.
Si autem per motum intelligatur motus interior appetitus, tunc
distinguuntur isti duo actus secundum diversa objecta, quae tamen
potentiam non diversificant secundum genus: et hoc quonam modo sit,
prius dictum est.
Ad quintum dicendum, quod appetitus est nomen potentiae et nomen
actus: unde non est inconveniens quod ex appetitu potentiae procedat
appetitus actus.
|
|