|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ratio superior et
inferior non sit una potentia, sed diversae. In partibus enim animae
non accipitur superius et inferius animae secundum situm sed secundum
dignitatem. Sed inter partes animae intellectivae est invenire unam
partem alia digniorem: quia intellectus agens est nobilior possibili ut
in 3 de anima dicitur, quae diversae potentiae sunt, ut supra dictum
est. Ergo videtur quod id quod est superius in ratione et id quod est
inferius sint diversae potentiae.
2. Praeterea, aeternum et necessarium idem esse videtur, ut
contingens et temporale. Sed philosophus dicit, quod scientificum
animae circa necessaria est, ratiocinativum autem circa contingentia
operata a nobis. Ergo videtur quod scientificum sit illud idem quod
ratio superior, quae aeterna conspicit; et ratiocinativum idem quod
ratio inferior, quae temporalibus inhaeret, ut in littera dicitur.
Sed ratiocinativum et scientificum, ut ibidem dicitur, sunt diversae
potentiae. Ergo videtur quod etiam ratio superior et inferior.
3. Praeterea, in superiori parte animae est imago deitatis, ut in
1 libro dictum est. Sed superior pars animae est superior pars
rationis. Ergo in superiori ratione est imago. Sed imago colligit
tres potentias, memoriam intelligentiam et voluntatem. Ergo ratio
superior et inferior non dicunt unam quamdam potentiam, sed plures.
4. Praeterea, regulans et regulatum et imperans et imperatum non
possunt esse idem, sicut nec agens et patiens. Sed ratio superior se
habet ad inferiorem sicut regulans ad regulatum. Ergo non possunt esse
una potentia.
5. Praeterea, potentiae distinguuntur per actus. Sed officium
actum nominat, ut Tullius dicit. Ergo videtur, cum ratio superior
et inferior per diversa officia geminentur, quod sint diversae
potentiae.
1. Sed contra, diversitas potentiarum constituit diversitatem rei.
Sed in littera dicitur, quod cum de superiori et inferiori ratione
loquimur, de una quadam re dicimus. Ergo videtur quod non sint
diversae potentiae.
2. Praeterea, potentia per diversos habitus non diversificatur.
Sed ratio superior dicitur, prout dono sapientiae perficitur:
inferior, prout dono scientiae, ut in littera dicitur. Ergo videtur
quod superior et inferior ratio non sint diversae potentiae.
Respondeo dicendum, quod ratio hic accipitur quae hoc modo se habet ad
voluntatem et liberum arbitrium, sicut se habet apprehensio sensitiva
ad sensualitatem: sicut enim dictum est, nullus appetitus movetur in
suum objectum nisi fiat apprehensio alicujus sub ratione boni vel mali,
convenientis vel nocivi. Hanc autem rationem convenientis et boni
aliter homo percipit, aliter brutum: brutum enim non conferendo, sed
quodam naturali instinctu sibi conveniens vel nocivum, cognoscit; homo
autem per investigationem quamdam et collationem hujusmodi rationes
considerat; et ideo vis illa per quam in hujusmodi rationum cognitionem
venit consequenter ratio dicitur, quae investigativa est, et deductiva
unius in alterum. Quia vero tota ratio potentiarum ex objectis
sumitur, quorum speciebus informantur, inde est quod oportet in
ratione quemdam gradum constituere secundum ordinem eorum quibus
intendit. In rebus autem quas ratio considerat, talis invenitur
distinctio et ordo, ut quaedam aeterna et necessaria, a temporalibus
discreta, eis proponantur; unde et ratio ex hoc quemdam gradum
consequitur quod his vel aliis intendit. Sed quia ita est in ordine
rerum quod superius est directivum inferioris et causa, inde est quod
per aeterna in his quae temporalia sunt diriguntur, sicut id quod uno
modo se habet, est mensura ejus quod multiforme est, ut ex 10
Metaphys. accipitur. Et secundum hoc patet quod ratio aeternis
dupliciter inhaerere potest: vel considerando ipsa in se, vel
considerando ipsa secundum quod sunt regula temporalium per nos
disponendorum et agendorum: et prima consideratio non exit limites
speculativae rationis; secunda autem ad genus practicae rationis
pertinet. Unde patet quod ratio superior partim est speculativa et
partim practica, et ideo in littera dicitur, quod supernis
conspiciendis, inquantum est speculativa, et inquantum est practica,
supernis consulendis intendit. Unde ex hoc patet quod ratio superior,
prout contra inferiorem dividitur, non distat ab ea sicut speculativum
et practicum, quasi ad diversa objecta respiciant, de quibus fiat
ratiocinatio; sed magis distinguuntur secundum media, unde
ratiocinatio sumitur; ratio enim inferior consiliatur ad electionem
tendens ex rationibus rerum temporalium, ut quod aliquid est superfluum
vel diminutum, utile vel honestum, et sic de aliis conditionibus quas
moralis philosophus pertractat; superior vero consilium sumit ex
rationibus aeternis et divinis, ut quia est contra praeceptum Dei,
vel ejus offensionem parit, vel aliquid hujusmodi. Diversitas autem
mediorum, ex quibus ad idem genus conclusionis proceditur, non potest
facere diversam potentiam, sed quandoque diversum habitum; et ideo
ratio superior et inferior non distinguuntur sicut diversae potentiae,
sed magis secundum habitum, vel quem jam actu habet, vel ad quem
naturaliter ordinatur: ratio enim superior perficitur sapientia, sed
inferior scientia.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio superior et inferior non differunt
sicut agens et possibile, quod sic patet. Quia ut in littera
dicitur, ratio superior et inferior habent actus respectu diversorum.
Agens autem et possibile semper concurrunt ad idem objectum vel
medium: quia impossibile est nos in intellectivam operationem progredi
sine operatione possibilis et agentis: oportet enim ut species
phantasmatum, quae sunt objecta intellectus nostri, efficiantur in
actu intelligibiles, quod ad agentem pertinet; et intellectui
conjungantur in eo receptae, quod pertinet ad possibilem. Unde ex
diversitate possibilis et agentis non sequitur diversitas superioris et
inferioris rationis; sed ex diversitate medii vel objecti.
Ad secundum dicendum, quod scientificum et ratiocinativum non omnino
distinguuntur sicut ratio superior et inferior: quia scientificum nullo
modo ad praxim pertinet, sicut pertinet ratio superior, ut dictum
est, inquantum scilicet aeterna consulit, et praeter hoc scientificum
ad quaedam se extendit quorum non est ratio superior, prout hic
accipitur, scilicet ad res creatas necessarias: quia philosophus
scientificum animae non tantum sapientia quae divinorum est proprie,
sed scientia et intellectu, quae creatorum sunt, in 6 Ethic.
perfici docet. Cognitio autem rerum temporalium sive quantum ad ea
quae ad nos agenda pertinent sive quantum ad ea quae in his necessariis
demonstrationibus considerantur, ad rationem inferiorem pertinet, quae
scientia perficitur, quam Augustinus extendit tam ad speculativam quam
ad practicam considerationem rerum temporalium; unde distinctio
superioris et inferioris rationis non est idem cum distinctione
scientifici et ratiocinativi, quamvis scientificum secundum aliquid
sui, cum ratione superiori conveniat, et ratio inferior cum
ratiocinativo.
Ad tertium dicendum, quod ratio superior non est omnino idem cum illa
parte mentis in qua consistit imago, sed includit eam et excedit; quod
sic patet. Imago enim potissime distinguitur secundum hoc quod mens
tendit in objectum quod Deus est, ut in 1 libro dictum est; unde
potentiae imaginis prout ad imaginem pertinent respiciunt aeterna
solummodo ut objectum, ratio autem superior considerat ea dupliciter,
scilicet ut objectum, inquantum conspicit ea, et ut medium inquantum
ipsa consulit: nihilominus tamen etsi imago plures potentias
essentialiter colligat, non oportet quod ratio superior in pluribus
potentiis consistat: quia imago comprehendit et cognitivam et
affectivam, sed ratio comprehendit imaginem secundum cognitivam tantum
et excedit, ut dictum est: et ideo ratio superior et mens in qua est
imago se habent ut excedentia et excessa; superior enim ratio est
speculativa et practica, sed mens secundum quod in ea est imago
tantum, ad speculativam pertinet, quia objectum imaginis non est
aliquid operabile a nobis: et sic ratio superior excedit mentem, et
exceditur a mente, inquantum mens comprehendit affectionem et
cognitionem; cum ratio cognitionem tantum importet.
Ad quartum dicendum, quod diversitas regulantis et regulati non
demonstrat diversam potentiam, sed diversum habitum: unus enim habitus
est regulativus alterius, sicut patet in scientiis speculativis quod
omnes scientias sapientia, scilicet metaphysica, dirigit. Ita etiam
ratio superior inferiorem dirigere dicitur.
Ad quintum dicendum, quod non quaelibet diversitas actus ostendit
diversitatem potentiae; sed quandoque etiam ostendit tantum
diversitatem habitus, sicut geometrizare, et syllogizare; quandoque
autem neutrum. Ista autem sic patent: quia enim substantia
uniuscujusque potentiae est, secundum quod est nata operari circa
proprium objectum, ut de sensu dicit philosophus in 2 de anima, ideo
actiones quae differunt secundum diversa objecta, ostendunt
diversitatem potentiarum: ut tamen accipiatur differentia objectorum
secundum id quod ad propriam rationem objecti pertinet: homo enim et
lapis differunt genere, sed conveniunt secundum quod sunt objectum
visus in colore: et ideo visio hominis et lapidis pertinent ad unam
potentiam; sed sentire sonum et colores pertinent ad diversas
potentias: quia sonus et color, secundum proprias rationes, quibus ad
invicem distinguuntur, sunt propria objecta sensus. Quandoque autem
diversitas actuum causatur ex diversitate medii, vel principii, ex quo
pervenitur ad idem genus objecti: et talis diversitas actuum ostendit
diversitatem habituum: diversae enim scientiae ex diversis principiis
procedunt, etiam si easdem conditiones demonstrent; sicut astrologus
et naturalis diversis mediis rotunditatem terrae ostendit, ut dicitur
in 2 Phys. Similiter etiam virtutes morales distinguuntur ex
diversis finibus, qui sunt in operativis sicut principia in
speculativis. Quandoque vero diversitas actuum causatur ex eo quod est
accidens actionis; vel ex parte agentis, secundum quod est potentius
vel infirmius in agendo, sicut hebetudo vel subtilitas ingenii, quae
differunt secundum velocitatem et tarditatem addiscendi; vel ex parte
medii, ut credere et opinari, quae differunt secundum efficaciam et
debilitatem medii; vel ex parte objecti, sicut videre hominem et
lapidem; accidit enim colorato esse hominem aut lapidem: et talis
diversitas actionum neque potentiam diversam neque diversum habitum
requirit: quia illud quod est per accidens, non causat differentiam in
specie. Officia autem rationis superioris et inferioris non differunt
penes diversam rationem objecti, cum utrumque operabilia consideret,
sed penes diversam rationem medii: quia ratio inferior procedit ex
rationibus temporalibus; sed ratio superior ex rationibus aeternis; et
ita etiam haec diversa officia non oportet quod diversas potentias
demonstrent, sed diversos habitus, ut dictum est.
|
|