|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in ratione non possit
esse peccatum. Ratio enim potentiam cognitivam nominat. Sed peccatum
ad affectum pertinet. Ergo in ratione peccatum non est.
2. Praeterea, in 3 de anima dicit philosophus, quod intellectus
semper est rectus. Sed ubi est rectitudo perpetua, ibi non potest
esse peccati curvitas. Ergo in ratione, quae ad intellectum
pertinet, peccatum esse non potest.
3. Praeterea, Dionysius dicit, peccatum esse contra rationem. Si
ergo in ratione esset peccatum, in ratione aliquid contrarium rationi
existeret, quod est impossibile. Ergo et primum, scilicet in ratione
peccatum esse.
4. Praeterea, superior ratio habet hunc actum ut contemplandis
aeternis inhaereat, sicut supra dictum est. Sed ex hoc quod aliquis
aeternis inhaeret, non peccat. Ergo in ratione, ad minus superiori,
non potest esse peccatum.
5. Praeterea, in partibus animae invenitur aliqua perpetuae
corruptionis, scilicet sensualitas: invenitur etiam aliqua in qua
potest esse et peccati curvitas et virtutis rectitudo. Ergo ad
perfectionem potentiarum animae oportet esse aliquam quae sit perpetuae
rectitudinis. Sed hoc nulli congruentius adscribitur quam superiori
rationi. Ergo in ea non potest esse peccatum.
1. Sed contra, eligere ad rationem pertinet. Sed contingit esse
electionem rectam et non rectam. Ergo videtur quod in ratione possit
esse peccatum.
2. Praeterea, sicut se habet ratio speculativa ad scibilia, ita se
habet ratio practica ad operabilia. Sed in scibilibus contingit esse
peccatum in ratione speculativa ex eo quod quis non recte ratiocinatur.
Ergo videtur quod etiam in operabilibus contingat esse in ratione
peccatum, ex eo quod non recte eligitur.
Respondeo dicendum, quod rationis peccatum potest dici dupliciter.
Uno modo ex eo quod est ipsius rationis secundum se: et sic dicimus
esse in ratione peccatum, quando judicando errat, sive sit in
speculativis, sive in operativis; et hoc est peccatum in cognitione,
ex eo quod male syllogizatur. Alio modo dicitur esse peccatum in
ratione ex parte voluntatis, quae per judicium rationis regulatur, ut
tunc in ratione peccatum esse dicatur, quando sequitur perversa
electio. Sciendum est igitur, quod quidam philosophi posuerunt quod
secundo modo non contingit esse in ratione peccatum nisi etiam primo
modo ratio erret; dicentes, omne peccatum ignorantiam esse, et
scientem peccare non posse: quorum primus fuit Socrates, ut in 7
Ethic. dicitur, hac ratione inductus, quod non videtur conveniens ut
nobilissimum, quod est scientia, ab ignobilibus passionibus vincatur;
unde si scientia esset in nobis, passiones viles non sequerentur: quod
quia ad sensum falsum apparet, ideo philosophus in eodem libro ostendit
quomodo contingat scientem peccare, distinguens scientiam in universali
et particulari; et similiter scientiam in habitu et actu; et in habitu
dupliciter: quia habitus aliquando ligatus est, ne in actionem exeat,
ut in ebriis patet; quandoque autem non est ligatus. Dicit ergo quod
contingit peccantem esse scientem in universali et in actu, in
particulari autem non contingit esse scientem in actu, sed in habitu
tantum ligato passione vel irae vel concupiscentiae, ne ratio in rectam
electionem prorumpat, sed motum passionis sequatur: et si etiam ore
quis passioni subditus ea quae secundum rectam rationem sunt proferat in
particulari, non tamen mente id tenet, sicut ebrius sapientum verba
potest ore proferre quae intellectu non capit; et ideo cum ratio in
operandis quodammodo syllogizet, invenitur judicium rationis in majori
propositione quae universalis est: in minori autem propositione, quae
particularis est, admiscetur passio, quae circa particulare viget;
unde sequitur corruptio rationis in conclusione electionis. Verbi
gratia, si dicatur: nulla fornicatio est committenda, in hoc judicium
rationis perfectum est. Item proponatur alia: omnis fornicatio est
delectabilis. Sub quibus duabus assumatur una particularis, haec
scilicet: accedere ad hanc mulierem est fornicatio. Si ratio sit
fortis ut nec etiam in particulari passione vincatur, inducet
conclusionem negativam eligens fornicationem non committere. Si autem
passione vincatur, eliciet conclusionem affirmativam, eligens in
fornicatione delectari; et sic sumitur hic esse peccatum in ratione;
quando scilicet post rationis deliberationem, eo quod ratio in
particulari corrumpitur per passionem, sequitur prava electio. Et si
quidem deliberatio fiat per rationes divinas, dicetur esse peccatum in
superiori ratione, ut si procedat ex hoc quod omne prohibitum lege Dei
est vitandum. Si vero per rationes creatas, dicitur esse peccatum in
inferiori ratione; ut si procedat ex hoc quod omne id quod transcendit
medium virtutis, est vitandum, vel aliquid hujusmodi.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio quamvis sit cognitiva potentia,
tamen est directiva voluntatis; unde non potest esse peccatum in
voluntate nisi sit aliquo modo in ratione, praecipue cum voluntas non
sit nisi boni, vel apparentis boni; unde malam voluntatem aliquo modo
praecedit falsa aestimatio: sed peccatum contingit esse in ratione
dupliciter, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod intellectus non est idem quod ratio.
Ratio enim importat quemdam discursum unius in aliud; intellectus
autem importat subitam apprehensionem alicujus rei; et ideo intellectus
proprie est principiorum, quae statim cognitioni se offerunt, ex
quibus ratio conclusiones elicit, quae per inquisitionem innotescunt;
unde sicut in speculativis in intellectu principiorum non potest esse
error, sed in deductione conclusionum ex principiis, ita etiam in
operativis intellectus semper est rectus, sed ratio recta et non
recta.
Ad tertium dicendum, quod corrupta ratio non est ratio, sicut falsus
syllogismus proprie non est syllogismus; et ideo regula humanorum
actuum non est ratio quaelibet, sed ratio recta: et ideo philosophus
dicit quod homo virtuosus est mensura aliorum. Unde ex hoc non
sequitur quod in ratione non sit peccatum, sed quod non sit in ratione
recta.
Ad quartum dicendum, quod, sicut supra dictum est, ratio superior
non tantum inhaeret aeternis conspiciendis per contemplationem, sed
etiam consulendis ad directionem operis. Contingit autem quod deductio
rationis quae est ex rationibus aeternis, corrumpatur per passionem,
sicut etiam illa quae est ex civilibus rationibus. Unde in utraque
peccatum esse potest.
Ad quintum dicendum, quod in anima est aliquid quod est perpetuae
rectitudinis, scilicet synderesis: quae quidem non est ratio
superior, sed se habet ad rationem superiorem sicut intellectus
principiorum ad ratiocinationem de conclusionibus.
|
|