|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod insufficienter et
inconvenienter distinguantur in littera motus sensualitatis, et
inferioris et superioris rationis. Omnis enim virtus naturaliter in
suum objectum movetur. Sed virtus generativa et nutritiva est quaedam
naturalis virtus. Ergo habet aliquem motum naturalem in actum
generationis et comestionis: et ita praeter motum sensualitatis et
rationis, oportet ponere motum naturalem.
2. Praeterea, motus specificatur per terminum, et actus per
objectum. Sed aliquis actus peccati est actus generativae, et
objectum alicujus actus peccati est objectum generativae et nutritivae.
Ergo motus in istud objectum ad generativam pertinet, et non ad
sensualitatem et rationem: et ita insufficienter motus animae
dividuntur.
3. Praeterea, diversarum potentiarum diversa sunt delectabilia,
sicut et diversae operationes: delectatio enim operationem sequitur,
ut in 10 Ethic. dicitur. Sed sensualitas et inferior ratio sunt
diversae potentiae. Ergo delectationem non habent circa idem: et ita
inconvenienter ratio inferior ponitur circa idem delectari in quo
delectatur sensualitas.
4. Praeterea, sicut supra dictum est, ratio superior et inferior
non differunt per essentiam potentiae; sed in respectu ejusdem objecti
per diversa media negotiari habent. Si ergo rationi inferiori
attribuitur delectatio circa sensibilia ex hoc quod de sensibilibus
negotiari habet per rationes civiles et a rebus creatis sumptas,
videtur quod etiam superiori rationi possit aliqua delectatio circa
sensibilia adscribi, ex hoc quod de eis per rationes divinas
negotiatur, secundum quod intendit aeternis consulendis, ut dictum
est.
5. Praeterea, consensus pertinet ad eum cujus est judicium. Sed
ejusdem est judicare et regulare. Cum igitur ratio superior sit regula
rationis inferioris, videtur quod consensus in delectationem ad
rationem inferiorem non pertineat, sed ad superiorem.
6. Praeterea, ejusdem potentiae non sunt diversi actus. Sed ratio
inferior est una potentia. Ergo videtur quod inconvenienter
assignentur sibi duo motus, scilicet delectari, et consentire in
delectationem.
1. Sed contra est quod in littera determinatur.
Respondeo dicendum, quod motus, ut dicit philosophus, est via in
ens; unde in partibus animae motus proprie dicitur inclinatio ad
aliquid; et ideo quibus viribus inclinatio non convenit, eis proprie
motus non attribuitur. Inclinatio autem est in appetitu, qui movet in
aliquid agendum: et ideo actus appetitivarum virtutum, motus
vocantur; non autem proprie actus apprehensivarum. Est autem in nobis
triplex appetitus, scilicet naturalis, sensitivus, et rationalis.
Naturalis quidem appetitus, puta cibi, est quem non imaginatio
gignit, sed ipsa qualitatum naturalium dispositio, quibus naturales
vires suas actiones exercent. Hic autem motus in nullo rationi
subjacet nec obedit; unde nec in eo peccatum esse potest: et ideo hic
praetermittitur. Appetitus autem sensitivus est qui ex praecedenti
imaginatione vel sensu consequitur; et hic vocatur motus
sensualitatis. Appetitus autem rationalis est qui consequitur
apprehensionem rationis; et hic dicitur motus rationis, qui est actus
voluntatis. Sed rationis apprehensio dupliciter esse potest. Una
simplex et absoluta, quando scilicet statim sine discussione
apprehensum dijudicat; et talem apprehensionem sequitur voluntas quae
dicitur non deliberata. Alia est inquisitiva, quando scilicet
ratiocinando, bonum vel malum, conveniens vel nocivum investigat; et
talem apprehensionem sequitur voluntas deliberata. Ratio ergo
inferior, quae terrenis disponendis intendit, utroque modo motum
voluntatis circa terrena elicere potest: vel quando subito apprehendit
hoc esse conveniens vel nocivum corpori; et tunc sequitur motus
rationis inferioris, qui dicitur delectatio; quia tunc accipit illud
quod corpori delectabile est ut faciendum: vel quando inquirendo
deliberat; et tunc non potest sequi appetitus ante deliberationem
finitam, et tunc consentire dicitur in delectationem. Ratio autem
superior, quia per se rebus terrenis non intendit, sed solum secundum
quod regulatur rationibus aeternis, non sequitur ipsam aliquis motus
nisi deliberatus respectu horum terrenorum: et ideo respectu eorum non
attribuitur sibi delectatio, sed solum ultimus consensus, qui est
consensus in executione operis.
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut dictum est, motus naturalis
ideo praetermittitur, quia in ipso peccatum esse non potest.
Ad secundum dicendum est, quod cum vires superiores aliquo modo
ordinent inferiores circa actum generativae et nutritivae, contingit
esse actus etiam aliarum potentiarum, vel sensus vel rationis. Verbi
gratia, maturatio seminis, et organizatio prolis, et hujusmodi,
absolute ad generationem pertinent; et quia generativa nullo modo
rationi obedit, ideo in his actibus nullo modo contingit esse
peccatum. Sed appetitus delectationis, et delectatio ipsa quae in
coitu accidit, et alia hujusmodi, quae ad virtutem sensitivam et
motivam pertinent, possunt ordinari a ratione vel vitari; unde in his
peccatum est, quae nec ad potentiam generativam vel nutritivam
pertinent.
Ad tertium dicendum, quod sicut contingit idem esse apprehensum per
sensum et rationem; ita etiam contingit idem esse desideratum per
utrumque: et ideo quamvis non sit eadem operatio utriusque, tamen
potest esse circa idem, et per consequens etiam delectatio quae
operationem consequitur; unde non est inconveniens, si circa idem
sensus et ratio delectatur, non tamen eodem modo; sed sensus
delectatur in eo sub ratione delectabilis in sensu, ratio vero inferior
secundum quod accipitur in ratione boni vel convenientis ad regimen
corporis.
Ad quartum dicendum, quod, sicut dictum est, ratio superior non
habet motum circa res temporales, nisi deducendo ad eas per modum
consilii rationes aeternas: et ideo non se habet nisi ut deliberans de
eis: et ideo sibi delectatio in his rebus non attribuitur, quae
nominat quamdam complacentiam non deliberatam, sed tantum consensus,
qui deliberationem consequitur.
Ad quintum dicendum, quod ratio superior regulat inferiorem, et ratio
inferior sensualitatem, et etiam seipsam aliquo modo dirigere potest.
Quandocumque autem sunt plura principia ordinata, semper ordinatio in
ultimum attribuitur primo et summo; sicut patet in artibus
subalternatis: quia civilis considerat ultimum finem humanae vitae;
militaris autem victoriam, quae est citra hunc finem, et sic de
aliis: et secundum hoc dico, quod rationi superiori reservatur
judicium respectu ultimi, quod est executio operis; et ideo
attribuitur sibi consensus in opus: rationi vero inferiori attribuitur
judicium respectu aliquorum ad opus ordinatorum; et ideo attribuitur
sibi consensus in delectationem. Non tamen est dubium quin etiam
superior judicare possit de hoc de quo judicat inferior; unde et
consensus in delectationem, superioris esse potest, si fiat inquisitio
per rationes aeternas.
Ad sextum dicendum, quod delectatio et consensus in delectationem non
sunt diversi actus secundum genus, qui diversitatem potentiae exigant;
sed differunt per deliberatum et non deliberatum, ut dictum est; unde
non est inconveniens, utrumque rationi inferiori attribui.
|
|