|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod synderesis sit
potentia, et non habitus. Ea enim quae veniunt in eamdem divisionem,
videntur esse unius rationis. Sed synderesis dividitur contra alias
animae potentias, scilicet contra rationalem, et concupiscibilem et
irascibilem, ut patet ex Glossa Hieronymi Ezech. 1. Ergo videtur
quod sit potentia.
2. Praeterea, Hieronymus dicit Malach. 2, super illud:
custodite spiritum vestrum etc.: spiritus dicitur, non pars
animalis, quae non percipit ea quae sunt Dei, sed rationalis. Hanc
autem vocat synderesim. Sed rationalis pars potentiam nominat. Ergo
videtur quod sit potentia.
3. Praeterea, habitus non inscribitur nisi potentiae. Sed
Augustinus dicit, quod universalia juris praecepta scripta sunt in
naturali judicatorio, quod est synderesis. Ergo cum universalium
juris praeceptorum sit aliquis habitus, videtur quod synderesis, cui
inscribuntur, sit potentia quaedam.
4. Praeterea, ex identitate actuum colligitur identitas
potentiarum. Sed, ut ex inducta auctoritate patet, ad synderesim
pertinet judicium. Cum ergo liberum arbitrium a judicando nominetur,
videtur quod synderesis sit idem quod liberum arbitrium. Sed liberum
arbitrium est potentia. Ergo et synderesis.
5. Praeterea, habitus amittitur per oblivionem, vel alio modo.
Sed synderesis semper manet, quae etiam post mortem peccato
remurmurat, cujus murmur vermis dicitur. Ergo synderesis nominat
potentiam, et non habitum.
1. Sed contra, potentia rationalis se habet ad opposita. Sed
synderesis se habet determinate ad unum, quia nunquam errat. Ergo
videtur quod non sit potentia, sed habitus.
2. Praeterea, opposita in idem genus reducuntur. Sed synderesi
opponitur fomes: sicut enim fomes semper ad malum instigat, ita et
synderesis semper in bonum tendit. Cum igitur fomes sit habitus
quidam, ut in littera dicitur, videtur etiam quod synderesis habitum
nominet.
Respondeo dicendum, quod sicut est de motu rerum naturalium, quod
omnis motus ab immobili movente procedit, ut dicit Augustinus 8 super
Genes. et philosophus probat in 7 Phys., et 8, et omne
dissimiliter se habens ab uno eodemque modo se habente; ita etiam
oportet quod sit in processu rationis; cum enim ratio varietatem
quamdam habeat, et quodammodo mobilis sit, secundum quod principia in
conclusiones deducit, et in conferendo frequenter decipiatur; oportet
quod omnis ratio ab aliqua cognitione procedat, quae uniformitatem et
quietem quamdam habeat; quod non fit per discursum investigationis,
sed subito intellectui offertur: sicut enim ratio in speculativis
deducitur ab aliquibus principiis per se notis, quorum habitus
intellectus dicitur; ita etiam oportet quod ratio practica ab aliquibus
principiis per se notis deducatur, ut quod est malum non esse
faciendum, praeceptis Dei obediendum fore, et sic de aliis: et horum
quidem habitus est synderesis. Unde dico, quod synderesis a ratione
practica distinguitur non quidem per substantiam potentiae, sed per
habitum, qui est quodammodo innatus menti nostrae ex ipso lumine
intellectus agentis, sicut et habitus principiorum speculativorum,
ut, omne totum est majus sua parte, et hujusmodi; licet ad
determinationem cognitionis eorum sensu et memoria indigeamus, ut in 2
Post. dicitur. Et ideo statim cognitis terminis, cognoscuntur, ut
in 1 Poster. dicitur. Et ideo dico, quod synderesis vel habitum
tantum nominat, vel potentiam saltem subjectam habitui sic nobis
innato.
Ad primum ergo dicendum, quod synderesis dividitur contra alias
potentias, non quasi diversa per substantiam potentiae sed per habitum
quemdam; sicut si intellectus principiorum contra speculativam rationem
divideretur.
Ad secundum dicendum, quod rationalis pars non simpliciter vocatur
synderesis, sed secundum quod talem habitum concernit.
Ad tertium dicendum, quod universalia juris non inscribuntur
synderesi, quasi habitus potentiae, sed magis quasi collecta in habitu
inscribuntur ipsi habitui; sicut principia geometricalia geometriae
inscribuntur.
Ad quartum dicendum, quod judicium non eodem modo libero arbitrio et
synderesi convenit: quia ad synderesim pertinet universale judicium,
secundum universalia juris principia: semper enim de conclusionibus per
principia judicatur; unde et scientia resolutiva judicandi ars
dicitur: sed ad liberum arbitrium pertinet judicium particulare de hoc
operabili, quod est judicium electionis. Unde synderesis non est idem
quod liberum arbitrium.
Ad quintum dicendum, quod habitus naturalis nunquam amittitur, sicut
patet de habitu principiorum speculativorum, quem semper homo retinet;
et simile est etiam de synderesi.
|
|