|
Illud quoque praetermittendum non est, quod talis nunc in unoquoque
homine est ordo tentationis et progressio, qualis tunc in primis
praecessit parentibus. Ostensa diversitate quadam partium animae, hic
ostendit quomodo contingat in eis peccatum esse; et dividitur in partes
tres: in prima ostendit qualiter in unaquaque parte animae possit esse
peccatum mortale et veniale; in secunda assignat hujusmodi
digressionis, quam fecit, causam, ibi: haec de partibus animae
inseruimus, ut ipsius animae natura plenius cognosceretur; in tertia
removet quamdam dubitationem quae posset accidere, distinguendo
sensualitatis nomen, ibi: non est autem silentio praetereundum, quod
saepe in Scriptura nomine sensualitatis (...) etiam inferior
portio rationis (...) intelligitur. Prima in duas: in prima
adaptat per quamdam similitudinem processum peccati in viribus animae
peccato priorum parentum, quantum ad virum et mulierem et serpentem;
in secunda ostendit, qualiter in singulis contingat esse peccatum,
ibi: nunc superest ostendere, quomodo per haec tria in nobis
consummetur peccatum. Et circa hoc tria facit: primo ostendit,
qualiter contingat in partibus animae peccatum mortale vel veniale
esse; secundo summatim colligit ea quae dixerat, ibi: itaque ut
breviter summam perstringam et cetera. Tertio inducit auctoritates ad
confirmandum, ibi: haec autem Augustinus in Lib. 12 de Trinitate
tradit ita. Hic quaeruntur sex: 1 quis motus sit sensualitatis, et
rationis inferioris et superioris; 2 utrum motus sensualitatis possit
esse peccatum; 3 utrum in ratione possit esse peccatum; 4 utrum
delectatio rationis inferioris aliquo modo possit esse peccatum
mortale, si diu permaneat; 5 utrum in ratione superiori possit esse
peccatum veniale; 6 utrum veniale per multiplicationem vel alio modo
possit esse mortale.
|
|