|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod conscientia non sit
actus. Origenes enim dicit, quod conscientia est spiritus corrector
et paedagogus animae, sibi sociatus, quo separatur a malis et adhaeret
bonis. Sed spiritus vel nominat potentiam, vel etiam ipsam essentiam
animae. Ergo videtur quod conscientia non sit actus.
2. Praeterea, conscientia, secundum quod a quibusdam describitur,
est dictamen rationis, quo judicat, et ligat ad faciendum et non
faciendum. Sed judicium de hoc faciendo vel non faciendo, ut dictum
est, pertinet ad liberum arbitrium. Ergo conscientia est liberum
arbitrium. Sed liberum arbitrium non est actus. Ergo nec
conscientia.
3. Praeterea, in Glossa Ezech. 1, dicit Hieronymus postquam de
synderesi locutus est: hanc autem conscientiam interdum praecipitari
videmus. Ergo videtur quod conscientia sit idem quod synderesis. Sed
synderesis non nominat actum, sed potentiam vel habitum. Ergo videtur
quod etiam conscientia.
4. Praeterea, conscientia est scientia quaedam. Sed scientia
nominat habitum. Ergo et conscientia.
5. Praeterea, Damascenus dicit, quod conscientia est lex
intellectus nostri. Sed lex intellectus est ipsa lex naturalis, quae
est habitus principiorum juris. Ergo videtur quod conscientia sit
habitus, et non actus.
6. Praeterea, omnis actus vel generat habitum, vel saltem ex aliquo
habitu est productus. Si igitur conscientia est actus quidam, oportet
quod multiplicatis actibus generetur habitus, qui conscientia dicatur;
vel quod saltem tales actus ex habitu aliquo procedant, quod in idem
redit.
1. Sed contra, conscientia peccatum aggravare dicitur. Sed
aggravatio peccati esse non potest nisi per hoc quod contradicitur
actuali rationis considerationi. Ergo videtur quod conscientia
actualem rationis considerationem nominet.
2. Praeterea, ut dictum est, conscientia a quibusdam dictamen
rationis dicitur. Sed dictamen actum quemdam nominat, secundum quod
ratio aliquid faciendum dijudicat. Ergo videtur quod conscientia actum
nominet.
Respondeo dicendum, quod conscientia multis modis accipitur.
Quandoque enim dicitur conscientia ipsa res conscita; et sic sumitur
1 Tim. 1, 5: caritas procedit de conscientia bona. Glossa:
idest spes; quia ex meritis quae conscientia tenet, motus spei
insurgit. Quandoque vero dicitur habitus, quo quis disponitur ad
consciendum; et secundum hoc ipsa lex naturalis et habitus rationis
consuevit dici conscientia. Quidam etiam dicunt, quod conscientia
quandoque potentiam nominat; sed hoc nimis extraneum est, et improprie
dictum: quod patet, si diligenter omnes potentiae animae
inspiciantur. Nullo autem horum modorum conscientia sumitur, secundum
quod in usum loquentium venit, prout dicitur ligare vel aggravare
peccatum: nullus enim ligatur ad aliquid faciendum nisi per hoc quod
considerat hoc esse agendum; unde quamdam actualem considerationem
rationis, per conscientiam, communiter loquentes intelligere
videntur: sed quae sit illa actualis rationis consideratio, videndum
est. Sciendum est igitur, quod, sicut in 6 Ethic. philosophus
dicit, ratio in eligendis et fugiendis, quibusdam syllogismis utitur.
In syllogismo autem est triplex consideratio, secundum tres
propositiones, ex quarum duabus tertia concluditur. Ita etiam
contingit in proposito, dum ratio in operandis ex universalibus
principiis circa particularia judicium assumit. Et quia universalia
principia juris ad synderesim pertinent, rationes autem magis
appropriatae ad opus, pertinent ad habitus, quibus ratio superior et
inferior distinguuntur; synderesis in hoc syllogismo quasi majorem
ministrat, cujus consideratio est actus synderesis; sed minorem
ministrat ratio superior vel inferior, et ejus consideratio est ipsius
actus; sed consideratio conclusionis elicitae, est consideratio
conscientiae. Verbi gratia, synderesis hanc proponit: omne malum est
vitandum: ratio superior hanc assumit: adulterium est malum, quia
lege Dei prohibitum: sive ratio inferior assumeret illam, quia ei est
malum, quia injustum, sive inhonestum: conclusio autem, quae est,
adulterium hoc esse vitandum, ad conscientiam pertinet, et
indifferenter, sive sit de praesenti vel de praeterito vel futuro:
quia conscientia et factis remurmurat, et faciendis contradicit: et
inde dicitur conscientia, quasi cum alio scientia, quia scientia
universalis ad actum particularem applicatur: vel etiam quia per eam
aliquis sibi conscius est eorum quae fecit, vel facere intendit: et
propter hoc etiam dicitur sententia, vel dictamen rationis: et propter
hoc etiam contingit conscientiam errare, non propter synderesis
errorem, sed propter errorem rationis; sicut patet in haeretico, cui
dictat conscientia quod prius permittat se comburi quam juret: quia
ratio superior perversa est in hoc quod credit, juramentum simpliciter
esse prohibitum. Et secundum hunc modum patet, qualiter differant
synderesis, lex naturalis, et conscientia: quia lex naturalis nominat
ipsa universalia principia juris, synderesis vero nominat habitum
eorum, seu potentiam cum habitu; conscientia vero nominat
applicationem quamdam legis naturalis ad aliquid faciendum per modum
conclusionis cujusdam.
Ad primum ergo dicendum, quod spiritus quandoque sumitur pro
spirituali quadam operatione, et pro spirituali dono; et hoc modo
sumitur hic spiritus, et non pro natura animae.
Ad secundum dicendum, quod judicium ad liberum arbitrium pertinet, ad
conscientiam, et synderesim; sed diversimode; quia ad liberum
arbitrium pertinet judicium quasi participative, quia per se voluntatis
non est judicare; unde ipsum judicium electionis liberi arbitrii est:
sed judicium per se vel est in universali, et sic pertinet ad
synderesim; vel est in particulari, tamen infra limites cognitionis
persistens, et pertinet ad conscientiam; unde tam conscientia quam
electio, conclusio quaedam est particularis vel agendi vel fugiendi;
sed conscientia conclusio cognitiva tantum, electio conclusio
affectiva: quia tales sunt conclusiones in operativis, ut in 6
Ethic. dicitur.
Ad tertium dicendum, quod tota virtus conclusionis ex primis
principiis trahitur; et inde est quod conscientia et synderesis
frequenter pro eodem accipiuntur, et judicium utrique attribuitur, et
praecipue judicium universale, quod per delectationem peccati non
corrumpitur, sed magis judicium in particularibus: et ideo non dixit
synderesim praecipitari, sed conscientiam.
Ad quartum dicendum, quod conscientia et actum et habitum nominare
potest: est enim scire in habitu et scire in actu; unde et conscientia
diversimode accipi potest, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod conscientia, secundum quod accipitur pro
habitu, potest dici lex naturalis, quia ex habitu illo praecipue actus
conscientiae elicitur.
Ad sextum dicendum, quod habitus ille ex quo nascitur actus
conscientiae, non est habitus separatus ab habitu rationis et
synderesi: quia non alius habitus est principiorum et conclusionum quae
eliciuntur ab eis, et praecipue earum quae sunt circa singularia,
quorum non est habitus scientiae, nisi secundum quod continentur in
principiis universalibus.
|
|