|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur, quod in delectatione
inferioris rationis non sit peccatum mortale. Non enim est peccare
mortaliter nisi ejus cujus est advertere rationem divini praecepti, cum
peccatum mortale determinetur ex eo quod est contra legem divinam. Sed
advertere praeceptum divinum, non est inferioris rationis sed
superioris, quae aeternas rationes consulit. Ergo peccatum mortale
non potest esse in ratione inferiori sed tantum in superiori.
2. Praeterea, ut communiter dicitur, nulla circumstantia peccatum
aggravat in infinitum: quia quantitas quae ex accidente relinquitur non
potest esse major quam essentialis quantitas peccati. Sed delectatio
rationis inferioris si non diu teneatur, est peccatum veniale, ut in
littera dicitur. Ergo etiam per hoc quod diu tenetur non efficitur
mortale peccatum.
3. Si dicatur, quod non dicitur diuturna vel morosa a mora
temporis, sed ex consensu adveniente. Contra. Consensus in veniale
non est nisi venialis. Sed delectatio per se sumpta est veniale, ut
dictum est. Ergo consensus in eam non erit mortalis.
4. Praeterea, non est mortale quod non est prohibitum lege divina.
Sed consentire in hujusmodi delectationes, dummodo in opus non
consentiatur, non est prohibitum lege divina. Ergo non est peccatum
mortale.
5. Praeterea, majus est peccatum homicidii quam fornicationis. Sed
si aliquis cogitet de occisionibus multorum et in cogitatione
delectetur, et in delectationem consentiat, non videtur peccare
mortaliter. Ergo videtur quod nec etiam si consentiat in delectationem
carnis, dummodo in actum non consentiat.
1. Sed contra est quod in littera dicitur in pluribus locis.
2. Praeterea, sicut vir poterat peccare mortaliter, ita et mulier
in conjugio primorum parentum. Sed inferior ratio mulieris figuram
exprimit. Ergo in ea mortale peccatum esse potest. Sed non secundum
subitam delectationem. Ergo secundum delectationem morosam.
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictum est, delectatio
rationis inferioris nihil aliud est quam complacentia voluntatis in eo
quod apprehenditur conveniens per inferiorem rationem. Haec autem
delectatio, ut in littera dicitur, si statim ut mentem attigerit,
auctoritate viri expellatur, veniale peccatum est: hoc enim contingit
quando talis complacentia sequitur subitam rationis apprehensionem. Si
vero diu teneatur, peccatum mortale est. Haec autem diuturnitas non
est ex quantitate temporis judicanda, sed magis ex deliberatione
rationis. Si enim post deliberationem rationis inferioris adhuc
delectatio illa placeat, morosa delectatio dicetur, et tunc erit in
delectationem consensus, et tunc mortale peccatum est, ut Magister
dicit, et verba Augustini sonare videntur, quamvis quidam in hoc
Magistro contradicant, auctoritates Augustini exponentes. Sed
opinio Magistri valde probabilior est et securior, quod sic patet.
Quaedam enim operationes sunt quae ex suo genere peccata mortalia
sunt, ut fornicatio, furtum, et hujusmodi: quod autem aliquod horum
peccatorum mortale non sit, non potest esse nisi per accidens,
inquantum scilicet ejus subjectum peccati mortalis capax non est, ut
quando est in sensualitate tantum. Philosophus autem vult, quod idem
judicium est de operatione et delectatione. Unde si operatio est per
se bona, et delectatio est per se bona, et e contrario. Quod ergo
delectatio consequens per operationem quae est per se peccatum mortale,
non sit mortalis, hoc non est nisi per accidens, scilicet ex defectu
subjecti; unde quandocumque mala delectatio vel operatio reducitur ad
hoc in quo potest esse perfecta ratio peccati vel virtutis, de
necessitate incipit esse peccatum mortale. Perfecta autem ratio
virtutis vel peccati mortalis non potest esse sine electione rationis
consiliantis et deliberantis; et ideo quidquid fornicationis ante hoc
invenitur per accidens, peccatum mortale non est; ubi autem ad hoc
pervenitur, statim peccatum mortale esse incipit: unde etiamsi usus
exteriorum membrorum et delectatio eorum esset, sine voluntate tali,
peccatum non esset, sicut beata Lucia dixit: si invitam me violari
feceris, castitas mihi duplicabitur ad coronam. Sed consensus
adveniens actui exteriori facit peccatum mortale. Similiter appetitus
sensualitatis, et delectatio consequens appetitum ante consensum
rationis deliberatae, peccatum mortale non est: sed post consensum
rationis deliberantis peccatum mortale incurritur.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut ratio inferior regit vires
sensibiles, ita ratio superior regit inferiorem; unde sicut in viribus
sensibilibus est virtus et vitium ex hoc quod participant regimen
rationis, ita etiam in inferiori ratione potest esse peccatum mortale
ex hoc quod regitur a ratione superiori, cujus est advertere divina
praecepta.
Ad secundum dicendum, quod sicut dictum est, non dicitur diuturna
delectatio propter moram temporis, sed ex consensu rationis
deliberatae.
Ad tertium dicendum, quod consensus in veniale quod est veniale ex
genere, ut verbum otiosum, non est mortalis, sed consensus in illud
veniale, quod est veniale per accidens bene potest esse mortalis: quia
per talem consensum removetur illud accidens quod rationem peccati
mortalis auferebat, scilicet delectationem rationis non attingere.
Ad quartum dicendum, quod etiam interior delectatio divino praecepto
prohibetur, ut per hoc quod dicitur: non concupisces rem proximi tui.
Si tamen nullum tale praeceptum esset, adhuc ratio non sequitur: quia
ex hoc ipso quod aliqua operatio prohibetur, designatur esse per se
mala in quocumque sit tam ipsa quam delectatio ejus, nisi per accidens
prohibeatur.
Ad quintum dicendum, quod secundum diversitatem operationum est
diversitas delectationum; unde alterius naturae est delectatio quae
sequitur operationem appetitivae virtutis et delectatio quae sequitur
operationem cogitativae. Sicut enim cogitatio de homicidio vel
luxuria, sine appetitu aliquo, non reducitur, nisi inordinata sit,
ad genus luxuriae vel homicidii, sed ad aliud genus quod est curiositas
vel vanitas; ita etiam delectatio consequens talem cogitationem non
pertinet ad genus homicidii vel fornicationis; unde consensus in talem
delectationem non est peccatum mortale, sed veniale: quia enim vanitas
cogitationis non est mortalis ex genere, etiam delectatio consequens
appetitum homicidii vel fornicationis, reducitur ad idem peccati genus
sicut et appetitus ipse. Unde sicut in fornicatione si aliquis
consentiat in delectationem quae appetitum concupiscibilis respectu
fornicationis sequitur, erit peccatum mortale; ita etiam, et multo
amplius, si consentiat in delectationem quae appetitum irascibilis
respectu homicidii sequitur, erit peccatum mortale.
|
|