|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in sensualitate non
possit esse peccatum. Sensualitas enim nobis pecoribusque communis
est, ut supra dictum est. Sed in pecoribus non est peccatum, ut de
peccato agimus. Ergo nec nobis secundum sensualitatem peccatum
convenit.
2. Praeterea, omne peccatum in voluntate est, secundum
Augustinum. Sed sensualitas a voluntate seclusa est, cum voluntas
sit in ratione, secundum philosophum. Ergo in sensualitate non est
peccatum.
3. Praeterea, virtus et vitium cum sint contraria, sunt in eodem.
Sed sensualitas, cum sit perpetuae corruptionis, secundum statum
praesentis vitae, subjectum virtutis esse non potest. Ergo nec in ea
peccatum esse poterit.
4. Praeterea, nulli imputatur aliquid ad culpam quod in ejus
potestate non est. Sed motus sensualitatis non est in potestate
nostra, cum deliberationem rationis praecedat. Ergo non potest esse
peccatum.
5. Praeterea, actus proprius et naturalis alicujus non potest esse
peccatum. Sed moveri in delectabilia secundum carnem, est actus
proprius et naturalis sensualitatis, cum sit motus potentiae in
proprium objectum. Ergo in hoc non potest esse peccatum.
6. Praeterea, peccatum post mortem etiam in anima manet. Sed
sensualitas non manet: quia solus intellectus separatur, ut
philosophus dicit in 2 de anima, et 12 Metaphysic. Ergo in
sensualitate non est peccatum.
1. Sed contra, Augustinus dicit, quod nonnullum vitium est cum
caro adversus spiritum concupiscit. Sed hoc non contingit nisi
secundum inordinatos motus sensualitatis. Ergo in ea est vitium et
peccatum.
2. Hoc etiam expresse habetur per hoc quod in littera dicitur, quod
si in motu sensuali tantum peccati illecebra teneatur, veniale ac
levissimum peccatum est. Ergo videtur quod saltem veniale peccatum in
sensualitate esse possit.
Respondeo dicendum, quod omnes primi motus qui sensualitati
adscribuntur, ut verba Augustini asserunt, peccatum sunt; sed motus
praecedentes, quos supra naturales diximus, qui imaginationem non
sequuntur, sed solum naturalium qualitatum actionem, ratione peccati
carent, secundum quod potest verificari quorumdam dictum, qui dicunt,
quod motus primo primi non sunt peccatum, sed motus secundo primi sunt
peccatum; ut per primo primos motus naturales, et per secundo primos
motus sensualitatis intelligamus, in qua peccatum est, etiam sicut in
subjecto: quod sic patet. Peccatum enim, ut pertinet ad praesentem
considerationem, non est aliud quam inordinatus actus ad genus moris
pertinens. Nullus autem motus ponitur in genere moris nisi habita
comparatione ad voluntatem, quae principium est moralium, ut ex 6
Metaph. patet: et ideo ibi incipit genus moris ubi primo dominium
voluntatis invenitur. Habet autem voluntas in quibusdam dominium
completum, in quibusdam vero incompletum. Completum dominium habet in
illis actibus qui ex imperio voluntatis procedunt; et hi sunt actus
deliberationem sequentes, qui rationi adscribuntur. Sed incompletum
dominium habet in illis actibus qui non per imperium rationis
procedunt, sed tamen voluntas eos impedire poterat, ut sic quodammodo
voluntati subjaceant, quantum ad hoc quod est impediri, vel non
impediri: et ideo inordinatio quae in his actibus contingit, rationem
peccati causat, tamen incompleti: et ideo in his actibus peccatum
levissimum et veniale est, non autem mortale, quod est perfectum
peccatum. Deformitas autem cujuslibet actus illi potentiae attribuitur
ut subjecto quae actus principium est: et ideo cum sensualitas sit
principium horum actuum, convenienter in ea peccatum esse dicitur ut in
subjecto.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis sensualitas nobis pecoribusque
communis sit, tamen aliquid convenit sensualitati in nobis quod non
convenit sibi in brutis, scilicet esse aliqualiter subjectam rationi,
ratione cujus in sensualitate humana potest esse peccatum, non autem in
sensualitate brutali.
Ad secundum dicendum, quod omne peccatum est in voluntate, non sicut
in subjecto, sed sicut in causa. Sed voluntatem esse causam alicujus
peccati contingit dupliciter: vel per se, ut quando actus peccati ex
imperio voluntatis procedit; vel quasi per accidens, quando non
impedit quod impedire potest: sicut dicitur aliquis facere id quod non
impedit, cum impedire possit: et hoc modo est causa primorum motuum.
Ad tertium dicendum, quod electio est principale in virtute, ut
philosophus dicit; unde oportet omnem actum virtutis ex electione
procedere: propter quod etiam virtutis habitus electivus dicitur in 2
Ethic., et ideo virtus non potest esse nisi in illis actibus qui ex
imperio voluntatis procedunt, quamvis etiam sint sensitivarum partium:
propter quod in irascibili et concupiscibili ponimus esse virtutem: et
similiter etiam est de eo quod perfectam rationem peccati habet, quod
per se virtuti opponitur: et ideo actus irascibilis et concupiscibilis
potest esse actus virtutis, vel peccati mortalis: sed sensualitas, ut
supra dictum est, nominat partem sensitivam secundum quod magis ad
carnem depressa est, prout non sequitur in operando imperium
voluntatis, sed movetur proprio motu; et ideo in ea non potest esse
actus virtutis vel peccati mortalis, sed quiddam incompletum in genere
moris, quod est peccatum veniale.
Ad quartum dicendum, quod motus isti quodam modo sunt in potestate
nostra, et alio modo non sunt. Si enim quilibet eorum singillatim
consideretur, sic in potestate nostra sunt: quia quemlibet eorum
praeveniendo impedire possumus. Si autem omnes simul considerentur,
sic in potestate nostra non sunt: quia dum uni obviare nitimur, ex
alia parte potest motus illicitus surrepere: non enim potest esse simul
intentio renitentis voluntatis contra diversa in actu.
Ad quintum dicendum, quod aliquis actus potest esse proprius
sensualitatis simpliciter, qui non est proprius sensualitatis secundum
quod humana est: quoniam sensualitatis humanae est ut ejus motus non
sit contra rectitudinem rationis; unde sequitur quod aliquis actus in
brutis est laudabilis, qui in homine est vituperabilis.
Ad sextum dicendum, quod quamvis potentiae sensitivae, secundum
quorumdam opinionem, per suam essentiam non maneant post mortem,
manent tamen in sua radice, scilicet in essentia animae, a qua
potentiae fluunt: et sic manet peccatum sensualitatis in anima,
secundum quod peccatum unius potentiae in totum redundat.
|
|