|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur, quod in superiori parte
rationis non possit esse peccatum veniale. Peccatum enim superioris
rationis non est nisi per hoc quod deflectitur a rationibus aeternis.
Sed ab eis deflecti non contingit nisi per peccatum mortale. Ergo in
ratione superiori non erit peccatum nisi mortale.
2. Praeterea, contemptus peccatum mortale facit. Sed non potest
esse quod aliquis post deliberationem in actum peccati consentiat sine
contemptu. Ergo cum superior ratio sine deliberatione non peccet,
videtur quod in ipsa nunquam sit nisi mortale peccatum.
3. Praeterea, consensus in actum peccati mortalis, semper est
mortale peccatum. Sed motus superioris partis rationis dicitur esse
consensus in actum. Ergo ad minus in genere mortalis peccati superior
ratio nunquam venialiter peccat.
4. Praeterea, in partibus animae invenitur aliquid in quo non potest
esse nisi veniale peccatum, scilicet sensualitas: invenitur etiam
aliquid in quo potest esse et veniale et mortale, scilicet inferior
ratio. Ergo ad completionem partium animae oportet esse aliud in quo
non possit esse nisi peccatum mortale. Hoc autem non est synderesis:
quia in ipsa non est peccatum. Ergo relinquitur quod ipsa sit superior
ratio.
5. Praeterea, peccatum veniale ex corruptione carnis oritur, quia,
sicut supra probatum est, Adam in primo statu venialiter peccare non
poterat. Sed superior ratio est in summo remotionis a carne. Ergo in
ipsa peccatum veniale esse non potest.
1. Sed contra, consensus in actum venialis peccati non est gravior
quam ipse actus. Sed quidam actus sunt venialia peccata, ut loqui
otiosa, et hujusmodi. Ergo consensus in hujusmodi est etiam veniale.
Sed consensus in actum pertinet ad superiorem rationem. Ergo in ipsa
potest esse peccatum veniale.
2. Praeterea, sicut aliorum peccatorum contingit esse aliquos motus
subitaneos ex surreptione, ita etiam et infidelitatis. Sed non est
dicendum, tales motus esse peccata mortalia. Cum ergo non sint motus
nisi superioris partis rationis, cujus est divina conspicere, videtur
quod in ipsa veniale peccatum esse possit.
Respondeo dicendum, quod aliquem motum esse veniale peccatum,
contingit ex duobus: aut ex ipso genere actus, quod veniale est,
sicut verba otiosa; aut ex parte ejus cujus est motus, inquantum
videlicet motus ille electionem praecedit, in qua principalitas
virtutis et vitii consistit. Sciendum est igitur, quod unaquaeque
potentia quam aliquo modo possibile est elevari ad illud quod est supra
se, potest habere aliquem subitum motum in id quod sibi secundum se
convenit, et alium motum habere potest in id quod sibi convenit ratione
ejus quod est elevata in aliquid superius; sicut in appetitu sensibili
patet: nam ipse subitum motum habet in id quod est conveniens secundum
sensum; inquantum autem est regulatus ratione, et perfectus habitu
virtutis, habet motum post deliberationem in id quod est secundum
rationem conveniens. Sicut autem appetitus sensibilis elevatur per
regimen rationis in id quod est supra se; ita etiam ratio superior
elevatur per lumen fidei in id quod est supra naturalem suam
cognitionem: et ideo subitus motus apprehensionis superioris rationis
est secundum naturalem suam cognitionem: qui si in aliquo fidei
obviet, erit motus infidelitatis ex surreptione; et ita propter
defectum deliberationis erit veniale peccatum. Secundum hoc ergo
distinguendum est: quia aut motus superioris rationis est in id quod
est veniale ex genere, et sic etiam motus ejus venialis erit: aut est
in id quod est mortale ex genere: et hoc contingit dupliciter: quia
vel illud est proprium objectum ejus; et sic habet circa illud duos
motus: unum subitum, qui praecedit deliberationem; et hoc erit
veniale peccatum; alium deliberatum, et hoc erit mortale, ut in
motibus infidelitatis patet: aut est objectum inferioris potentiae,
sicut sensualitatis, ut patet in delectabilibus secundum carnem; et
sic superior ratio non habet motum in illud, nisi consultationis,
quasi ministrans medium, quo de illa re syllogizari potest; et ita
circa illud non habet motum nisi deliberatum: et ideo in talibus motus
superioris rationis semper est mortale peccatum; aliis autem duobus
modis in ea contingit veniale peccatum esse.
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum superioris rationis est per hoc
quod deflectitur aliquo modo a rationibus aeternis; sed hoc contingit
dupliciter; vel simpliciter, sicut in mortali peccato, per quod
deflectitur quis a lege Dei actu et habitu, non tantum faciens praeter
eam, sed contra eam; vel secundum quid, sicut in veniali peccato,
quo quis relinquit legem Dei actu sed non habitu, non contra eam, sed
praeter eam faciens.
Ad secundum dicendum, quod deliberatus consensus in veniale non semper
procedit ex tali contemptu, ut mortale peccatum faciat. Quando enim
hoc modo in veniale consentitur ut si esset contra legem Dei, nullo
modo fieret; manet intra limites venialis peccati, etiamsi advertatur
esse veniale peccatum. Si autem hoc modo in ipsum consentiatur ut
etiam si prohibitum esset praecepto, nihilominus fieret; talis
consensus in veniale, ex genere etiam mortalis esset.
Ad tertium dicendum, quod in illud mortale quod pertinet ad objectum
inferioris potentiae, non habet superior ratio alium motum nisi
consensum deliberatum, eo quod ad ipsam non pertinet secundum se
considerare convenientia corpori, sed solum consiliari de his: et ideo
in talibus non peccat nisi mortaliter. Secus autem est in illis
mortalibus quae circa proprium objectum committuntur, ut supra dictum
est.
Ad quartum dicendum, quod hoc quod sensualitas non peccat nisi
venialiter, est ex imperfectione ejus; sed peccatum veniale non tantum
causatur ex imperfectione agentis, sed etiam ex ipso genere actus; et
ideo non oportet, quantumcumque potentia sit perfecta, quod motus ejus
non possit esse venialis: sequeretur autem, si tantum ex imperfectione
agentis veniale causaretur: sic enim per oppositum imperfecto
perfectissimum responderet.
Ad quintum dicendum, quod veniale peccatum non est ex corruptione
carnis sicut ex causa proxima, sed sicut ex causa prima: quia per hoc
quod caro corrupta traducitur, omnes animae potentiae quodammodo
corrumpuntur, et ita corruptio redundat in ipsam rationem superiorem,
quamvis a carne sit remotissima.
|
|